Skip to the text

Articulus 85

  1. An Baptismus sit ipsa ablutio, vel aqua.

  2. De institutione Baptismi. 3. De materia Baptismi. 4. An requiratur ad eam aqua simplex. 5. De forma sacramenti hujus.

  3. TRIA porro considerantur in sacramento Baptismi:1 quorum unum est tantum sacramentum, videlicet ipsum signum sensibile foris exsistens; aliud est tantum res, scilicet ipsa interior sanctificatio; tertium est sacramentum et res, puta character: qui relatus ad signum sensibile, est res; comparatus autem ad gratiam regenerantem, est signum. Quidam ergo dixerunt, quod aqua sit sacramentum in Baptismo. Unde Hugo de S. Victore Baptismum definiens: Baptismus, inquit, est aqua diluendis criminibus sanctificata per verbum Dei. Hæc autem positio vera non est. Quum enim sacramenta novæ legis sanctificationem efficiant, in illo consistit sacramentum, in quo sanctificatio ipsa perficitur. Hæc autem non in aqua, sed in applicatione aquæ ad hominem perficitur. Ideo, sicut Magister quarto libro, distinctione 3, asserit: Baptismus est ablutio corporis exterior, sub forma verborum præscripta. Baptismus ergo est usus aquæ, non aqua.

  4. At vero sacramenta ex institutione divina sortiuntur virtutem. Tunc ergo instituuntur, quando virtutem sanctificandi recipiunt. Christus autem in suo baptismo contulit tactu suæ purissimæ carnis vim regenerativam aquis. Idcirco in Christi baptismo sacramentum Baptismi institutum est. Sed utendi necessitas post resurrectionem incepit: tunc enim omnia figuralia in Christo impleta consummataque sunt. Item, per Baptismum Christo morienti ac resurgenti configuramur per intinctionem corporis in aquam et elevationem ex aqua. Et ergo usus Baptismi post passionem ac resurrectionem incepit.

  5. Denique aqua conveniens est Baptismi materia. Baptismus enim est spiritualis regeneratio; aqua autem est causa generationis terræ nascentium, et semina rerum sunt humida. Item, per gratiam Baptismi peccata lavantur, et calor concupiscentiæ refrenatur; aqua vero sua humiditate lavat immunda, sua quoque frigiditate refrigerat calida. Per aquam quoque corpus facilius quasi sepelitur atque resurgit, quum in ea immergitur atque lavatur: ac per hoc Christi passioni ac resurrectioni assimilatur. Item, aqua est ubique communis et prompte habetur: idcirco huic sacramento, quod maxime necessarium est, optime competit. Aqua itaque propter suas proprietates rationabiliter a Deo instituta est Baptismi materia. Quod autem Joannes Baptista de Christo dixit, Ille vos baptizabit Spiritu Sancto et igni, secundum Chrysostomum, per ignem intelligitur tribulatio præsens;2 vel, secundum Hieronymum, per ignem accipitur Spiritus Sanctus, qui caritas dicitur, atque in igneis linguis apparuit super discipulos.3

  6. Præterea aqua suæ naturæ puritatem ac speciem potest amittere: uno modo per admixtionem alterius corporis; alio modo per alterationem. Quorum utrumque fieri potest a natura et arte, quæ quandoque utitur naturali agente. Quomodocumque autem aqua mutetur, dummodo species seu forma substantialis ipsius non solvatur, potest in ea dari Baptismus: sicut in aqua per solem calefacta, vel turbida, aut simili modo disposita. Non ergo requiritur omnimoda puritas aquæ, sed veritas suæ naturæ. Unde admixtio chrismatis non tollit speciem aquæ. In luto autem, quia plus habet de terra quam aqua, non potest fieri Baptismus: qui tamen fieri potest in aqua ex luto expressa. In lixiviis quoque et balneis sulfureorum humorum potest dari Baptismus: tales namque aquæ aliis corporibus non incorporantur, sed transeunt per ea, solamque alterationem qualitatis recipiunt. In aqua autem rosacea, quum sit liquor rosæ resolutus, et aquis alchimicis, fieri non potest Baptismus, sicut nec in vino; sed bene in aqua pluviali.

  7. Amplius, Baptismus per suam formam consecratur, secundum illud Apostoli ad Ephesios quinto:4 Mundans eam lavacro aquæ in verbo vitæ. Et ergo in forma Baptismi causa ejus explicanda est. Causa vero Baptismi est duplex, scilicet: principalis, qui est Deus Trinitas; et instrumentalis, puta minister. Quum ergo hæc forma, Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, utramque causam contineat, patet quod ipsa conveniens sit. Tamen hæc dictio, Ego, non est de substantia formæ, sed propter declarationem adjungitur. Græci vero ad excludendum antiquorum errorem, qui virtutem Baptismi adscripserunt baptistis (dicentes:5 Ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephæ), alia forma utuntur, dicendo, Baptizetur servus Christi in nomine Patris, etc., ne videatur homini Baptismus attribui. Et quia in hac forma exprimitur actus per ministrum exercitus cum invocatione Trinitatis, verum præstatur Baptisma. Oportet enim, secundum Alexandrum Papam, ut actus baptizandi pronuntietur, quoniam in aqua multa fieri possunt præter Baptismum: et ergo per explicationem hujus actus determinatur quid in ea fiendum sit. Et quoniam verba sacramentalia non solum sunt significativa, sed etiam effectiva, dirigi possunt ad ea quæ non intelligunt, sive sint homines, ut surdi ac pueri, sive inanimata, sicut quum dicitur: Exorcizo te, aqua.

Sciendum quoque, quod in casu necessitatis possunt plures simul baptizari ab uno, quia singulus recipit unum Baptismum; sed tunc dicendum est: Ego baptizo vos. Nec tamen forma mutatur, quum vos non sit aliquid nisi te et te. Quamvis ergo istud fieri possit, non tamen fieri valet ut plures simul unum baptizent, videlicet mutus, et manibus carens: quorum unus non potest loqui, sed corpus movere; alter non potest movere, sed loqui. Cujus ratio est, quoniam actus multiplicantur secundum diversitatem agentium, si ab unoquoque perfecte procedant; et iterum, quia illos oporteret dicere, nos. Nos autem, non est tantum dicere, sicut ego et ego, sed ego et tu. — Si vero tres Personæ aliis nominibus exprimerentur quam continet forma præscripta, non fieret Baptismus verus. Sicut enim ad baptizandum assumitur aqua, quoniam usus ejus est communior; sic illa nomina divinarum Personarum oportet assumere, quibus communius consueverunt nominari.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 66. ↩

  2. Matth. 11. ↩

  3. Act. II, 3. ↩

  4. Ephes. v, 6. ↩

  5. Cor. 1, 12. ↩

Chapter 620 of 761