Skip to the text

Articulus 94

1. Utrum circumcisio fuerit præparativa et figurativa Baptismi. 2. De institutione, 3. de ritu, 4. de effectu circumcisionis.

  1. BAPTISMUS itaque fidei sacramentum vocatur, quia per eum baptizatus fidem profitetur atque fidelium collegio connumeratur. Eadem autem est fides nostra et veterum, juxta illud Apostoli secundæ ad Corinthios quarto: Habentes eumdem spiritum fidei, credimus. Quoniam ergo antiquitus per circumcisionem homines fidem suam testabantur, et inter credentes computabantur, certum est quod circumcisio erat præparatoria ad Baptismum et figurativa ejusdem.1 Omnia enim in figura contingebant illis, secundum Apostolum.2

  2. Porro, quoniam Abrahæ primo facta est de Christo promissio, In semine tuo benedicentur omnes gentes; et ipse quoque se primo ab infidelibus segregavit obediens Deo sibi dicenti, Egredere de terra tua, etc.; idcirco ipsi Abrahæ convenienter data est circumcisio, quæ erat fidei sacramentum. Nec erat necessarium eam dari statim post primi parentis peccatum. Adam enim, quoniam plene instructus fuerat de divinis, sufficienter alios docuit. Naturalis quoque ratio et fides diu vigebant. Sed circa tempora Abrahæ naturalis ratio et fides videbantur pene exstinctæ, declinantibus ad idololatriam plurimis.

  3. Præterea convenienter fiebat in membro generationis: primo, quoniam fuit signum fidei qua Abraham credidit Christum ex semine suo nasciturum; secundo, quia ordinabatur contra originale peccatum, quod per hoc membrum diffunditur; tertio, quia dabatur contra carnalem concupiscentiam, ut minueretur. — Sciendum quoque, quod cultellus lapideus de necessitate circumcisionis non fuit. Non enim præceptum erat ut tali instrumento uterentur; nec communiter Judæi eo utebantur, sicut nec modo utuntur.3 Josue tamen præcepit Deus ut cum cultellis lapideis circumcideret Israelem;4 et Sephora Moysis conjux cum petra acutissima filium suum circumcidit: ad figurandum quod spiritualis circumcisio per Christum ageretur, de quo ait Apostolus:5 Petra autem erat Christus. — Rursus, circumcisio octavo die fiebat, ratione mysterii: quia videlicet in octava ætate, id est in resurrectione Beatorum, omnes pœnalitates ex peccato secutæ, per Christum plenissime ab electis tollentur. Secundo, propter teneritudinem puerorum ante diem octavum. Nam et animalia offerri non poterant ante hunc diem.6 Quamvis autem octava dies fuit de necessitate præcepti, non tamen sacramenti. Nam qui octava die circumcisus non erat, postmodum circumcidi valebat. Quidam etiam asserunt, quod propter imminentis mortis periculum anticipari poterat dies octavus. Sed quum hoc non habeatur, nec auctoritate Scripturæ, nec ex Judæorum consuetudine, melius dicitur cum Hugone de S. Victore, quod propter nullam necessitatem hæc dies potuit præveniri.

  4. Quæstio autem an circumcisio contulerit gratiam, prætacta est atque soluta.7 Dictum est enim, quod contulit gratiam, non ex propria ratione, sed in quantum fuit signum fidei passionis Christi. Ex quo patet, quod gratiam præstitit propter fidem, non propter significationem. — Legitur vero Josue quinto, quod populus Judæorum, qui per quadraginta annos in desertis morabatur et in eis natus fuit, circumcisionem non accepit.8 A quo tamen excusantur, quoniam ignorabant quo tempore castra essent movenda; et quia inter infideles non manebant: unde nec signo distinctivo egebant. Probabile etiam est nullum illorum qui in desertis natus est, obisse intra hoc tempus, et antequam circumciderentur a Josue, quia in Psalmo habetur: Non erat in tribubus eorum infirmus.9 Verumtamen si ibi mortui sunt aliqui incircumcisi, eadem ratio est de his ut de illis qui moriebantur ante circumcisionis institutionem: quod et de pueris ante octavam diem tempore legis decedentibus intelligendum est. — Adulti autem in circumcisione omnium peccatorum, etiam actualium, remissionem perceperunt. Non tamen liberabantur a pœnæ reatu quemadmodum in Baptismo, in quo copiosior gratia datur.

Footnotes

  1. II Cor. iv, 13. ↩

  2. I Cor. x, 11. ↩

  3. Josue v, 2. ↩

  4. Exod. iv, 25. ↩

  5. 1 Cor. x, 4. ↩

  6. Lev. xxiii, 37. ↩

  7. art. lxxx, 3. ↩

  8. Josue v, 5, 6. ↩

  9. Ps. civ, 37. ↩

Chapter 629 of 761