Articulus 101
An aqua sit vino miscenda. 2. An aquæ admixtio sit necessaria. 3. De quantitate aquæ apponendæ.
VINO insuper admiscenda est aqua in sacramento Eucharistiæ. Primo, quia probabiliter creditur Christus in vino lymphato confecisse, secundum morem Terræ sanctæ, in qua vina sunt fortia. Unde in Proverbiis dicitur:1 Bibite vinum quod miscui vobis. Secundo, propter repræsentationem passionis Christi, de cujus latere fluxit sanguis et aqua.2 Tertio, ad designandum effectum hujus sacramenti, videlicet unionem populi christiani cum Christo: nam per aquam exprimitur populus; per vinum, Christi sanguis.
Denique ista admixtio non est de necessitate sacramenti, quum fiat propter significationem prædictam: cujus significatum, scilicet unio populi cum Christo, non est de necessitate sacramenti istius. Hoc namque sacramentum perficitur in consecratione materiæ, non in applicatione ad hominem, ut alia sacramenta.
Præterea, ut Innocentius Papa refert, circa aquam quæ vino miscetur, triplex fuit opinio. Prima dixit, quod aqua per se manet, vino consecrato. Sed hoc stare non potest, quoniam post consecrationem nihil est in Sacramento altaris nisi corpus et sanguis Christi, secundum Ambrosium. Alii ergo dixerunt, quod sicut vinum convertitur in Christi sanguinem, sic aqua in aquam quæ de ejus latere emanavit. Sed hoc dici non debet: nam secundum hoc, aqua seorsum consecraretur a vino. Tertia itaque opinio, ut Innocentius asserit, rationabilior est: quæ ponit aquam primo converti in vinum, sicque totum simul consecrari. Et ideo aqua in parva quantitate miscenda est, ne species vini mutetur, præsertim, si vinum sit debile.
Footnotes
Chapter 636 of 761