Skip to the text

Articulus 98

1. Cur sacramentum Confirmationis detur in fronte. 2. An oporteat esse aliquem qui teneat confirmandum. 3. An Confirmatio per solos episcopos danda sit. 4. De ritu hujus sacramenti.

  1. FRONS autem pudoris seu verecundiæ atque timoris est locus, propter propinquitatem ejus ad imaginationem. Est quoque frons locus maxime manifestus, semper manens intectus. Quoniam igitur confirmandi signantur signo crucis velut vexillo sui regis, quatenus nomen ejus publice et absque timore confiteantur, etiam inter adversarios veritatis; idcirco confirmandi in fronte signantur, ut sine verecundia atque pavore Christum aperte denuntient, pro eoque pugnent ac viriliter agant.

  2. Insuper, quoniam illi qui ad pugnam deputantur, maxima egent cautela ac instructione; idcirco confirmatus tenetur ab aliquo, quasi erudiendus in his quæ modum concernunt sacri certaminis; sicut in bello corporali ponuntur centuriones et duces, qui alios dirigant. Item, qui ad Confirmationem accedit, adhuc quasi tener ac debilis est. Et igitur merito sustentatur ab aliquo: quem tamen oportet esse confirmatum, ut repræsentet eum episcopo tanquam principi christianæ militiæ, cui militiæ confirmatus adscribitur in hoc sacramento.

  3. At vero in omni negotio ipsa consummatio seu ultimata perfectio a suprema virtute inducitur. Quum ergo sit Confirmatio Baptismi perfectio, Spiritus Sancti plenitudinem præstans (sicut enim per Baptismum homines fiunt quasi domus Dei, sic per gratiam Confirmationis consecrantur Deo, ut sint quasi templum ipsius); idcirco dari non debet nisi ab episcopis, qui locum Apostolorum nunc supplent: quamvis summus Pontifex possit hanc potestatem concedere simplici sacerdoti, quemadmodum B. Gregorius fecit ad tollendum scandalum aliquorum. Sciendum quoque, quod sacramentum Baptismi efficacius est sacramento Confirmationis quoad remotionem mali: est enim spiritualis generatio; generatio vero est mutatio de non esse in esse. Sed quantum ad promotionem in bono, Confirmatio excedit.

  4. Adhuc autem, quoniam Matthæi octavodecimo Dominus suis promisit, Ubi fuerint tres vel duo congregati in nomine meo, ibi in medio eorum sum;1 ideo certissime est tenendum, ordinationes Ecclesiæ a spiritu Christi procedere atque a sapientia ejus formari. Rationabiliter ergo ordinavit Ecclesia, ut sacramentum Confirmationis non solum præstetur in vigilia Paschæ ac Pentecostes, quando solennis datur Baptismus, Confirmatio quoque solennis; sed etiam tempore alio, quoniam episcopi non semper habentur præsentes ad nutum. Quod autem institutum est, ut a jejunis recipiatur et detur, non obligat debiles; et propter multitudinem confirmandorum, imminentia quoque pericula, dari et recipi potest a non jejunis. Item, chrisma in die Cœnæ conficitur: quatenus destinari queat ad alia loca ante vigiliam Paschæ, quando datur solennis Baptismus, et quoniam Christus tunc Eucharistiam consecravit.

Footnotes

  1. Matth. xviii, 20. ↩

Chapter 633 of 761