Skip to the text

Articulus 91

  1. Utrum in Baptismo requiratur intentio in recipiente. 2. An etiam fides. 3. An pueri sint baptizandi. 4. An pueri Judæorum sint baptizandi invitis parentibus. 5. An pueri in utero materno sint baptizandi. 6. An furiosi et amentes baptizandi sint.

  2. BAPTISMUM ergo recipiens Christo configuratur, per hoc quod veteri vitæ renuntians, de cetero in novitate spiritus ambulare intendit.1 Quoniam igitur, secundum ostensa, oportet ut eum veteris vitæ pœniteat, sequitur quod in baptizando exigatur intentio seu voluntas recipiendi Baptismum: quæ si deesset, rebaptizandus foret. Si vero de hoc dubium haberetur, deberet addi conditio, scilicet: Ego te baptizo, etc., si non es baptizatus.

  3. Præterea constat ex dictis, quemadmodum duo fiant in anima per Baptismum, videlicet: gratia, et quantum ad hoc exigitur fides in baptizato; atque character: et hic imprimi potest sine fide tam baptizantis quam baptizati, dummodo alia adsint quæ ad sacramenti spectant essentiam. Non enim sacramentum perficitur per justitiam hominis dantis aut suscipientis, sed Dei.

  4. At vero, secundum Apostolum ad Romanos quinto, sicut per unius delictum omnes moriuntur, sic per Christum omnes justificantur.2 Quemadmodum itaque infantes originale peccatum a primis parentibus contrahunt, ita in Christo regenerari, id est baptizari, possunt. Item, ut ab infantia in his quæ fidei sunt enutriti, firmiores fiant in fide, quemadmodum scriptum est: Adolescens juxta viam suam, etiam quum senuerit, non recedet ab ea.3 Et hanc rationem assignat Dionysius ultimo Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo: ubi etiam ait, quod divini nostri duces, id est sancti Apostoli, probarunt infantes recipi ad Baptismum. Sufficit autem pro eis intentio Ecclesiæ et fides fidelium, quamvis parentes eorum infideles consistant. Sicut enim per alterius peccatum damnationem adepti sunt, ita per aliorum subsidium sortiuntur salutem.

  5. Denique pueri Judæorum ante usum rationis baptizandi non sunt invitis parentibus. Puer enim ante usum rationis naturaliter subest curæ parentum. Propter quod pueri antiquorum salvabantur fide parentum. Unde qui pueros hujusmodi contra voluntatem parentum suorum baptizaret, contra naturale jus ageret.

  6. Insuper, de necessitate Baptismi est ablutio aquæ exterior, qua corpus lavatur. Hoc vero pueris in utero matrum clausis nequit competere, quia nec subdi possunt actioni humanæ: idcirco baptizari non possunt. Propter quod in epistola ad Dardanum Augustinus testatur: Nemo renascitur, nisi primo nascatur. Si vero aliqua pars pueri egrediatur, sitque periculum mortis; tunc illa pars baptizanda est: et maxime, si caput primo egrediatur, in quo sensus fundantur. Si autem sic caput baptizetur, non est puer postea baptizandus, si manserit vivens. Sed si alia pars fuerit solum baptizata, apparet quibusdam quod denuo baptizandus sit, sub hac conditione: Si non es baptizatus, ego te baptizo.

  7. Porro de amentibus ac furiosis a nativitate, qui rationis usum nunquam habent, est idem judicium sicut de pueris: et ideo baptizandi sunt, quamvis inviti. Aliqui autem amentiam et furiam incidunt ex sana mente: et tales videntur judicandi secundum id quod in eis tempore sanæ mentis apparuit. Unde si tunc in eis apparuit appetitus Baptismi, sunt baptizandi, quamvis insani: alias enim non essent baptizandi. Quidam vero a nativitate sunt furiosi, sive amentes, qui tamen sæpe habent lucida intervalla. Si igitur tempore intervalli voluerint baptizari, baptizandi sunt, quamvis mox insaniam animi incidant. Melius tamen est exspectare aliquod lucidum intervallum, si absque periculo fieri possit. Verum si tempore lucidi intervalli non apparet in eis affectus Baptismi, non sunt baptizandi. Dormientes quoque baptizandi non sunt, nisi periculum mortis immineat: in quo baptizandi sunt, si prius voluntatem Baptismi habuerant: sicut de amentibus dictum est; et ut Augustinus quarto Confessionum de amico suo narrat, qui quum desperaretur, baptizatus est nesciens, propter periculum mortis, habuitque in eo efficaciam suam Baptismus.

Footnotes

  1. Rom. vi, 4. ↩

  2. Rom. v, 18. ↩

  3. Prov. xxii, 6. ↩

Chapter 626 of 761