Skip to the text

Articulus 99

  1. Utrum Eucharistia sit sacramentum. 2. An sit unum vel plura. 3. An sit de necessitate salutis. 4. De nominibus ejus. 5. De ejus institutione. 6. De figuris ipsius.

  2. AGNOSCENDUM præterea, quod sicut in corporali vita ille qui genitus est et augendus est, cibo potuque indiget;1 sic spiritualiter in Christo renatus, spirituali alimonia eget, per quam conservetur in vita. Hoc autem est Eucharistia. Quum igitur sacramenta ad spiritualem vitam ordinentur secundum speciales gratiæ operationes: patet quod sicut Baptismus, qui est spiritualis renatio, et Confirmatio, quæ est spirituale augmentum, sunt sacramenta, sic Eucharistia, quæ est spirituale nutrimentum, sit sacramentum. Dicitur autem sacramentum, quoniam continet aliquid sacrum. Eucharistiæ autem sacramentum continet aliquid quod est simpliciter sacrum, videlicet Christum; alia vero sacramenta continent aliqua sacra in ordine ad aliud. Ideo sacramentum Eucharistiæ perficitur in ipsa consecratione materiæ; alia autem, in applicatione ad aliud. Ex quo ultra consequitur, ut in Eucharistia id quod est sacramentum et res, sit in ipsa materia, scilicet corpus Christi. Id autem quod est res tantum, utpote gratia, est in recipiente. Sed in Baptismo utrumque est in recipiente, videlicet tam character quam gratia.

  3. Præterea unum dicitur, vel quia continuum, vel quia indivisibile, vel quia est integrum, omnia scilicet habens quæ ad ejus integritatem concurrunt, et quæ ad finem ejus requiruntur, quemadmodum homo ex membris componitur. Eucharistia autem ad spiritualem refectionem ordinatur, in qua duo sunt necessaria, sicut in refectione corporali. Et ideo ad Eucharistiæ perfectionem duo exiguntur, videlicet spiritualis cibus, spiritualisque potus, juxta illud Joannis sexto: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Hoc ergo sacramentum materialiter est multa, sed formaliter perfectiveque unum. Et ideo in collecta dicitur, Purificent nos, quæsumus, sacramenta quæ sumpsimus, pluraliter, ad insinuandum materialem diversitatem; et subditur, Et præsta, ut hoc tui corporis sacramentum, singulariter, propter unitatem formalem.

  4. Præterea in Eucharistia duo possunt attendi, videlicet sacramentum, et res sacramenti, quæ est unitas corporis mystici. Hoc ergo sacramentum, quantum ad actualem perceptionem, non est de necessitate salutis, quoad id quod est sacramentum; sed quantum ad id quod est res sacramenti. Sine unitate enim mystici corporis, id est extra Ecclesiam Christi, nulli reponitur salus. Potest autem homo a Deo recipere rem sacramenti ante sacramentum, ut dictum est, dummodo habeatur sacramentum in voto. Unde Augustinus contra Pelagianos Bonifacio scribens: Nec id, inquit, cogitetis, parvulos vitam habere non posse, qui sunt expertes corporis et sanguinis Christi. Dicitur autem Eucharistia sacramentum caritatis, quia est sacramentum passionis, prout homo perficitur in unione ad Christum passum.

  5. Præterea hoc sacramentum, prout significat passionem Christi præteritam, dicitur sacrificium. Sed prout designat præsentem Ecclesiæ unitatem in electis, vocatur communio vel synaxis. In quantum autem figurat fruitionem futuram, nominatur viaticum, et Eucharistia, id est bona gratia, quia per gratiam ejus datur facultas pertingendi ad patriam. Dicitur quoque hostia, secundum quod continet ipsum Christum, qui est hostia salutaris vera et viva.

  6. Convenienter autem Christus hoc sacramentum in Cœna instituit: primo, quia tunc corporaliter discipulos suos reliquit, et ergo sub sacramentali specie cum eis permanere disposuit; secundo, quoniam in ipso veteris legis sacramenta consummantur; tertio, ut memoriæ fortius imprimeretur, quasi ultimum memoriale ac donum recedentis amici.

  7. Porro in sacramento Eucharistiæ tria pensantur : unum, quod est sacramentum tantum, videlicet panis et vinum; aliud, quod est res et sacramentum, scilicet corpus Christi verum; tertium, quod est res tantum, puta effectus sacramenti istius. Quantum ergo ad primum, potissima hujus sacramenti figura fuit oblatio Melchisedech, qui panem et vinum obtulit.2 Quantum ad secundum, omnia sacrificia legis fuerant ejus figura, potissime vero sacrificium expiationis, quod solennissimum fuit : quando pontifex introivit semel in anno in Sancta Sanctorum cum sanguine, sicut Apostolus ait ad Hebræos nono.34 Quantum autem ad effectum Eucharistiæ, sic manna erat potissima ejus figura. Nam sicut manna omnis saporis dulcedinem continebat, sic hujus sacramenti gratia mentem ad omnia reficit. Agnus vero paschalis, quantum ad omnia tria hæc, sacramentum Eucharistiæ figurat. Nam agnus ille edebatur cum azymis panibus.5 Offerebatur quoque ab omni populo Israel luna quartadecima in figuram Christi passionisque ejus, qui propter innocentiam appellatus est agnus. Item, per sanguinem agni paschalis protecti sunt Judæi in Ægypto ab angelo devastante, id est primogenita occidente, atque ex Ægyptiaca servitute erepti : quemadmodum nos per sanguinem Christi redimimur. Ideo agnus paschalis non immerito dicitur potissima hujus sacramenti fuisse figura.

Footnotes

  1. Quæstio 73. ↩

  2. Gen. xiv, 18. ↩

  3. Lev. xvi, 2 et seq. ↩

  4. Hebr. ix, 7. ↩

  5. Exod. xii, 8. ↩

Chapter 634 of 761