Articulus 87
De ritu. 2. De divisione. 3. De comparatione Baptismatum.
ALIQUA demum in sacramento Baptismi concurrunt quasi de necessitate : ut forma verborum, et aqua, atque minister. Cetera sunt de solennitate, quæ sacramento adhibetur ad excitandum devotionem ac reverentiam populi; et propter coercitionem adversariæ potestatis, quæ per orationes et benedictiones frenatur. Specialiter vero agitur in Ecclesia solennis Baptismus in vigilia Paschæ, quia tunc fit memoria dominicæ sepulturæ ac resurrectionis, quibus in Baptismo conformamur; item, in vigilia Pentecostes, quoniam tunc incipit solennitas Spiritus Sancti, qui in Baptismo confertur. Usus vero olei et chrismatis ad solennitatem pertinent. Primo enim baptizatus ungitur oleo in pectore atque in scapulis, quasi Christi athleta, secundum Ambrosium; vel ut donum Spiritus Sancti recipiat et vitia exuat, secundum Innocentium. Postmodum signatur in cerebro chrismate sacro, ut regni Christi particeps fiat, et a Christo christianus dici possit.
Præterea Deus non alligavit virtutem suam sacramentis, nec virtus causæ ab effectu dependet. Et ergo potest aliquis a Deo effectum Baptismi recipere sine aqua, patiendo pro Christo, vel per hoc quod cor a Spiritu Sancto movetur in Deum per caritatem. Idcirco triplex ponitur Baptismus, videlicet aquæ, sanguinis, et flaminis. Sed solus Baptismus aquæ est sacramentum. Ponit quoque Damascenus quarto libro quædam baptismata figuralia, scilicet diluvium, per quod paucæ animæ sunt salvatæ, et transitum maris Rubri, ablutiones quoque legales.1
Insuper, omnia Baptismata a Christi passione vim sumunt. Nam Baptismus flaminis seu pœnitentiæ ex merito passionis Christi operatur. Maxime autem conformatur quis Christo per sanguinis effusionem pro ipso, atque per hoc Christo vehementiori affectu probatur uniri. Idcirco Baptismus sanguinis est potissimus inter Baptismata, quantum ad effectum Baptismi; sed non in ratione sacramenti: non enim est sacramentum, quia non signat directe spiritualem purgationem seu ablutionem.
Footnotes
-
I Petr. III, 20. ↩
Chapter 622 of 761