Articulus 95
An catechismus, 2. et exorcismus Baptismum præcedere debeant. 3. An ea quæ in ipsis fiunt aliquid efficiant. 4. Quorum sit baptizandum catechizare et exorcizare.
QUUM ergo sit Baptismus fidei sacramentum, catechismus, id est instructio rudimentorum fidei, ipsum præcedere debet.12 Fides enim ex auditu est. Unde et Christus discipulis formam Baptismi ostendens, de docendi actu ita præmisit:3 Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos, etc. Et sicut pueri baptizantur in fide Ecclesiæ, ita et fidem audiunt atque docentur in persona Ecclesiæ, quæ eis aures ac sensus aliorum accommodat.
Amplius, qui intendit aliquod opus efficaciter sapienterque agere, primo impedimenta agendi tollit a se. Convenienter igitur ante Baptismum expelluntur a baptizandis diaboli, qui in eis potestatem propter peccata habebant. Hoc autem fit per exorcismum, qui contra energumenos ordinatur. Sunt enim saltem interius arrepticii, qui diabolicæ potestati subduntur. Hanc vero expulsionem diaboli signat exsufflatio exorcistæ. Benedictio quoque fit, ne adversarius redeat. Sal vero missum in nares et os, auriumque cum sputo linitio, significat acceptionem doctrinæ fidei, quantum ad aures; approbationem, quantum ad nares; confessionem, quantum ad os. Olei vero inunctio signat apti tudinem hominis ad pugnandum adversus Zabulum. Dicuntur autem energumeni, quasi interius laborantes.
Porro aliqui asserunt ea quæ in exorcismo aguntur, nihil efficere, sed solum significare. Hoc autem stare non potest, quia Ecclesia in exorcismo utitur verbis imperativis, dicendo: Ergo exi ab eo, maledicte diabole. Habent ergo aliquem effectum: aliter tamen quam Baptismus. Est enim duplex impedimentum gratiæ percipiendæ, videlicet: extrinsecum, ex potestate diaboli; et intrinsecum, propter præclusionem sensuum ex infectione originalis peccati. Quorum primum aufertur in exorcismis per exsufflationes; secundum, per salivam typicam, sacerdotisque tactum. Exorcismus ergo non aufert peccata: et ideo pueri post exorcismum ante Baptismum defuncti, non salvantur. Sed tollit impedimenta gratiæ percipiendæ. Verumtamen exorcismus non necessario requiritur ad Baptismum, quamvis omitti non debet sine necessitatis articulo: quo sublato supplendum est, ut uniformitas in Baptismo servetur, et ne gratia amittatur. Potest enim effectus Baptismi impediri, etiam postquam receptus est. In baptizato quoque quædam fiunt post Baptismum, quæ solum significant: sicut traditio candidæ vestis, quæ vitæ novitatem spiritualem figurat. Quædam vero tunc fiunt, quæ aliquid efficiunt, utpote inunctio verticis, quæ designat conservationem gratiæ baptismalis.
Præterea ministri comparantur ad sacerdotes, ut agens secundarium et instrumentale ad primum principaleque agens, sine quo operari non potest. Ad actiones autem nobiliores exiguntur instrumenta perfectiora. Idcirco diaconorum, qui sunt majores ministri, est sacerdotibus in ipsa sacramentorum collatione adsistere et cooperari; aliorum vero, in his quæ sunt præparatoria ad sacramentum, sicut lectores in catechismo, exorcistæ in exorcismo. Sacerdoti tamen omnia ista conveniunt sicut principali agenti. Unde
A Nicolaus Papa ait, quod catechismi a sacerdotibus uniuscujusque Ecclesiæ fieri possunt. Et secundum Gregorium, sacerdotes per exorcismi gratiam manum imponunt credentibus. Dicit quoque Dionysius, quod instructio conversiva ad fidem, atque de profundis mysteriis fidei, christianæque vitæ perfectione, ad episcopos pertinet.
Footnotes
Chapter 630 of 761