Articulus 103
- An post consecrationem forma substantialis panis permaneat. 2. An conversio hœc fiat in instanti. 3. An sit miraculosior omni alia mutatione.
D 1. DIXERUNT quoque nonnulli formam substantialem panis post consecrationem manere. Sed hoc dici non potest. Sic enim nihil converteretur in corpus Christi, nisi sola materia, quæ converti non potest in totum corpus Christi, sed in solam ejus materiam: quo concesso, non fieret conversio in totum corpus Christi, sed in solam materiam ejus. Sed hoc formæ sacramenti repugnat, qua dicitur: Hoc est corpus meum. Item, si forma substantialis manet, vel manet in propria materia, vel in alia, vel stat per se separata. Primum horum dici non valet, quum materia panis convertatur; nec secundum, quoniam propria forma non est nisi in propria materia; nec tertium, quia secundum hoc illa esset forma actu intelligibilis. Itaque forma substantialis panis convertitur in animam Christi, secundum quod dat esse corporeum, non prout dat esse animatum anima tali.
Denique mutatio instantanea est triplici ratione. Primo, ex parte formæ, ad quam terminatur mutatio: sicut in formis non recipientibus magis et minus. Tales enim subito introducuntur. Secundo, ex parte subjecti, quod in ultima dispositione consistit ad formam: quemadmodum diaphanum ad illuminationem. Tertio, ex parte virtutis agentis: ut quum virtus est infinita. Hæc ergo conversio propter omnes has rationes instantanea est. Nam substantia corporis Christi, ad quam terminatur conversio, non recipit magis aut minus; virtus quoque quæ efficit conversionem hanc, immensa est; nec ipsum subjectum conversionis successive disponitur ad conversionem hujusmodi. Unde ultimum instans prolationis verborum, est primum instans in quo sub sacramento est corpus Christi; et in toto tempore præcedenti est ibi substantia panis: cujus temporis non est accipere aliquod instans proxime præcedens ultimum. Sic enim ex instantibus tempus compositum foret. Est ergo dare primum instans in quo est ibi corpus Christi; non autem est dare ultimum instans in quo est ibi substantia panis, sed est dare ultimum tempus. Et idem est in mutationibus naturalibus, sicut octavo Physicorum probatur. In talibus quippe sunt simul fieri et factum esse, ut illuminari et illuminatum esse. Dicitur enim factum esse, prout nunc est; et fieri, secundum quod ante non fuit.
Præterea in conversione hac est ordo terminorum, sicut in creatione ac naturali mutatione. Non autem est hic sub utroque termino idem subjectum. Possumus igitur dicere, Ex pane fit corpus Christi, sicut, Ex non ente fit ens: quia præpositio ex ordinem signat. Non autem dicendum est, quod panis sit corpus Christi, vel fieri possit corpus Christi; vel quod de pane fiat corpus Christi: quia præpositio de consubstantialitatem seu causam consubstantialem significat: quæ consubstantialitas extremorum in transmutatione naturali attenditur secundum convenientiam in subjecto. — Est præterea ista conversio omni alia mutatione miraculosior. Nam sicut creatio excedit quamlibet aliam mutationem, sive sit substantialis, sive accidentalis, in hoc quod attingit ipsam materiam, quam aliæ mutationes præsupponunt: ita et ista conversio usque ad ipsam essentiam materiæ pertingens, habet hoc quidem commune cum creatione, quod excellat reliquas omnes mutationes; sed ex parte termini ad quem est mutatio, quæ est unio humanæ naturæ ad divinam, ipsam quoque creationem superat in difficultate: unde est et ipsa miraculorum omnium miraculum.
Chapter 638 of 761