Skip to the text

Articulus 84

  1. De numero. 2. De ordine. 3. De compatione sacramentorum ad invicem. 4. An omnia sint de necessitate salutis.

  2. SACRAMENTA itaque perficiunt hominem ad spiritualem vitam :1 in qua homo perficitur dupliciter, scilicet quoad se ipsum, et quantum ad alios. Sicut autem in vita corporali primo requiritur rei generatio; secundo, ejus ad debitam quantitatem deductio; tertio, sui esse conservatio : sic sacramentum quo homo spirituale esse acquirit seu spiritualiter generatur, vocatur Baptismus, quod est lavacrum regenerationis; Confirmatio vero, in qua baptizatis confertur Spiritus Sanctus ad robur, perducit ipsum esse spirituale ad debitam quantitatem; per Eucharistiam autem conservatur in esse. Perficitur quoque homo quoad se ipsum per accidens, removendo prohibentia spiritualem vitam, videlicet culpas, contra quas est sacramentum Pœnitentiæ. Unctio autem Extrema est contra peccatorum reliquias : est enim restitutio valetudinis pristinæ, reddens paratum ad gloriam finalem. Perficitur quoque homo quantum ad alios quibus convivit, dupliciter. Primo, per hoc quod recipit potestatem alios gubernandi atque publicos actus exercendi : quod fit per sacramentum Ordinis. Secundo, per naturalem propagationem : ad quod ordinatur Matrimonium, tam in corporali quam in spirituali vita : est enim non solum sacramentum, sed et naturæ officium. — Rursus, sacramenta sunt remedia contra peccata. Unde Baptismus ordinatur contra carentiam spiritualis vitæ; Confirmatio, contra infirmitatem animi quæ in nuper renatis invenitur; Pœnitentia, contra actuale peccatum post Baptismum peractum; Eucharistia, contra labilitatem animi ad peccandum; Extrema Unctio, contra reliquias peccatorum quæ per Pœnitentiam non sunt sufficienter ablatæ; Ordo, contra dissolutionem multitudinis; Matrimonium, contra concupiscentiam et defectum multitudinis ex morte provenientem. — Quidam autem accipiunt numerum sacramentorum per coaptationem ad virtutes atque defectus culparum ac pœnalitatum, dicentes quod fidei correspondet Baptismus, et ordinatur contra culpam originalem; spei, Unctio Extrema, quæ est contra peccatum veniale; caritati, Eucharistia, quæ ordinatur contra pœnalitatem malitiæ; prudentiæ, Ordo, qui ordinatur contra ignorantiam; justitiæ, Pœnitentia, quæ est contra peccatum mortale; temperantiæ, Matrimonium, quod est contra concupiscentiam; fortitudini, Confirmatio, quæ est contra infirmitatem. — Aqua vero benedicta et similes consecrationes non sunt sacramenta, sed dispositiones ad ea. Non enim conferunt gratiam, sed præparant aliquo modo ad eam. Sacramenta autem legis naturæ, quæ secundum Hugonem, sunt tria, videlicet oblationes, decimæ, sacrificia, non sunt amplius sacramenta, quoniam non sunt nunc figuralia, ut tunc.

  3. Præterea, sicut unum præcedit multa, sic sacramenta perficientia hominem circa se ipsum priora sunt. Et ideo Ordo et Matrimonium ultimo ponuntur inter sacramenta. Ordo quoque præcedit Matrimonium, quoniam spiritualior est. Rursus, sacramenta quæ per se ordinantur ad perfectionem, priora sunt illis quæ ordinantur ad eam per accidens: cujusmodi sunt Extrema Unctio, et Pœnitentia, quæ Unctionem præcedit. Inter illa vero quæ per se ad perfectionem ordinantur, præcedit Baptismus, per quem spirituale esse acquiritur; hunc sequitur Confirmatio, quæ ad formalem perfectionem virtutis refertur; tertio, Eucharistia, quæ ordinatur ad perfectionem finalem.

  4. Porro sacramentum Eucharistiæ omnium sacramentorum est dignissimum: Tum, quoniam Christum substantialiter continet. Tum, quia alia omnia ordinantur ad ipsum: nam et Matrimonium sua significatione ipsum attingit, designando unionem Christi et Ecclesiæ. Tum, quoniam omnia in ipso consummantur: nam ordinati communicant, similiter baptizati, si sint adulti. Aliorum vero sacramentorum comparatio multipliciter potest attendi. In via enim necessitatis Baptismus est potior; sed secundum viam perfectionis Ordo excedit: inter quæ Confirmatio medio modo se habet. Pœnitentia autem Extremaque Unctio inferioris sunt gradus: non enim ordinantur ad perfectionem, nisi per accidens, quum secundum se non sint nisi in remedium contra peccatum vel infirmitatem. Et sicut se habet Confirmatio ad Baptismum, qui magis necessarius est quam Confirmatio; ita se habet Extrema Unctio ad Pœnitentiam: nam sacramentum Pœnitentiæ magis est necessarium quam Unctio Extrema.

  5. Adhuc autem, necessarium respectu finis, de quo nunc sermo, dupliciter dicitur: primo, simpliciter et absolute, videlicet sine quo finis haberi non valet, ut cibus vitæ humanæ; secundo, necessarium dicitur id sine quo finis tam competenter adipisci non potest, ut equus ad viam. Primo igitur modo tria sacramenta sunt ad salutem necessaria, duo cuilibet personæ: quorum unum, puta Baptismus, necessarium est absolute; aliud vero, scilicet Pœnitentia, ex suppositione peccati mortalis. Sacramentum autem Ordinis multitudini Ecclesiæ est necessarium: nam ubi non est gubernator, populus corruet, ut dicitur Proverbiorum undecimo.2 Alia demum sacramenta non sunt necessaria, nisi secundo modo. Confirmatio enim est perfectiva Baptismi: quemadmodum Unctio Extrema, Pœnitentiæ. Matrimonium quoque materialem Ecclesiæ multitudinem conservat.

Footnotes

  1. Quæstio 65. ↩

  2. Prov. xi, 14. ↩

Chapter 619 of 761