Articulus 83
1. Utrum mali peccent sacramenta dispensando. 2. An angeli possint ea ministrare. 3. An in sacramentis exigatur intentio. 4. An recta fides. 5. An recta intentio.
DEBENT autem ministri Domino suo conformari, eumque revereri, et opera ejus honorabiliter contrectare. Maligni igitur ministri, qui Christum non sequuntur neque honorant, dispensando sacramenta peccant. Unde primo capitulo Ecclesiasticæ hierarchiæ Dionysius asserit, quod malis fas non est vel tangere symbola, id est sacramentalia signa. A malo autem ministro Ecclesiæ recipi potest sacramentum, quamdiu ab Ecclesia toleratur. Non enim ab ipso recipitur in quantum est talis persona, sed in quantum est minister Ecclesiæ.
Præterea virtus sacramentorum derivatur a Christo ad homines, tanquam a capite ad membra ejusdem secum naturæ exsistentia. Quum ergo angeli in natura humana Christo nequaquam communicent, sequitur quod dispensare vel ministrare sacramenta ad ipsos non attinet. Verumtamen, sicut Deus non alligavit suam virtutem sacramentis, quin sine eis queat effectum sacramentorum conferre; ita non alligavit suam virtutem ministris. Unde si angeli sancti, qui veritatis sunt nuntii, aliquod ministerium sacramentale exhibeant, quemadmodum quædam templa ab angelis consecrata dicuntur : tale ministerium firmum ac ratum habendum est.
Porro ea quæ se habent indifferenter ad multa, oportet per aliquid limitari ad unum, si illud effici debet. Quæ autem in sacramentis fiunt, diversimode agi possunt : quemadmodum ablutio, quæ fit in Baptismo, referri potest ad corporalem munditiam vel alias causas. Necesse est ergo ut determinetur ad unum, scilicet sacramentalem effectum, per intentionem abluentis : quæ explicatur per verba sacramentalia, quum dicitur, Ego te baptizo, etc. Minister namque est animatum instrumentum, quod aliquo modo movet se ipsum. Quamvis vero certa non sit baptizantis intentio et an intentionem habeat, non tamen est dubium an homo sacramentum recipiat. Minister namque Ecclesiæ agit in persona totius Ecclesiæ : et ergo intentio Ecclesiæ, quæ per verba exprimitur, sufficit, nisi contrarium exprimatur exterius ex parte ministri vel recipientis. Quidam vero affirmant quod requiratur mentalis intentio in ministro : cujus defectum in pueris baptizatis supplet Christus baptizans interius; in adultis vero supplet propria fides atque devotio. Sed quia character nunquam imprimitur nisi per sacramentum, videtur quod prima responsio melior sit. Item, non requiritur intentio actualis, sed sufficit habitualis : ut scilicet homo id operari intendat in sacramento, quod facit Ecclesia, saltem in ipso accessu ad exhibitionem sacramenti.
Amplius, sicut in ministro, quoniam instrumentaliter agit in sacramentis, non exigitur caritas, ut sit bonus; ita nec fides qua sit fidelis, dummodo alia requisita adfuerint. Unde si minister de ipso sacramento perfidiam habet, non tamen ignorat quod Ecclesia christiana intendit, per id quod foris agitur, sacramentalem effectum inducere seu sacramentum impendere : talis quoque intentio sufficit, quoniam minister non agit nisi in persona Ecclesiæ, per cujus fidem suppletur quod deest ministro. Item, hæretici si formam Ecclesiæ servent, conferunt sacramentum, sed non rem sacramenti. Nam recipiens peccat ab eis sacramentum recipiendo : et ergo gratiæ obicem ponit. Si autem formam non servent, nec sacramentum nec rem sacramenti impendunt. Cyprianus vero martyr putavit, quod licet formam servarent, non tamen sacramentum conferrent. Sed in hoc ejus sententia non tenetur : imo per passionis falcem, in eo deletum est quod deliquit, secundum Augustinum.
Insuper, intentio in sacramentis dupliciter potest perverti. Primo, respectu sacramenti : ut si quis non intendat sacramentum conficere, sed delusorie aliquid agere. Et talis perversitas aufert vim sacramenti, præsertim si intentio illa exterius manifestetur. Secundo, respectu alicujus consequentis sacramentum : ut si quis intendat corpus Christi conficere, quatenus eo ad veneficia abutatur. Talis autem perversitas veritatem sacramenti non impedit : posterius enim non aufert prius. Prædicta demum perversitas ministri pervertit opus intendentis, non autem opus alterius. Ideo ex perversitate intendentis pervertitur opus quod agit, in quantum est opus ejus, non in quantum est opus Christi, cujus est minister.
Chapter 618 of 761