Articulus 97
An Confirmatio imprimat characterem.
An character Confirmationis characterem baptismalem præsupponat. 3. An Confirmatio conferat gratiam. 4. Cui competat eam recipere.
EST autem, juxta præinducta, character quædam spiritualis potestas ad aliquas sacras actiones ordinata. Quemadmodum vero in Baptismo datur potestas agendi ea quæ propriam concernunt salutem, sic in Confirmatione datur potestas agendi ea quæ pertinent ad pugnam contra fidei hostes. Unde Apostoli hac potestate ex missione Spiritus Sancti accepta, mox sine timore ad pugnam egressi sunt, qui ante clausi sedebant. In sacramento ergo Confirmationis character imprimitur, sicut in quolibet sacramento quod non iteratur.
Insuper, ut tactum est, sicut se habet augmentatio ad generationem, ita se habet Confirmatio ad Baptismum. Sicut igitur augeri non potest, nisi qui genitus est; sic confirmari non valet, nec Confirmationis characterem recipere potest, qui baptizatus non est. Character ergo Confirmationis characterem baptismalem præexigit. Divina tamen virtus præstare potest alicui effectum sacramentorum sine sacramentis, quantum ad actualem susceptionem, et sine prædicti ordinis observatione.
D 3. Præterea, sicut in die Pentecostes dabatur Apostolis Spiritus Sanctus ad robur, et baptizatis in primitiva Ecclesia per impositionem manuum Apostolorum, ut dicitur Actuum octavo;1 sic in Confirmatione confertur Spiritus Sanctus ad robur. Unde innotescit, quod sacramentum Confirmationis gratiam gratum facientem impendit. Sed dandum non est nisi gratiam habentibus: Confirmatio namque id roborat quod invenit. Et ideo in
Aurelianensi concilio dicitur, ut jejuni ad Confirmationem veniant, et moneantur confessionem facere.
- Porro Deus, quantum in se est, nihil in opere suo imperfectum relinquit.2 Dei enim perfecta sunt opera. Quoniam ergo Confirmatio ad spiritualem quantitatem ac robur gratiæ ordinatur, patet quod omnibus danda sit, etiam pueris. Qui si confirmati decedant, majorem gloriam consequentur, sicut ampliorem gratiam habuerunt. Propter quod etiam morientibus danda est, quatenus et in resurrectione perfecti appareant. Unde Hugo de S. Victore dicit omnino periculosum esse ab hac vita sine sacramento Confirmationis decedere : non propter necessitatem salutis, sed detrimentum perfectionis.
Footnotes
Chapter 632 of 761