Articulus 88
1. Cujus sit dare Baptismum. 2. An laicus eum conferre possit. 3. An mulier. 4. An non baptizatus.
QUEMADMODUM autem cœlestium ordinum proprietates atque officia ex eorum insinuantur nominibus, secundum Dionysium septimo capitulo Cœlestis hierarchiæ;1 sic ecclesiasticorum ordinum nomina innuunt quid ad unumquemque ordinem spectet. Dicuntur autem diaconi, quasi ministri, quia eorum officium non est aliquod sacramentum ex proprio præbere officio, sed exhibentibus sacerdotibus ministrare atque adsistere. Non est ergo diaconi quempiam baptizare, sicut Gelasius Papa in Decretis testatur. Possunt tamen in articulo necessitatis baptizare: quemadmodum Laurentius fecit. Item diaconi est purgare, secundum Dionysium, non docere, id est perficere. Baptismus vero habet vim purgativam et illuminativam, secundum eumdem secundo capitulo Ecclesiasticæ hierarchiæ. Propterea gradum diaconi excedit ipsum conferre. — Porro per Baptismum fit homo idoneus ad perceptionem corporis Christi, secundum Dionysium. Sicut igitur sacerdotis officium est corpus Christi conficere, ita et baptizare. Presbyteri enim locum tenent septuaginta discipulorum, sicut episcopi duodecim Apostolorum.
Amplius, Deus qui vult omnes homines salvos fieri, omnium saluti sufficienter, imo et copiose providit. Baptismus autem est sacramentum maximæ necessitatis, quoniam pueris aliter subveniri non potest. Adulti quoque sine eo plenam adipisci nequeunt remissionem. Idcirco, sicut Deus instituit aquam hujus sacramenti esse materiam, quia facillime potest haberi; ita et quilibet etiam laicus hujus sacramenti esse potest minister ac dator. Non tamen a laico recipi debet, nisi in casu necessitatis: quamvis veraciter conferatur a laico etiam extra necessitatem; sed peccaret, si tunc daret. Quod enim a presbytero detur, ad solennitatem attinet, non ad necessitatem.
Adhuc autem, Christus est qui principaliter baptizat. In Christo autem non est masculus et femina, secundum Apostolum.2 Quemadmodum igitur laicus, ita et femina potest baptizare: quod tamen non debet peragere, si adsit copia viri.
Utrum autem illi qui nunquam christiani seu baptizati fuerunt, baptizare possint, Augustinus insolutum dubiumque reliquit. Postmodum vero determinavit Ecclesia, quod ab infidelibus, sive Judæi sint sive pagani, conferri queat Baptismus, dummodo forma Ecclesiæ observetur: quemadmodum Nicolaus Papa ad Bulgarorum consulta respondendo asseruit. Sicut enim ex parte materiæ sufficit ad Baptismum quæcumque aqua; ita ex parte ministri, quilibet homo.
Footnotes
Chapter 623 of 761