Articulus 89
An plures simul possint baptizare eumdem. 2. An requiratur aliquis levans baptizatum de sacro fonte. 3. An etiam ille levator teneatur ad instructionem ejus quem levat.
PAULO ante responsio data est, cur plures non possunt unum baptizare : et nunc id tantum addatur, quod sicut Christus est unus, sic ille qui confert Baptismum tanquam ejus vicarius atque minister, non nisi unus esse debet respectu ejusdem.
Denique spiritualis regeneratio, quæ per Baptismum fit in aliquo, carnali generationi est similis. Sicut igitur infans nuper natus eget nutrice atque pædagogo; sic spiritualiter regeneratus indiget aliquo qui circa se vicem nutricis pædagogique gerat in spiritualibus, docendo ac dirigendo. Hoc vero ad eum pertinet qui baptizatum de sacro fonte levat, cujus est in fide novicium informare. Et hoc Dionysius secundo Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo asserit : quem modum affirmat ab Apostolis institutum, ultimo capitulo Ecclesiasticæ hierarchiæ.
Præterea iste levans tenetur instruere filium spiritualem, si locus et causa requirant, videlicet si baptizatus inter fideles conversetur, vel a parentibus negligatur : alias excusatur ab instructione. Potest enim verisimiliter æstimare, quod parentes non negligunt proprios filios informare in fide ac moribus. Quamvis autem non baptizatus possit baptizare, non tamen de sacro fonte levare : quia levatio illa non est necessaria, ut in Moguntino concilio dicitur. Dionysius quoque ait, quod levans debet esse doctus, ut instruere valeat. Quod tunc necesse videtur, quando fideles inter perfidos conversantur; alii a propriis parentibus possunt instrui. Sic ergo patet quomodo Augustinus dicat : Vos omnes viros ac feminas, qui filios in Baptismate suscipitis, ante omnia moneo ut cognoscatis vos fidejussores exstitisse apud Deum pro illis.
Chapter 624 of 761