Articulus 81
An sacramenta causent characterem. 2. Quid sit character. 3. Cujus sit. 4. De subjecto ejus. 5. An indelebiliter insit. 6. Utrum omnia sacramenta characterem imprimant.
AD duo, ut tactum est, sacramenta ordinantur, videlicet ad remedium contra peccatum, et ad perficiendum hominem in vita christiana.1 Quicumque autem deputantur ad aliquid, solent aliquo insigniri charactere, tanquam consignati ac deputati ad aliquid certum: quemadmodum antiquitus qui adscribebantur militiæ, quodam corporali charactere consignabantur. Verumtamen sacramenta veteris legis quoniam gratiam non conferebant, spiritualem characterem non requirebant; sed sufficiebat ibi corporalis circumcisio legis.
Præterea cultus Dei in christiana religione, ad quem sacramenta ordinant hominem, consistit in duobus, videlicet in recipiendo divina, et in tradendo ea aliis. Ad quorum primum exigitur potestas passiva, ad secundum virtus activa. Idcirco character importat spiritualem potentiam ad ea quæ divini cultus sunt ordinatam. Sed hæc potentia instrumentalis est, et quid incompletum in genere: sicut de virtute quæ in sacramentis consistit, præhabitum est. Unde non est secundum se in genere, sed reducitur ad genus qualitatis, et ad secundam speciem ejus. Quandoque tamen character dicitur figura vel signaculum. Nam ad Hebræos primo, ubi Filius vocatur figura substantiæ Patris, in Græco habetur χαρακτήρ.2 Character quoque est signum distinctivum fidelium ab infidelibus.
Denique fideles ad duo ordinantur. Primo atque finaliter, ad gloriæ fruitionem: et ad hoc insigniuntur signaculo gratiæ, juxta illud Ezechielis nono: Signa Thau super frontes virorum gementium et dolentium.3 Secundo, ad recipiendum vel tradendum aliis ea quæ ad cultum religionis pertinent christianæ: ad quod proprie deputatur character sacramentalis. Totus autem christianæ religionis cultus a sacerdotio Christi derivatur. Ideoque character sacramentalis specialiter Christi character vocatur: cujus sacerdotio configurantur fideles per sacramentales characteres, qui aliud nihil sunt quam participationes sacerdotii Christi ab eo derivatæ.—Character quoque si comparetur ad sacramentum exterius, est res quædam; si vero referatur ad ultimum effectum, scilicet gratiam, sic dicitur signum. Quidam vero hoc modo definiunt characterem: Character est distinctio a charactere æterno impressa animæ rationali, secundum imaginem, configurans trinitatem creatam Trinitati creanti, et distinguens a non configuratis. Character autem æternus est Filius Dei, qui est figura substantiæ Patris.4
Porro, quia character immediate ordinatur ad actum, ut dictum est; ideo ejus subjectum non ponitur essentia animæ, sed potentia ejus. Ordinatur vero character ad cultum divinum, qui est quædam protestatio fidei per exteriora signa. Propterea illa vis animæ est subjectum characteris, in qua fides consistit, videlicet ratio. Et sicut essentia animæ perficitur gratia, sic naturalis potentia charactere, quoad actus divini cultus.
Insuper, quum character sit participatio sacerdotii Christi, ideo Christo non competit. Sacerdotium autem Christi æternum est, sicut in Psalmo habetur :5 ideo omnis sanctificatio quæ fit per sacerdotium Christi, semper durat, re consecrata in esse manente : quemadmodum in rebus inanimatis videmus. Nam templum ac vasa semel consecrata non denuo consecrantur, nisi primitus destruantur. Quum igitur anima rationalis secundum partem intellectivam, quæ immortalis est, sit subjectum characteris : palam est quod character indelebiliter insit. Quum enim character sit virtus instrumentalis, immobilitas ejus attenditur ex immobilitate principalis agentis : quod est virtus divina. Remanet quoque character post vitam hanc, in malis ad eorum tormentum, in bonis ad eorum lætitiam. Manet autem in bonis non quoad actus quos nunc exercent, sed per comparationem ad finem ultimatum.
Amplius, sacramenta, ut dictum est, ordinantur ad duo, videlicet : in remedium contra peccatum : et hoc est commune omnibus sacramentis, eo quod gratiam conferant. Et item, ad cultum divinum. Hoc vero omnibus directe non competit : nam per Pœnitentiam homo a peccato eripitur, atque per gratiæ refusionem ad pristinum statum reducitur; non autem exhibetur homini aliquid novum ad divinum pertinens cultum. Pertinet quoque sacramentum ad cultum divinum tripliciter. Primo per modum actionis : ut Eucharistia, in qua principaliter divinus cultus consistit, secundum quod est Ecclesiæ sacrificium. Non tamen per eam character imprimitur, quoniam per hoc sacramentum non ordinatur homo ad aliquid ulterius agendum vel recipiendum : præsertim quum ipsum sit finis atque consummatio omnium sacramentorum, secundum Dionysium tertio Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo. Secundo, per modum agentis : ut sacramentum Ordinis, per quod fiunt homines idonei ad hoc quod aliis sacramenta tradant. Tertio, per modum recipientis : ut Baptismus, per quem datur potestas recipiendi alia sacramenta : propter quod janua sacramentorum vocatur. Ad idem quoque ordinatur quodammodo Confirmatio. Ideo per tria dumtaxat sacramenta, videlicet Ordinem, Baptismum, Confirmationem, character imprimitur : qui est res et sacramentum, ut dictum est.
Footnotes
Chapter 616 of 761