Skip to the text

Articulus 102

  1. Utrum in hoc sacramento sit verum corpus Christi et sanguis. 2. An substantia panis et vini post consecrationem remaneat. 3. An annihiletur. 4. An panis convertatur in corpus Christi. 5. An accidentia maneant.

  2. PORRO verum Christi corpus ac sanguinem in hoc sacramento consistere, sola divina sanctaque fide credimus.1 Convenit quoque sic esse. Nam sacrificia veteris legis verum Christi sacrificium continebant dumtaxat figuraliter. Quum ergo lex nova perfecta sit, convenit ut sacrificium ejus contineat Christum realiter. Secundo, ad insinuandum ardentissimam caritatem Christi ad nos. Proprium enim amicorum videtur, convivere et simul velle uniri. Tertio, quoniam fides est non solum de Christi divinitate, sed et de ejus humanitate. Sicut igitur divinitatem nobis suam Christus invisibiliter exhibet, sic humanitatem suam in hoc sacramento nobis invisibili modo proponit. Corpus quippe Christi non est in sacramento sicut in loco, sed spirituali, speciali atque ineffabili modo huic sacramento proprio.

  3. Denique corpus Christi in sacramento esse non incipit per motum localem, seu descensum a cœlis (desineret enim esse in cœlo, nec in instanti sub hostia esse inciperet, nec simul in pluribus hostiis esset), sed per conversionem panis in ipsum, et vini in sanguinem. Ideo opinio dicentium in hoc sacramento remanere substantiam panis ac vini, omnino absurda est, et cavenda tanquam hæretica.

  4. Ex quo etiam sequitur, quod substantia panis et vini, nec annihiletur, nec in præjacentem materiam resolvatur; sed vere in Christi corpus ac sanguinem convertitur: sicque transsubstantiatur. Conversio enim accipit nomen et speciem a termino ad quem. Et secundum Augustinum, Deus non est causa tendendi in non esse.

  5. Insuper, ista conversio omnino supernaturalis est, et soli omnipotenti divinæ potestati possibilis. Omne enim agens creatum, ad genus ac speciem est limitatum. Et ergo actio ejus non fertur nisi ad aliquem determinatum actum, subjecto supposito. Potest ergo ad immutationem formæ agere, ut una forma alteri in eodem subjecto succedat. Propter quod omnis naturalis conversio nominatur formalis. Sed Deus, qui est infinitus et purus actus, cujus virtus immensa exsistens nihil supponit, totam substantiam rei mutare potest, convertendo unum in aliud præexsistens. Quæ conversio, non formalis, sed substantialis vocatur. Sicque in Sacramento dignissimo tota substantia panis convertitur in totam substantiam corporis Christi; et item tota substantia vini, in totam substantiam sanguinis ejus. Hæc ergo supernaturalis conversio non est in uno subjecto, sed est in utraque substantia sicut in subjecto, quemadmodum ordo et numerus: nam et ipsa ordinem substantiarum, quarum una in aliam transit, importat. Itaque per infinitam Dei potentiam converti potest forma in formam, atque materia in materiam, quoniam utrique formæ atque materiæ est natura entis communis. Id ergo entitatis quod est in una, potest auctor totius entis convertere in id quod est entitatis in alia, sublato illo per quod ab illa distinguebatur.

  6. Amplius, accidentia in hoc sacramento manent: primo, ne abhorreamus Christi carnem sub propria specie manducare; secundo, ne infideles Christianos derideant, quod proprium Dominum edant; tertio, ut fides meritum habeat.

Footnotes

  1. Quæstio 75. ↩

Chapter 637 of 761