Articulus 90
Utrum omnes teneantur Baptismum recipere. 2. An aliquis sine Baptismo possit salvari. 3. An debeat differri. 4. An peccatores sint baptizandi. 5. An eis baptizatis sit pænitentia injungenda. 6. An ad Baptismum exigatur peccatorum confessio.
NUNQUAM præterea fuit possibile quemquam salvari, nisi fuisset Christo aliquo modo unitus et incorporatus, juxta illud Actuum quarto :1 Non est aliud nomen datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.2 Et ad Romanos quinto : Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem; sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem. Nemo autem Christo potest incorporari nisi regeneretur in eo : quod per Baptismum efficitur. Ideoque nullus sine Baptismo salvari valet. Uniuntur quippe homines Christo primo per fidem, adjuncto quodam sensibili signo, quod sacramentum vocatur. Hoc vero sacramentum sub lege fuit circumcisio; ante legem, sacrificiorum oblatio, secundum Gregorium, quibus antiqui fidem suam profitebantur pro se ipsis et filiis. Nunc autem Baptismus ponitur fidei sacramentum. — Illi autem qui sanctificantur in utero, consequuntur gratiam sanctificantem et ab originali purgantem, non autem characterem quo Christo configurentur. Idcirco, si nunc quispiam sanctificaretur in utero, necesse esset eum baptizari, quatenus per susceptionem characteris aliis Christi membris conformaretur.
Præterea, si alicui desit Baptismus re et voto, salvari non valet. Si vero re desit, et non voto, ut si quis baptizari desideret, sed propter necessitatis casum non potest : talis salvatur ex fide per dilectionem operante, quemadmodum de Valentiniano qui catechumenus obiit, ait Ambrosius : Quem regeneraturus eram, amisi; verumtamen ille gratiam quam poposcit, non perdidit. Talis tamen non evolat, sed salvatur, sic quasi per ignem.3
Præterea Baptismus non est differendus quantum ad pueros, quia in eis non exspectatur major instructio, estque periculum in mora, quoniam aliter eis subveniri non potest. Sed adulti conversi, quia per solum Baptismi affectum possunt salvari, non sunt protinus baptizandi: quatenus vita eorum et mores examinentur, ne forte ficte accedere velint, et ut interim de his quæ fidem concernunt, informentur; item propter reverentiam sacri Baptismatis, quod propter solennitatem decentius datur in vigilia Paschæ et Pentecostes. Sed ista dilatio propter duo prætermittenda videtur: primo, si baptizandus sit satis instructus et Baptismo satis idoneus, sicut Philippus mox baptizavit Eunuchum, et Petrus Cornelium; secundo, si ex infirmitate mortis immineret periculum. — De Judæis vero specialiter institutum est in concilio Agathensi, ut per octo menses catechumeni maneant propter cautelam: ne si non plene crediderint, simplicium fidem corrumpant. Eorum namque perfidia frequenter ad vomitum rediit. Si tamen necessitatis articulus instaret, ante baptizari possent.
Amplius, quamvis peccatores pœnitentes sint baptizandi, peccatores tamen voluntatem peccandi atque in peccatis manendi habentes, baptizari non debent: primo, quia ut sic Christo uniti non sunt, nec ei incorporari queunt; secundo, quoniam frustra baptizarentur, quia emundationem peccati, quæ est finis Baptismi, suscipere nequeunt; tertio, quia exterior aquæ ablutio interiorem ablutionem designat; hæc vero significatio exterioris ablutionis falsa esset in illo qui abstinere non curat a vitiis.
At vero, quoniam homines in morte Christi et in virtute passionis ejus baptizantur, nulla eis, quantumcumque mali fuerunt, satisfactio est injungenda. Passio namque Christi suo merito sufficientissima est cuncta peccata diluere. Imo, qui pœnitentiam baptizato injungeret, Christi passionis merito derogaret, quasi non per se ipsam sufficeret.
Denique confessio peccatorum est duplex, videlicet: interior, quæ fit coram Deo. Et hæc necessaria est ante Baptismum. Non enim potest quis inchoare vitam novam, nisi pœniteat eum veteris vitæ, secundum Augustinum libro de Pœnitentia. Alia autem est confessio peccatorum exterior, quæ fit sacerdoti. Et ista ante Baptismum non est necessaria, quum ad sacramentum Pœnitentiæ spectet. Baptismus vero omnium sacramentorum est janua atque principium. Secundo, quia confessio quæ fit sacerdoti, ordinatur ad absolutionem, ac per opera ad satisfactionem, quæ baptizatis non injungitur. Tertio, quoniam particularis confessio est confitenti pœnosa propter communem verecundiam. Baptizando autem nulla pœna injungitur. Et ideo generalis confessio ei sufficiens est, quam tunc facit, dum secundum ritum Ecclesiæ abrenuntiat Satanæ. Si vero quispiam talis ex devotione confiteri specialiter vellet, esset quidem audiendus: non propter satisfactionem injungendam, sed propter instructionem contra vitia abneganda.
Footnotes
Chapter 625 of 761