Articulus 93
An in Baptismo gratia et virtutes parvulis conferantur. 2. An janua regni aperiatur. 3. An Baptismus œqualem in omnibus habeat effectum. 4. An per fictionem impediatur. 5. An ea remota, proprium effectum sortiatur.
OPINATI sunt quoque quidam antiqui, quod pueris in Baptismo non infundantur virtutes et gratia, sed character, cujus virtute reciperent virtutes ac gratiam, quum ad ætatem perfectam advenerint. Hoc autem stare non potest. Pueri enim in Baptismo membra Christi fiunt; et si moriuntur, salvantur: quorum nullum sine gratia atque virtutibus fieri valet, quum ad Romanos sexto dicat Apostolus: Gratia Dei vita æterna. Recipiunt ergo habitus virtutum et gratiæ, quamvis actum ante pleniorem ætatem exercere non possint.1
Denique apertio januæ regni cœlestis est remotio obstaculi regni. Quoniam ergo Baptismus omnem culpam pœnamque removeat, constat quod januam regni reserat baptizatis. Quamvis enim pœnalitates et vulnera naturæ permaneant, non tamen morientibus imputantur, quia per Christi passionem ablata sunt quantum ad pœnæ reatum: pro natura enim humana Christus satisfecit.
Amplius, duplex ponitur effectus Baptismi: unus, ad quem proprie ordinatur, qui est regeneratio in spiritualem vitam; et hic vocatur effectus Baptismi per se. Alius vero effectus Baptismi per accidens dicitur, quem in quibusdam baptizatis divina virtus quasi miraculose producit, ut scilicet lex peccati quæ est in membris, penitus exstinguatur, ne ultra serviat quis peccato.2 Baptismus ergo primum effectum omnibus pueris æqualiter donat, quoniam pueri ad hunc effectum se æqualiter habent, eo quod non in fide propria, sed in fide Ecclesiæ Baptismum recipiant. Adulti vero istum effectum magis vel minus recipiunt, secundum quod magis vel minus se propria devotione et voto disponunt. Alius autem Baptismi effectus, non omnibus, etiam æqualiter dispositis, æqualiter datur, sed secundum divinæ providentiæ ordinem dispensatur.
Præterea, secundum Augustinum, quatuor modis dicitur aliquis fictus: primo, quia non credit; secundo, quia sacramentum contemnit; tertio, quoniam ritu alio quam Ecclesia ipsum celebrat; quarto, quoniam indevote accedit. Quoniam ergo Deus hominem ad justitiam non cogit, oportet ut homo propria voluntate Baptismum et ejus effectum amplectatur atque recipiat, si justificationem recipere debet. Et ideo fictio impedit Baptismum, quantum ad gratiam, non quoad characteris impressionem. Fictus autem dicitur proprie, qui demonstrat se aliquid velle quod non vult.
Denique, sicut in generatione naturali res simul recipit formam et proprium ejus effectum seu actum, nisi sit aliquid prohibens, quo remoto forma generati perficit suum actum (ut quum grave generatur, mox deorsum movetur, nisi impeditur); conformiter Baptismus imprimendo characterem quasi formam, simul tribuit gratiam, quæ concomitatur characterem, nisi sit aliquid impediens, utpote fictio: quo impediente sublato, gratia dabitur. Itaque fictione cessante, Baptismus effectum suum consequitur, scilicet gratiam atque omnis præteriti mali et pœnæ remissionem. Fictio autem per pœnitentiam deletur ac cessat.
Footnotes
Chapter 628 of 761