Articulus 96
Utrum Confirmatio sit sacramentum.
De materia ejus. 3. An oporteat chrisma per episcopum consecrari. 4. De forma ipsius.
PORRO sacramenta novæ legis ad speciales effectus gratiæ ordinantur: idcirco oportet esse speciale sacramentum ubi occurrit specialis operatio gratiæ. Quemadmodum autem in corporali vita, primo aliquis generatur recipiendo formam specificam, deinde eget augmento quo roboretur, perfectamque ætatem adipiscatur; sic in spirituali vita, post Baptismum, qui est spiritualis regenerationis principium et gratiam præstans, sequitur Confirmatio, per quam homo in gratia confortatur, et perfectam spiritualem ætatem seu spirituale augmentum sortitur, quemadmodum Melchiades Papa affirmat. Et igitur Confirmatio ponitur speciale sacramentum. Hoc autem sacramentum Christus instituit, non exhibendo, sed promittendo, dum dixit:1 Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad vos. Quoniam enim in hoc sacramento confertur plenitudo gratiæ Spiritus Sancti, ideo non fuit instituendum nisi post Christi ascensionem.2 Propter eamdem etiam rationem, nullum legale sacramentum Confirmationi correspondet, quia nihil ad perfectum adduxit lex, secundum Apostolum ad Hebræos septimo.3
Materia denique hujus sacramenti est chrisma, quod ex oleo constat et balsamo. Oleum enim Spiritus Sancti significat gratiam, sicut de Christo cantatur:4 Unxit te Deus oleo lætitiæ. Balsamum vero bonum odorem et incorruptionem perfectæ vitæ designat. Solebant namque Apostoli hac uti materia in sacramento hoc: nisi quando divinitus sensibilia signa ostendebantur, ut quum Spiritus Sanctus cecidit super Cornelium et sibi adjunctos, vel super alios, cum signo sensibili.5 Unde Dionysius quarto capitulo Ecclesiasticæ hierarchiæ testatur: Est quædam perfectiva operatio, quam duces nostri (id est, Apostoli) chrismatis hostiam nominant.
At vero quibusdam sacramentis, videlicet Baptismo et Eucharistia, usus est Christus. Et ergo horum sacramentorum materia alia consecratione non eget, nisi propter solennitatem. Sed sensibili unctione Christus usus non est, ne suæ invisibili unctioni injuria fieret. Ideo chrisma et oleum sanctum, oleum quoque infirmorum, prius benedicuntur, antequam sacramenti usui adhibeantur. Sic ergo oportet chrisma per episcopum consecrari, ut sit apta ac propria sacramenti materia.
Amplius, sicut forma naturalis dat speciem rei, sic forma sacramenti ea includit quæ ad rationem ac speciem sacramenti respiciunt. Forma igitur Confirmationis, qua dicitur, Consigno te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, conveniens est. In hoc enim sacramento sunt tria necessaria, scilicet: causa conferens spirituale robur, quæ est sancta Trinitas; et hæc explicatur, quum dicitur: In nomine Patris, etc. Secundum est ipsum robur ad spiritualem pugnam, quod in Confirmatione præstatur. Et hoc exprimitur, quum dicitur: Confirmo te chrismate salutis. Tertium est signum quod pugnatori datur, quemadmodum milites quodam signo solent ornari. Et hoc tangitur, quum dicitur: Consigno te signo crucis. Hæc autem forma a Christo instituta est, quamvis in Scripturis digesta non sit. Dicit enim Dionysius ultimo Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo, consummativas invocationes (id est verba quibus perficiuntur sacramenta) non decuisse in commune deducere.
Footnotes
Chapter 631 of 761