Skip to the text

Articulus 82

  1. An solus Deus operetur intus in sacramentis. 2. An institutio sacramentorum sit solum a Deo. 3. De potestate Christi in sacramentis. 4. An potuerit illam aliis communicare. 5. Utrum malis conveniat potestas ministerii in sacramentis.

  2. DENIQUE interior sacramentorum effectus a solo Deo est, sicut a principali agente : tum quoniam gratia seu justificatio, quæ est interior sacramentorum effectus, a solo Deo præstatur; tum quoniam solus Deus essentiæ animæ, in qua gratia est, illabitur (nil enim agit ubi non est); tum quia character, qui est aliquorum sacramentorum effectus, est instrumentalis virtus divinæ potentiæ ab ea immediate dependens. Minister autem Christi est causa instrumentalis atque dispositiva effectus sacramentalis.

  3. Porro, quoniam Deus est prima principalisque causa in operatione sacramentorum; idcirco omnia sacramenta a Deo institutionem sortita sunt quantum ad ea quæ de necessitate sunt sacramentorum. Quæ vero ad solennitatem ac reverentiam pertinent, ab hominibus instituta esse possunt. Et quamvis institutio aliquorum non habeatur in Scriptura canonica, fideles tamen a familiari Apostolorum traditione eam adepti sunt. Unde prima ad Corinthios undecimo ait Paulus :1 Cetera, quum venero, disponam.

  4. At vero Christus ut Deus, agit interius in sacramentis principaliter, et auctoritative; sed secundum quod homo, agit meritorie et efficienter, prout passio ejus meritoria fuit et effectiva gratiæ justificationisque nostræ : et tamen ut homo, hæc agit instrumentaliter. Sed quoniam natura humana Christi est instrumentum Deo conjunctum, idcirco instrumentalis potestas sibi eminentius convenit : primo, quoniam ex passione sua sacramenta sunt ad operandum efficacia; secundo, quia in nomine Christi sacramenta sanctificantur; tertio, quia ipsemet ea instituit; quarto, quoniam interiorem sacramenti effectum sine exteriori signo tribuere potuit.

  5. Præterea potestatem auctoritativam, quæ competit Christo ut Deus est, ipse non potuit aliis communicare, sicut nec divinam essentiam. Aliam autem potestatem poterat communicare secundum quatuor prædicta. Non autem hoc fecit, ne in alio quam in ipso speremus, et ne essent diversa Ecclesiæ sacramenta.

  6. Insuper, quum minister non sit nisi causa instrumentalis in effectu sacramentorum, quæ non agit virtute sua, sed principalis agentis; ideo sive minister sit bonus sive malignus, sacramentum conficere potest, quemadmodum Augustinus super Joannem dicit : Quid tibi facit malus minister, ubi bonus est Dominus? Nam et per instrumenta muta ac mortua artifex agere potest, ut faber per malleum : et similiter Christus per ministrum spiritualiter mortuum.

Footnotes

  1. 1 Cor. xi, 34. ↩

Chapter 617 of 761