Skip to the text

Articulus 86

  1. An possit dari Baptismus in nomine Christi. 2. An ad Baptismum requiratur immersio. 3. An trina immersio. 4. Utrum reiterari possit.

  2. SACRAMENTA igitur ex Christi institutione sortiuntur virtutem. Si ergo aliquid a Christo circa sacramenta institutum prætermittatur, non erit verum sacramentum: nisi ex speciali dispensatione Dei, qui virtutem suam sacramentis non alligavit. Quoniam ergo Christus instituit dari Baptismum in nomine Trinitatis, aliter dari non valet, nisi tres Personæ sensibiliter atque distincte exprimantur. Verumtamen, quod Apostoli in nomine Christi baptizabant, ex familiari Spiritus Sancti instinctu fecisse credendi sunt: quatenus nomen Christi odiosum Judæis, fieret honorabile gentibus.

  3. Denique in Baptismo aqua assumitur ad ablutionem corporalem, qua interior designatur ablutio. Ablutio autem exterior fieri potest, non solum per immersionem, sed etiam per effusionem atque adspersionem. Quamvis ergo propter communem consuetudinem (quæ vim obtinet juris) tutius sit per immersionem baptizare; nihilo minus aliter fieri potest, videlicet adspergendo, vel effundendo : quemadmodum B. Laurentius legitur baptizasse. Et hoc quandoque necessarium est, ut quum magna est multitudo baptizandorum, aut aquæ inopia, aut baptizandi seu sustentatoris ejus debilitas. Per immersionem vero signatur expressius mysterium sepulturæ Christi, cui Baptismum recipiens configuratur. Si autem aliter fit, adspergendum est caput, quia in ipso vigent opera animæ, ad cujus emundationem ordinatur Baptismus. Et quamvis Baptismus detur præcipue contra originale peccatum, non tamen specialiter perfundenda sunt membra generationi servientia, sed caput, ob causam prædictam. Sed in veteri lege in membro generationis circumcisio conferebatur, quoniam nasciturus erat ex semine Abrahæ, qui originale peccatum auferret.

  4. Amplius, modus immersionis non est de necessitate Baptismi. Et ideo, sive baptizandus ter immergatur, vel semel, æqualiter baptizatur, ut scribit Gregorius Leandro episcopo. Nam per ternam immersionem signatur trinitas Personarum, triduumque sepulturæ dominicæ. Per unam autem immersionem unitas divinitatis passionisque Christi. Interdum tamen ordinavit Ecclesia ut fieret trina immersio, propter eos qui Trinitatem negabant, et Christum purum hominem asserebant : ut patet in canonibus Apostolorum. Interdum vero instituit ut fieret una dumtaxat immersio, ad detestationem eorum qui rebaptizabant.

  5. At vero Baptismus iterari non potest : tum, quia est spiritualis generatio; unius autem rei non est nisi una generatio. Tum, quia in morte Christi baptizamur, per hoc quod ejus morti per Baptismum assimilamur. Sicut ergo Christus resurgens non amplius moritur, sic semel baptizatus non denuo baptizatur.1 Tertio, quia Baptismus characterem imprimit qui indelebilis est, atque cum quadam consecratione confertur. Dictum est autem, quod semel consecrata non iterum consecrantur. Quarto, quia Baptismus est contra originale peccatum, quod non reiteratur. — Pauliani quoque et Cataphrygæ Trinitatem negantes Christumque purum hominem affirmantes, verum Baptismum non dabant; sicut nec Bonosiani, qui cum eis idem senserunt. Cataphrygæ autem ponebant Spiritum Sanctum purum hominem, utpote Montanum magistrum suum. Et ergo ab eis sine debita forma baptizati rebaptizabantur. Si autem de aliquo dubium habeatur an sit baptizatus, rebaptizandus est cum conditione, ut dicatur : Si non es baptizatus, ego te baptizo.

Footnotes

  1. Rom. vi, 9. ↩

Chapter 621 of 761