Articulus 92
An per Baptismum deleantur omnia peccata. 2. An omnes quoque pœnæ. 3. An pœnalitates præsentis vitæ. 4. An etiam in eo conferantur virtutes et gratiæ. 5. De effectibus virtutum qui adscribuntur Baptismo.
QUAMVIS vero Baptismus specialiter Quæstio 69. ordinetur contra originale peccatum, aufertur tamen per eum omne peccatum, tam actuale (mortale et veniale) A quam originale. Per Baptismum enim regeneramur in Christo, morientes peccatis et sæculo. Est enim Baptismus quædam universalis medicina, operans in virtute passionis Christi, sine qua nullum peccatum remittitur: quia secundum Apostolum ad Hebræos, Sine sanguinis effusione non fit remissio.1 Passioni vero Christi per fidem conjungimur atque communicamus.
Denique per Baptismum non solum tollitur omnis culpa, sed omnis etiam pœna. Per ipsum namque Christo incorporamur, sic quod passio Christi nobis conjungitur et communicatur ac si simul cum Christo passi mortuique essemus. Verumtamen reatus pœnæ quæ debetur peccato, quantum ad homines qui per peccatum scandalizati vel læsi sunt, non aufertur per Baptismum; sed justum est homines per satisfactionem et pœnam nocentis placari ac ædificari: sicut in homicida baptizato. Princeps tamen potest pie in talibus remittere pœnam.
Præterea, quamvis Baptismus virtute meriti Christi sufficiens sit præsentis vitæ pœnalitates auferre, non tamen aufert eas in hac vita; sed in resurrectione futura, quando mortale hoc induet immortalitatem.2 Nam per Baptismum Christi membra efficimur. Christus autem corpus passibile habuit. Convenit ergo ut membra ejus passibilia corpora habeant. Secundo, propter exercitium spirituale, videlicet ut contra concupiscentiam et pœnalitates pugnando, gloriæ coronam atque triumphi adipiscamur. Tertio, ne homines ad Baptismum allicerentur potius propter præsentis vitæ impassibilitatem, quam futuræ felicitatis amorem.
Insuper, certum est quod prædicta hominum incorporatio in Christo sine gratia atque virtutibus fieri nequeat: ideo per Baptismum virtus et gratia infunduntur. Nam et gratiæ ac virtutis splendorem aqua sua naturali claritate designat. Sacramenta autem novæ legis efficiunt quod figurant.
At vero, secundum Dionysium, Baptismi effectus est illuminatio; secundum Augustinum, Christi incorporatio; secundum alios, fecundatio. Hi ergo effectus Baptismo conveniunt. Nam homo per Baptismum christiformiter conversatur, et Christi vitam sectatur. Membra autem non vivunt nisi capiti copulentur. Primo igitur per Baptismum necesse est Christo incorporari, sicque ab eo velut a capite sensum ac motum, id est illuminationem et spiritualem fecunditatem, sortiri.
Footnotes
Chapter 627 of 761