Articulus 100
De materia sacramenti Eucharistiæ. 2. An requiratur ad eam determinata quantitas. 3. An panis triticeus. 4. An panis azymus, vel fermentatus. 5. An vinum uvæ sit propria ejus materia.
APTE præterea instituit Christus sacramentum hoc sub specie panis ac vini, ex quibus conficitur.1 Materia enim sacramentorum correspondere debet effectui eorum : quemadmodum aqua Baptismi spirituali lotioni. Quum ergo sit hoc sacramentum spiritualis refectio et manducatio, sub specie panis, qui maxime cibat, et vini, quod reficit, confici debuit : seorsum tamen, quia in passione Christi separatus est sanguis a corpore ejus. Item, panis figura est corporis, et sanguis animæ. Hoc autem sacramentum tuetur corpus et animam. Rursus, hoc sacramentum est causa ecclesiasticæ unitatis, quæ ex multorum collectione in Christo consurgit. Et ergo sub formis panis, qui ex multis granis, et vini, quod ex diversis uvis, constant, celebrandum consistit.
Amplius, in omnibus habentibus materiam, ratio determinationis materiæ sumitur ex ordine ad finem : quemadmodum determinatio materiæ serræ est ut sectioni sit apta. Finis vero Eucharistiæ est usus fidelium. Determinatio ergo quantitatis materiæ sacramenti istius accipitur in comparatione ad fideles ; non qui occurunt in præsenti (alioqui sacerdos paucos habens parochianos, non posset consecrare hostias multas) ; sed in ordine ad fideles absolute, quorum numerus indeterminatus est. Propter quod quantitas materiæ hujus sacramenti non est determinata ; sed quantuscumque panis ac vinum consecrari possunt simul a sacerdote, sicut et materia quantumlibet modica.
Porro ad usum sacramentorum assumitur materia magis communis in usu vitæ humanæ. Pane autem triticeo homines communius uti consueverunt : nam in hujus panis defectum alii panes introducti videntur. Idcirco propria hujus sacramenti materia est panis triticeus : nam et Christus in hac materia istud sacramentum instituit.
Verumtamen non est differentia, quantum ad veritatem sacramenti, utrum fiat in azymo vel in fermentato; sed debet unusquisque suæ Ecclesiæ ritum servare. Unde sicut peccaret Latinus, si in fermentato conficeret; ita Græcus peccaret, consecrando in azymo. Conficitur enim in azymo, ad designandum quod Filius Dei sine omni commixtione carnem assumpsit; in fermentato autem, quia Verbum Patris induit carnem. Convenientius vero est, ut fiat in azymo: quoniam Christus in azymo corpus proprium consecravit, videlicet primo die Azymorum post esum agni paschalis, quo die non licuit in domibus Judæorum esse fermentatum; secundo, ad designandum quod caro Christi sine virili commixtione atque corruptione concepta et nata est; tertio, ad insinuandum sinceritatem vitæ eorum qui hoc sacramentum sumere debent, quemadmodum ait I Cor. v, 8. Apostolus: Epulemur in azymis sinceritatis et veritatis. Græci autem in fermentato conficiunt, propter detestationem hæresis Nazaræorum, qui legalia Evangelio miscuerunt.
Sanguis insuper Christi non nisi in vino vitis confici valet: tum, quia Christus in tali vino confecit, juxta illud Matthæi: Non bibam amodo de hoc genimine vitis.2 Tum, quia hoc vinum dumtaxat est verum vinum; alii autem liquores non nisi propter similitudinem quamdam vinum dicuntur. Tum, quia effectus hujus sacramenti est spiritualis lætitia. De vino autem scriptum est: Vinum lætificat cor hominis.3 In vino igitur mororum vel malorum granatorum non potest consecratio fieri, neque in aceto quod per corruptionem vini generatur. In musto autem, et si necesse esset, etiam in liquore ex botro expresso, sacramentum hoc confici potest, secundum Julium Papam; non tamen in agresta, quum sit in via generationis.
Footnotes
Chapter 635 of 761