Skip to the text

Articulus 80

1. Utrum in sacramentis sit virtus gratiæ causativa. 2. Quod hæc virtus derivetur a passione Christi. 3. An sacramenta veteris legis gratiam causarent.

  1. EST ergo in sacramentis novæ legis virtus causalis gratiæ Christi, proportionata instrumento: quod non procedit in actum nisi moveatur a principali agente. Hæc ergo vis gratiæ causativa, quum sit spiritualis et instrumentalis, non habet in sacramento sensibili nisi esse fluens et incompletum; in Deo autem habet esse completum ac fixum, in cujus virtute spiritualem effectum producit: quemadmodum vox sensibilis excitat intellectum et spiritualiter agit in eum, secundum quod ex conceptu proferentis mentali procedit. Unde hæc imperfecta virtus non est secundum se in genere, sed reducitur ad genus virtutis perfectæ.

  2. Amplius, instrumentum est duplex, videlicet: separatum, ut baculus; et conjunctum, ut manus. Instrumentum vero conjunctum movet separatum: quemadmodum manus baculum. Causa igitur principalis gratiæ sacramentalis est ipsa divinitas; sed Christi humanitas est causa instrumentalis conjuncta; sacramenta vero sunt causa instrumentalis separata. Et ergo a Deo per Christi humanitatem virtus sanctificativa ad sacramenta derivatur. Sacramenta autem præcipue ordinantur ad duo, videlicet: ad tollendum defectum præteritorum peccatorum, actu transeuntium et reatu manentium; secundo, ad perficiendum animam in his quæ ad cultum christianæ pertinent religionis. Christus autem per passionem suam potissime liberavit nos non solum efficienter et meritorie, sed et satisfactorie; initiavitque ritum hunc, offerendo se ipsum pro nobis.1 Et ergo virtus sacramentorum a passione Christi causatur: in cujus figuram de latere ejus fluxerunt sanguis ad Eucharistiam pertinens, et aqua ad Baptismum respiciens, quæ sunt duo principalia sacramenta.2 Et quia per fidem Christus in nobis habitare asseritur, ideo virtus sacramentorum quæ ordinatur ad delenda peccata, præcipue operatur ex fide passionis Christi.3

  3. Adhuc autem, sacramenta veteris legis propria virtute conferre non poterant gratiam, ut sacramenta novæ legis. Alias namque passio Christi necessaria non fuisset, secundum illud ad Galatas secundo: Si ex lege justitia, ergo Christus gratis mortuus est.4 Item, sacramenta vim justificandi recipiunt a passione Christi, secundum quod virtus passionis Christi applicatur hominibus per usum exteriorum rerum in genere causæ efficientis. Sed sic applicari non potest quod nondum fuit vel est: causam enim efficientem oportet præcedere suum effectum. Sacramenta vero veteris legis erant quædam fidei protestationes, secundum quod significabant passionem Christi, effectusque ejus. — De circumcisione quoque fuit diversa opinio. Quidam enim dixerunt, quod per eam non dabatur gratia, sed auferebatur dumtaxat peccatum. Sed hoc non valet, quia remissio culpæ non fit nisi per gratiam, juxta illud ad Romanos tertio: Justificati gratis per gratiam ipsius.5 Alii ergo dixerunt, quod per circumcisionem conferebatur gratia quantum ad effectus remotivos peccati, sed non quoad effectus positivos. Hoc vero stare non potest, quia per circumcisionem dabatur facultas perveniendi ad gloriam, quæ est ultimus positivus effectus. Alii vero dixerunt, quod per circumcisionem præstabatur gratia quantum ad aliquem effectum positivum, videlicet ut dignum faceret vita æterna; non autem ad hoc quod est reprimere concupiscentiam ad peccandum impellentem. Et hoc mihi, ait S. Thomas, aliquando visum est; sed diligentius consideranti apparet hoc verum non esse, quoniam minima gratia potest resistere cuilibet concupiscentiæ, atque æterna vita condignum efficere. Melius ergo dicendum est, quod circumcisio erat signum fidei justificantis, sicut ad Romanos quarto Apostolus asserit: Abraham accepit signum circumcisionis, signaculum justitiæ fidei.6 Ideoque in circumcisione dabatur gratia, prout signum erat passionis Christi futuræ.

Footnotes

  1. Ephes. v, 2. ↩

  2. Joann. xix, 34. ↩

  3. Ephes. iii, 17. ↩

  4. Galat. u, 21. ↩

  5. Rom. iii, 24. ↩

  6. Rom. IV, 11. ↩

Chapter 615 of 761