Caput I. Quid sit sacra theologia
Huius capitis tres sunt articuli. I definitio, II divisio, III methodus.
Ex definitione nominali procedendum est ad definitionem realem, quae pro qualibet sdentia sumitur ex eius obiecto formali et ex ratione formali sub qua scibile est obiectum. Ex obiecto deducemus postea divisiones scientiae, prout distriburio totius per partes seqmtur definitionem totius. Denique ex obiecto determinabimus methodum ; methodus enim seu via efficax ad demonstrandum in tali scientia pendet ab obiecto cognoscendo sicut a fine dependet id quod est ad finem, et motus a termino ad quem tendit.
In hoc primo capite colligemus, sub his tribus divisionibus, ea quae •dicta sunt a D. Thoma de Sacra Doctrina in I.a, q. i.
Definitio Sacrae Theologiae.
I. Definitio noniinalis S. Theologiae. II. Necessitas S. Theologiae, ex fine.
III. Definilio realis S. Theologiae, i» obiective : A. cx obiccto jormati quod ; B. ex -firincipio quo cognoscit ; C. obiectum per accidens. 2« subiective : A. an sit proprie scientia ; B. an sit sapientia, et de eius extensione ut sapientia est ; C. an sit habitus entitativo supernaturalis.
IV. Definitio integralis S. Theologiae.
V. Corollaria de relationibus S. Theologiae ad fidem, ad scientiam Dei, ad donum Sapientiae, ad scientias ordinis naturalis.
VI. Praedicta notio Sacrae Theologiae sitne saltem implicite in S. Scriptura et in Conciliis.
S i. Definitio nominalis. — Nomen Theologia significat scientia de Deo, GeoXoYta = 6eoC X6fo?, cf. Plat., Resp., 379a. Anst., Metaph., IV, c. i, n. 7 ; IX, c. 7, n. 7. Apud graecos, OeoXoYot vocabantur hi qui originem, historiam<iue deorum cantabant, sicut Orpheus, Hesiodus. Homerus. Secundum Aristotelem tres sunt speculativae pni-
De Theologia Fundamsntali losophiae : mathematica, physica, theologia (<piXooo<pia Qeolofwi]) Metaph., IV, c. i, n. 7. — Iuxta Patres Ecclesiae, Theologia est scientia de Deo et praesertim de Trinitate divina. Aliquando, apud Patres, a. Theologia, quae Trinitatem considerat, distinguitur oixovouia seu dispensatio, quae tractat de dispensatione salutis per Incarnationem et Redemptionem.
Aristoteles, ut patet, loquebatur de theologia naturali, quae est de Deo ex rebus naturaliter cognoscibilibus ; Patres autem loquuntur de theologia supernaturali, quae nominaliter definitur : scientia de Deo ex revelatione procedens, vel scientia de mysteriis divinis revelatis ac per fidem acceptis.
§11. Sacrae Theologiae necessitas. — Supposita revelatione, cuius convenientia et existentia postea defendentur, supposita etiam acceptatione revelationis per fidem, necessaria est aliqua scientia fidei, i* ad ipsam fuiem defendendam contra adversarios, 2° ad aliquam intel- Ugentiam mysteriorum fuiei habendam, secundum eorum connexionem inter se eorumque harmoniam cum veritatibus naturalibus, 3" ad injeretuias veritates, quae in mysteriis revelatis virtualiter continentur et oppositos errores reiiciendos Unde S. Augustinus * dicit : « Huic scientiae attribuitur illud tantummodo, quo fides saluberrima gignitur 3 nutritur, defenditur, roboratur >>.
Ratio huiusce necessitatis in hoc invcnitur quod homo, tanquam ens rationale, non potest revelationem per fidem accipere, quin aliqnomodo de ea ratiocinetur. Sic necessario apparuit scientia fidei, seu scientia de mysteriis a Deo revelatis, quamvis non sit necessarium quemlibet fidelem esse theologum. Theologia sic necessaria est non unicuique, sed societati credentium, quae vocatur Ecclesia.
§ III. Definitio realis S. Theologiae. — Ex definitione nominali et ex fine ad quem necessaria est S.Theologia procedendum est ad eius definitionem realem, quae essentiam rei exprimit. Ouaelibet autem cognitio considerari potest i" ex parte obiecti et 2' ex~parte subiecti, ut est habitus aut actus mentis. Essentia cognitionis determinatur ex obiccto cognito et praesertim ex principio formali sub quo cognoscitur obiectum, nam res non specificant cognitionem prout sunt in seipsis, sed prout sunt scibiles, scilicet sub ratione formali qua sunt scibiles, sic de eadem re sub diversis aspectibus possunt esse plures scientiae 4.
Unde ad determinandam detinitionem realem S. Theologiae, oportet illam considerare i" obiective : A. quoad obiectumlormale quod. B. quoad principium formale quo cognoscit. 2° subiective : A. an sit proprie scientia. B. an sit sapientia, et de eius extensione ut sapientia est. C. an" sit habitus supernaturalis.
1 Cf. S. Thoman I.a, q. 1, a. 1, et Gonet. O. P.. Clypeus thomisticae theologicae, disp. prooem. a. ro.
3 S. Thomas ait II. a Il.ae, q. 6, a. i ad i : ' Per scientiam gignitur fides et nutrilur per modum exterioris persuasionis, quae fit ab aliqua scientia ; sed principalis et propria causa fidei est id quod interius movet ad assentiendum ». Per scientiam sacram fides gignil ur non in theologo sed in his qul ad lideni ab iniidclitate acoedunt.
4 Cf. Zigliara, Stimma Phihsnphii.u. Critica, lib. III, c. II, a. I, n. VII.
Cjuid sit S. Theologia 9 i" Obiective. — Nominaliter, ut dictum est, haec doctrina definitur : scientia de.his quae divinitus revelantur de Deo, et iam ex hoc manifestum est Deum esse obiectum materiale huiusce scientiae. Sed Deus est etiam obiectum theologiae naturalis. Unde oportet determinare, in hoc obiecto materiali, id quod primo et per se attingitur a Sacra Theologia, id est obiectum eius formale quod et rationem sub qua consideratur, seu obiectum formale quo, vel motivum quo1.
Notandum cst ex Capreolo (quaest. 4, prolog. Scnt., a. I. c. 1) quod in qualibct scientia aliquomodo differunt subiectum et obiectum. Obiectum enim scientiae est conclusio in illa demonslrata : subiectum vero est illud quod subiicitur in conclusionibus. et de quo praedicata aliqua demonstrantur. Verumtamen secundum communem theologorum usum, subiectum et obiectum pro eodem accipiuntur ; ita ut obiectum reducatur ad subiectum et non e converso ; subiectum enim extra mcntem ixistit, conclusio e contra formaliter sst in mente, et scienliae, excepta logica, sunt de rebus extra animam existentibus.
S. Thomas determinat subiectum (seu obiectum) Sacrae Theologiae in l.a q. 1, a 7 : Utrum sit subiectum sacrae doctrinae. Sententia autem S. Doctoris sic communiter proponitur * : Obiectum lormale et specificativum Sacrae Theologiae est Deus, snb ratione Deitatis; ut cadit sub revelatione virtuali. In hac propositione, ipsa Deitas est ratio formalis quae consideratur : revelatio vero divina virtualis est ratio formalis sub qua, vel medium seu principium quo cognoscitur Deitas. Obiectum autem secundarium Sacrae Theologiae est creatura secundum relationem ad Deum sub ratione Deitatis.
Hoc explicandum est per partes :
A. J)etts sub ratione Deitati* esi otyectwm forvnale quod Sacrae Tlieoloyiae. — Est prima pars huiusce sententiae.
Obiectum formale quod vel subiectum cuiuslibet scientiae est id quod per se primo haec scientia considerat et sub cuius ratione coetera omnia cognoscit.
Atqui Deus sub ratione Deitatis est id quod per se primo Sacra Theologia considerat et sub cuius ratione coetera omnia cognoscit.
Ergo Deus sub ratione Deitatis est obiectum formale quod seu subiectum Sacrae Theologiae.
Maior constat ; est ipsamet definitio obecti formalis quod, scilicet
1 Cf. Thomam, i.a, q. 1, ad 2.a : « Diverta ratio cognoscibilis diversitatem scientiarum inducit. Eamdem enim conclusionem demonstrat astrologus et naturalis (physicus), puta quod terra cst rotunda : sed astrologus per medium mathematicum. id est a mateiia abstractnm ; naturalis autem per medium circa materiam consideratum. Unde nihil prohibct de eisdem, de quibus philosophiae disciplinae tractant, s;cundum quod sunt cognoscibilia lumine naturalis rationis, etiam aliam scientiam tractare, secundum quod cognoscuntur lumine divinae revelationis. Unde theologia, quae ad sacram doctrinam pertinet, differt secundum genus ab illa theologia, quae pars phllosophiae ponitur a cf. commentum Caietnni.
S. Thomas distinguit saepe subieclum et obiectum /ormale alicuius scientiae : tunc idem est ac dislinguere id quod considerul ur ab ista scientia et obiectum formale quo sou sub quo.
- Ita v. g. QomtT, Clvpeiis thoWittica» tlieologiat.
De Theologia Fundamentali id quod formaliter obiicitur et consideratur. Exempli gratia : coloratum dicitur obiectum formale quod visus, quia est id quod per se primo (id est necessario et immediate) attingitur a visu, et ratione cuius alia sunt visibilia, nempe magnitudo, figura, etc. Item in scientiis, ens in quantum ens, dicitur obiectum formale quod metaphysicae, quia est id quod per se primo metapyhysica considerat et sub cuius ratione omnia alia cognoscit, nempe Deum, animam, mundum. Item quantitas dicitur propter eamdem rationem obiectum mathematicae, aut sanitas obiectum medicinae.
Minor vero sic probatur a A. S. Thoma I.a q. i, a. 7 : « omnia pertractantur in sacra doctrina sub ratione Dei ; vel quia sunt ipse Deus ; vel quia habent ordinem ad Deum, ut ad principium et finem ». Etenim quaecumque a theologia considerantur vel sunt ipsemet Deus (essentia, attributa, personae), vel aliquid ad illum pertinens, tanquam effectus ab ipso procedentes, ut creaturae, aut tanquam media ad ipsum conducentia et ordinata, sicut actus humani, leges, gratia, virtutes, Incarnatio, Redemptio et sacramenta. Sic omnes tractatus theotogici sunt de Deo : de Deo in se uno et trino, de Deo creante et elevante, de Deo ultimo fine, de Deo legislatore, prima regula humanae vitae ; de Deo principio gratiae et virtutum, de Deo incarnato et redemptore, de Deo remuneratore.
Sed quare dicitur Deus, sub ratione Deitatis ? Quia, ut notat S. Thomas, I.a q. 1 a. 6 : >< Sacra doctrina propriissime determinat de Deo .... quia non solum quantnm ad illurl qnod est per creatnras cognoscibile (quod philosophi cognoveruut ...) sed etiam quantwn ad id, quod notum est sibi soli de seipso, et aliis per revelationem communicatum
Hoc est dicere : Theologia supematuralis non solum considerat Deum, sicut Metaphysica, sub ralione communi entis, ut est ens primum et perfectissimum, prima causa et ultimus finis omnium entium ordinis naturalis, sed sub altiori ratione. Unde in Metaphysica prior est consideratio creaturarum, et Deus cognoscitur solum ex creaturis secundum rationes analogice et ^videnter communes sibi et rebus creatis, nempe sub ratione entis, unitatis, veritatis, bonitatis, intelligintiae, sapientiae, etc. E contra, in Theologia supernaturali prior est consideratio Dei quam creaturarum. et Deus consideratur socundum id quod est sibi propriissimum, scilicet secundum suam Deilotem, quae, in sua abscondita eminentia naturaliter incognoscibili, identificat omnes perfectiones analogice communes sibi et creaturis. Aliis verbis, Sacra Theologia considerat Djum secundum mysterium suae vitae intimae. el ut est auclor ordinis supernaturalis'. Sic omnia attributa divina spsctantur ut expressioncs vitae intimae Dei 1 ;
' Gonkt, Clypeus, disputatio prooemialis, a. 3, n. 26.
- Proinde S. Thomas in Summa theologica tractat v. g. de providsntia supernaturali ad quam pertinet praedestinatio, et non solum de Providentia Dai auctoris naturae, quae iam consideratur a philosopho.
Philosophia considerat Deum sub ratione communi entis, Sacra Theologia autem sub ratione propria et altissima Deitatis
Deitas llim Impi Sii|il>Mil iii Volunlas luslilla
Quid sit S. Theologia quae nobis magis manifestatur' in mysterio Seactae Trinitatis; item dum loquimur de Deo Incarnato, non est quaestio de Incarnatione primi entis ut ens est, sed de Incarnatione Verbi, secundao personae Trinitatis. Est autem maxima differentia inter cognoscere Deum ab exteriori et cognoscere etiam obscure vitam eius intimam, sicut inter videre hominem ab cxteriori et penetrare cordis eius secreta.
Theologia supernaturalis tractat quidem de creaturis, sed secundario et prout habent ordinem ad Deum sub ratione Deitatis. Sicut enim psychologia, quae est scientia de anima, considerat etiam linguas humanas, non secundum seipas, ut facit linguistica, sed prout ordinem habent ad animam, quae in illis exprimitur, prout sunt quodammodo quid animae, ita Theologia supernaturalis tractat de creaturis prout sunt quodammodo « quid Dei » \ scilicet effectus Dei in quibus exprimitur Deus sicut in imagine vel vestigio, et prout referuntur ad Deum sub ratione Deitatis sicut ad finem, quatenus nempe possunt elevari et elevantur ad ordinem supernaturalem. Sic agitur de gratia, de iustificatione, de mento supernaturali, de virtutibus supernaturalibus theologicis quae habent pro obiecto Deum sub ratione Deitatis, et de virtutibus supernaturahbus moralibus quae essentialiter subordinantur theologicis, sicut media ad finem.
Confirmatur prima pars nostrae conclusionis, ut dicit S. Thomas , «ex principiis huiusce scientiae, quae sunt articuli fidei, quae est de Deo. Idem autem est subiectum principiorum et totius scientiae, cum tota scientia virtute contineatur in principiis ».
Unde sicut subiectum vel obiectum formale metaphysicae est ens in quantum ens, obiectum formale mathematicae quantitas, obiectum medicinae sanitas, ita subiectum Sacrae Theologiae est Deus sub ratione Deitatis.
B. Kevelatio vivtiialis est prineipinni formale quo 8&u motiiuni Sacrae Tlieoloijiae. — Est secunda pars nostnusenten tiae. Revelatio autem virtualis est revelatio tanquam virtualiter eontinens conclusiones quae ex ea per discursum rationis deduci possunt.
Haec secunda pars conclusionis manifestatur ut pnma, mcipiendo a definitione nominali theologiae. Etenim secundum hanc definitionem Sacra Theologia distinguitur a fide divina et a metaphysica alnsque scientiis naturalibus ; est nempe quasi media inter illas. Atqui non potest ab illis distingui, nec inter eas mediare, nisi habeat pro motivo formah revelationem virtualem. Si enim eius niotivum formale esset revelatio formalis conveniret cum fide, quae nititur immediate divina revelatione, credimus namque mysteria supernaturalia, quia sunt a Deo expresse et formaliter revelata. Si autem non dependeret a revelatione et procederet ex principiis s.olo lumine naturali notis, non distingueretur a scientiis naturalibus, praesertim a metaphysica, quae Deum respicit, ut cognoscibilem ex creaturis sub lumine naturalis rationis 3 (cf. I.a q. i, a.3). Unde dicendum est quod medium vel motivum formale Sacrae lheo-
« Caietanus. cf. S. Thomam, C. Gentes. 1. ll.a c. 4, Quod aliter considerat de creaturis philosophus et aliter teologus.
De Thcologin Fundamentali logiae est lumen revelationis simul cum lumine rationis, seu lumen rationis fi.de illustratum, quod vocatur revelatio virtualis, id est revelatio tanquam virtualiter continens conclusiones per discursum rationis deducendas. Sic v. g. ex mysterio Incarnationis formaliter revelato Theologia deducit infallibilitatem intelligentiae humanae Christi, et haec conclusio theologica dicitur virtualiter revelata.
Unde ex utroque obiecto formali habetur definitio realis Theologiae, scilicet ; scientia de Deo sub ratione Deitatis, ut cadit sub revelatione virtuali vel scientia de Deo sub ratione Deitatis ex revelatione procedcns.
Posset quidem distingui subiectum et obiectum sed hoc est minoris momenti, nam pro eodem communiter accipiuntur.
Ouoad relationem conclusionis theologicae virtualiter revelatae cum fide, cf. infra, § V Corollaria.
C. I>e obiecto per accidens gacrae Theologlae. — S. Theologia sicut (ides divina, praeter suum obicctum per se primarium (scilicet Deum sub ratione Deitatis) sive secundarium (scil. creaturam relative ad Deitatem), habet aliquod obiectum per accidens nempe conchtsiones naluraliter cognoscibiles dc Deo, quae per se pertinent ad theologiam naturalem. Unde D. Thomas dicit, 1° q. 2, a. 2, ad im. : « Deum^esse et alia huiusmodi, quae per rationem naturalem nota possunt esse de Deo, ut dicitur Rom., I, non sunt articuli fidei, sed praeambula ad articulos. Sic cnim fides praesupponit cognitiouem naturalem, sicut gratia naturam, et ut perfectio perfectibile : nihil tamen prohibet illud quod seoundum se demonstrabile est et scibile, ab aliquo accipi ut Credibile, qui demonstrationem non capit ». Vide etiam I.a q. 1, a. 1, et Il.a Il.ae q. 2, a. 5 et a. 6, ad i.m.
Unde demonstrationes ds Deo, quae fiunt in Sacra Theologia ex duabus praemissis naturalibus, vel ex praemissis per accidens revelatis, per se peitinent ad theologiam naturalem, per accidens ad Sacram Theologiam. Attamen hae veritates, non formaliter ut conclusiones scd ut veritates, per se considerantur a Sacra Theologia relative ad mysteria supernaturalia, impossibile est enim tractare de vita Dei intima, de Trinitate sine consideratione unitatis divinae, vel tractare da gratia non considerando naturam.
' Secundum hanc distinctionem dicendum est. i° subieclum maleriale Sacrae Theologiae est Deus et opera Dei. scilicet crealurae non solum secundum suas perfectiones supernaturales sed secundum suam naturam. De his omnibus enim tractatur in Sacra Theologia, non solum est questio in ordine creato de gratia et dc virtutibus infusis, sed etiam de natura humana vel angelica, quae est ad imaginem Dei et capax gratiae, de virtutibus naturalibus, quae supernaturalibus subserviunt, sicut ratio fidei. — 2° subiectum tormale est Deits solus sub ratione Deitatis firoul cadit sub revelalione virtuali, Omnia enim tractantur in Sacra Theologia prout habent ordinem ad Deum sub ratione Deitatis. — 3» Obiectum materiale, prout distinguitur a subiecto materiali nihil aliud est quam conclusiones, quae in Theologia de Deo ac eius operibus demonstrantur. — ,|4 obiectum /rrmale quod est coordinatio obicctiva conclusiomim theologicarum quae demonstrantur de DJO sut) ralfone Dettatis prout cadit sub revclatlone virtuali ; conclusioncs antetn qiin sunt lam Mmnliter revelataesunt obicctum improprie dictum,
— 5° obiectum /armale '/'"'■ •••'• liiwi qu<> vel motivum cst revclati» virtualis, cf.
P. U. Martin, l.,hjet tiitfgnU' St la Ttyohgit, Htmt Homitit, Jitnv. U)ii.
Quid slt S. Theologia
2° S. Theoloyia nubiective considerata. — A. An sit proprie -.cientia. B. An sit sapientia. C. An sit habitus entitative supernaturalis.
A. An stt proprie scientla ? — Spectato utroque obiecto formali Sacrae Theologiae, ipsa consideranda est subiective, ut est habitus mcntis ; quod semper pertinet ad definitionem eius realem. Primo uspectu autem vid >tur S. Theologiam non esse proprie scientiam, propter defectum evidentiae, procedit enim ex inevidentibus principiis, scil. ex articulis fidei. Propterea nonnulli 1 dicunt : Theologia est quidam habitus innominatus inter scientiam et fidem. Nominales vel empiristae, iuxta quos nequidem Metaphysica est scientia sed collectio hypothesium, a fortiori nolunt admittere Sacram Theologiam esse scientiam, sed solum collectionem sententiarum seu opinionum.
Quidam semirationalistae e contra voluerunt mysteria fidei demonstrare et Sacrarh Theologiam ad scientias naturales, scilicet ad philosophiam et historiam reducere \ Hoc est haeresis.
Ad hanc quaestionem S. Thomas tria respondet : a) Sacra Theologia est scientia ; b) sed est scientia subalternata ; c) et est in nobis viatoribus in statu imperfecto. - a) Est scientia. Scientia enim est « cognitio per causam ob quam res est et non potest aliter se habere » 3, scilicet per causam necessariam. Differt scientia a cognitione vulgari prout non solum cognoscit res sed rationes seu causas rerum, nec solum causas per accidens, sed causas per se et proprias. Atqui in Theologia ex principiis fidei deducuntur necessario et certo conclusiones theologicae et non solum contingenter et probabiliter opiniones ; v. g. ex hoc quod Christus est simul Deus et homo, deducitur necessario et certo cum habere libertatem humanam et non solum libertatem d;vinam. Ad negandum Theologiam esse scientiam oporteret negare necessitatem et certitudinem omnium conclusionum theologicarum, et eas reducere ad meras opiniones. Simt quidem opiniones theologicae plus minusve probabiles, sed supra eas est scientia theologica, immediate infra fidem divinam.
b) Est scientia subalternata scientiae Dei. Dicit S. Thomas, I.a q. 1, a. 2 : « Sciendum est, quod duplex est scientiarum genus. Quaedam enim sunt quae procedunt ex principiis notis lumine naturali intellectus, sicut arithmetica, geometria et huiusmodi ; quaedam vero sunt quae procedunt ex principiis notis lumine superioris scientiae, sicut perspectiva (id est optica) procedit ex principiis notificatis per geometriam, et musica (seu harmonia) ex principiis per arithmeticam notis. Et hoc modo sacra doctrina est scientia, quia procedit ex principiis notis lumine superioris scientiae, quae scilicet est scientiae Dei et beatorum. Unde sicut musica credit principia tradita sibi ab arithmetico, ita doc- 1 rina sacra credit principia revelata sibi a Deo ». Unde Sacra Theologia est per se vera scientia, subalternata scientiae Dei, quia natura sua coniungitur cum scientiae Dei in qua habetur evidentia articulorum fidei.
' Valentia, Vasquez, aliique moderni.
« Ita Guenther, Hermes, Frohschammer, ct quodammodo Rosmini (cf. Enchiridion, Dbnzinger, n. 1019. 1656, 1671, 19:5).
Dc Theologia Fundamentali c) Sed in nobis viaioribus theologia est in statu imperfecto, sicut perspectiva (i. e. optica) est in statu imperfecto in eo qui solum credit et non scit principia sibi tradita a geometra. Ita puer est per se substantialiter homo, sed in statu imperfecto, prout caret usu rationis et exercitio libertatis. Dum vero theologus ad visionem beatificam in coelo pervenit, tunc theologiam in statu perfecto possidet.
B. S. Theologia sitne sapientia. De eius extensione ut sajiientia est. (I.a q. i, a. 6).
Sapientia differt a scientia prout est cognitio rerum non solum per causas inferiores sed per causas altissimas 1 . Atqui Sacra Theologia « considerat simpliciter altissimam causam totiusuniversi, quae est Deus » (I.a q. i, a. 6). Imo est sapientia maxime, scilicet multo magis quam theologia naturalis ; etenim in hac parte suprema philosophiae, quidquid cognoscitur de Deo, se habet per modum conclusionis, et non per modum principii, eo quod non possumus naturali scientia assurgere ad Deum nisi ex creaturis. Theologia christiana e contra ita agit de Deo quod eum cognoscit secundum suam Deitatem seu vitam intimam, et pro principiis assumit, non creaturas sed ipsum Deum. Sic est maxime sapientia seu cognitio per altissimas causas et supremas rerum rationes.
Notandum est, ad determinandum postea quid sit Theologia fundamentalis, aliquam proprietatem per se pertinere ad theologiam ut est non solum scientia sed sapientia : nam sapientia ut habitus perficiens intellectum specifice distinguitur a simplici scientia*. Sapientia specialem eminentiam habet.prout ordinat etiudicatde omnibus, etiam de ipsis suis principiis : ea dcfendendo ct explicando. Sic est quasi regula et mensura perficiens reliquas scientias.
S. Thomas lucide exponit quaenam sit extensio Sacrae Theologiae ut sapientia est, I.a q. i. a. 8 : « Sicut aliae scientiae non argumentantur ad sua principia probanda, sed ex principiis argumentantur ad ostendendum alia in ipsis scientiis, ita haec (sacra) doctrina non argumentatur ad sua principia probanda, quae sunt articuli fidei, sed ex eis procedit ad aliquid ostendendum, sicut Apostolus I ad Cor. 15 ex resurrectione Christi argumentatur ad resurrectionem communem probandam. Sed tamen considerandum est in scientiis philosophicis, quod inferiores scientiae nec probant sua principia, nec contra negantem principia disputant, sed hoc relinquunt superion scientiae. Suprema vero inter eas, scilicet Metaphysica, disputat contra negantem sua principia, si adversarius aliquid concedit, si autem nihil concedit, non potest cum eo disputare, potest tamen solvere rationes ipsius. Unde sacra doctrina, cum non habeat superiorem disputat cum negante sua principia : argumentando quidem, si adversarius aliquid concedat eorum quae per divinam revelationem habentur, sicut per auctoritates sacrae doctrinae disputamus contra haereticos, et per unum articulum contra negantem alium. Si vero adversarius nihil credat eorum quae divinitus revelantur, non remanet amplius via ad probandum articulos fidei per rationes, sed ad
1 Cf. Ari.stotelkm, Metaph. I. I (comm. S. Thom. lect. 1) Ethic. 1. VI, c. 4. s Cf. S. Tiiomam I.u II. 110 q. 57, a. 1, ad i, et Ioannem a S. Thoma in Iam II.no disp. XVI, a. 3, q. I,
Quid sit S. Theologia solvendum rationes, si quas inducit, contra fidem. Cum enim fides infallibili veritati innitatur, impossibile autem sit de vero demonstrari contrarium, manifestum est probationes quae contra fidem inducuntur, non esse demonstrationes sed solubilia argumenta »
Hoc explicatione indiget. Sanctus Thomas comparat Sacram Theologiam et Metaphysican prout sunt sclentiae supremae in diverso ordiDe. Metaphysica, inquit, quia in ordinc naturali est non tantum scientia sed suprema scientia seu sapientia, non solum deducit conclusiones ex suis principiis sed » disputat contra negantes sua principia » ; sic defendit contra scepticos valorem ontologicum primorum principiorum rationis, et valorem realem supremi criteril seu motivi cognitionis naturali scilicet evidemiae obiectivae. Itaque Aristoteles in 1. IX Metaphysicorum praesertim defendit valorem realem supremi principii rationis, nempe T>rincipii contradictionis. solvendo obiectiones negantium, scilicct Heracliti et sophistarum. Proinde istud supremum principium appar^t non solum ut lex logica nostrae rationis, sed ut lex ontologica ipsius entis extramentalis, quod est oblectum Metaphysicae.
Haec pais defensiva Metaphysicae vocarl potest Metaphysica critica. vel epistemologia (esuottiht) scientia, Uyoc, discursus) seu scientia de valore reali cognitionis nosfrae scientificae. Haec critica, quae frequenter exponitur in fine logicae, est transitus a logica"ad ontologiam, et cum iam tractet non solum de ente rationis quod est obiectum logicae, sed de ente extramentali ut cognoscibile est a nobis, iam pertinet por se ad Metaphyslcam qnae. est scientia de ente. proinde de ea tractavit Aristoteles non in logica sed in IV Methapyisicorum, Metaphisica critica ulilur quidem logica ad defendendum valorem ontologicum nostrac cognitionis naturalis, sed iam relative ad ens extramentale. Proinde vocari potest philosophia fundamentalis, quia tractat de fundamento obiectlvo ceititudinis nostrae naturalls. Slc ad Metaphysicam ut est non solum scientia sed scientia suprema per se pertinet defensio primorum principiorum ; dico per se et non solum per accldens, scilicet etlamsi non cssont negantes. nefnpe sceptici, oporteret scienttfice determinare fundamentum obicclivum seu ultimam resolutionem nostrae certitudinis naturalis.
Similiter, secundum S. Thomam, Sacra Theologia in ordine supernaturali est non solum scientia sed suprcma scientia, et sub isto aspectu ad eam per se pertinet non quidera probare sed defendere principia fidei contra negantes. Sic solvit obiectiones naturalistarum contra mysterium Trininitatis, vel Incarnationis, earum inefficaciam ostendendo. Haec defensio per se pertinet ad Theologiam, nam etiamsi non essent adversarii, utilis esset ad quamdam intelligentiam mysteriorum habendam, ad manifestandam eomm convenientiam vel saltem non repugnantiam cum ratione.
« Item in Commenlario in librum Ttini/ale Boelii, q. 2, a 3- S. Thomas quaerit utrum in scientia fidei, quae est de Deo, liceat rationibus philosophicis uti. Et concludit : « In sacra doctrina philosophia possumus tripliciter uti. Primo ad demostrandum ea quae sunt praeambula fidei, quae necessaria sunt in fidei scientia, ut ea quae naturalibus rationibus de Deo probantur ut Deum esse, et huiusmodi vel de Deo, vel de creaturis, in philosophia probata quac fides supponit. Secundo ad nohficandum per atiquas similitudines ea quae sunt fidei, sicut Augustinus in lib. de Trinitate utitur mullls similitudinibus ex doctrinis phllosophicis sumptis ad manifestandum Trinita- 1,111 Tertio ad resistendum his quae contra fidem dicunlur sive ostendendo esse falsa, slve ostcndendo non esse necessariai. Et in Quudlibeto IX, q. 9. a. 3 = « Si adversarii nullam auctorltntcm (sacrae doctrinae) recipiunt, oportet ad eos convmccndos, ad rattones natTBHlM i"n(ugoro ». — Item C. Gtntes, 1. I. c. 2, 8 ot 9.
De Theologia Fundamentali
«Et si instetur, inquit Caietanus', quia huiusmodi solutio non est theologi ut theologus est, quia non ex principiis theologiae, negeter assumptum, quoniam theologia non solum gaudet fropriis, sed etiam facil de extrancis propria. dum ad dejensionem suam aliarum scientiarum propositionibits utitur propter nos, ut in articulo 5, ad 2. tactum est ».
Unde haec defensio principiorum fidei non solum per accidens ad Sacram Theologiam pertinet, slcut conclusiones naturales de Deo quae per se demonstrantur in thealogia naturali. Haec enim Theologia naturalis nec per se nec etiam per accidens intendit detendere principia fidei catholicae, v. g. solvere obiectiones contra possibilitatem Trinltatis in Deo.
Si autem, ut docet D. Thomas, Sacra Theologia tanquam suprema scientia dibet principia fidii defendere, tractare di ipsa fid» ac de obsequio fidei rationi consentaneo, quare non posset sese extendere ad defensionem fundimentorum fidei contra rationalistas vel naturalistas, solvendo scilicet obiectiones contra Revelationis possibilitatem, convenientiam, cognoscibilitatem, ac existentiam et contra infallibilitatem Ecclesiae catholicae quae revelata proponit ? Sic Theologia fundamentalis vel Apologetica esset djfensivum munus Sacrae Theologiae, non autem scientia specifice distincta, et se haberet ad Theologiam proprie dictam sicut Metaphysica critica defendens valorem ontologicum nostrae cognitionis naturalis se habet ad ontologiam. Sic suprema scientia haberet proprie reflexionem ad sua propria principia et ad fundimentum suae certitudinis : et verificaretur lex generalis quod « ratiocinatio humana, secundum viam acquisitionis vel inventionis procedit a quibusdam simpliciter intellectis quae sunt. prima principia. Et rursus in via iudicii resolvends redit ad prima principia ad quae inventa examinat»1. Sed natura propria Theologiae fundamentalis vel Apologeticae determinanda est in cap. II.
C. Ari 8. Theoloaia sit Jiabitus siiperiiatiiralis. — Quidam, ut Conteson, sustinent Sacram Theologiam esse habitum entitative supernaturalem, quia per se procedit ex fide supernaturaU et specificatur ab obiecto supernaturali. — Quidim alii e contra dicunt : Sacra Theologia remanere potest, etiam pereunte fide, dim theologus fit haereticus formalis ; ergo est habitus mere naturalis.
Communiter thomistae recedunt ab his oppositis extremis. et docent : Sacram Theologiam esse habitum non entitative et intrinsece supernaturalem, sed radicaliter supernaturalem ita dependentem a fid? ut amissa fide destruatur 3.
a) Sacra Thzologia non est habitus entitative seu inlrinsece stipernaturalis, nam << acquiritur studio humano », ut dicit S. Thomas II. a II. ae q. 45, a. 1, ad 2 et I.a q. 1, a. 6, ad 3, sic differt a dono Sapientiae, quod datur a Spiritu Sancto per infusionem. Nullus autem habitus entitative et intrinsece supernaturalis acquiritur studio humano, per exercitium rationis, sed per se petit causam supernaturalem.
3 Ita Ioannks a S Tiioma, iii I .iiu q. i, dlsp. II. .i. II. An ri.quirat ur ad Theologiam li I.-m i|i,-ruitwniliN Itriii Uom.i, Uillnarl, rt, .
Quid sit S. Theologia ' b) Sacra Theologia tamen est habitus radicaliter et originative supernaturalis, quia versatur circa conclusiones deducendas ex principiis fidei, et per se dependet ab habitu supernaturali fidei, in quo tanquam in radice continetur. Unde theologia haereticorum non est vera Theologia et specie distinguitur a Theologia catholica, quia non habet idim motivum formale, scilicet revelationem virtualem.
Haereticus enim formalis non deducit conclusiones ex principiis fide divina creditis, nam dum reiicit pertinaciter auctoritatem Dei et Ecclesiae clrca unum articulum, non conservat fidem divinam de aliis aiticulis, sed solum fidem humanam seu oplnionem ejt proprio iudicio et propria voluntate (Il.a Il.ae q. 5, a. 3). Proinde pereunte fide, Sacram Theologiam destrui necessc est ; remanent quidem in theologo haeretico conceptus theologici materialiter coordinati sed sine lumine fidei ex quo procedit eorum formalis connexio, sicut recedente anima remanent certo tempore in cadavere partes corporis humani materialiter ordinatae, sed non est amplius corpus humanum, deest forma substantialis. Non potest igitur esse in haereticis formalibus nisi cadaver Sacrae Theologiae, seu melius dialectica sophistica rebus divinis sese immiscens ; nam, reiecta externa auctoritate Dei et Ecclesiae, et amisso interno lumine fidei, haeretici carent regula et principio cognoscitivo ad recte iudicandum de rebus fidei, ideoque saepe confundunt supernaturalia cum naturalibus, et frequenter errant 1 . Nec proinde mirum est quod dicant theologiam non esse scientiam, sed collectionem opinionum, nam revera nihil aliud est eorum theologia.
§ IV. Definitio integralis Sacrae Theologiae. - - Defmitio integralis differt a definitione reali essentiali, sicut ab essentia distinguitur integritas quae aliquam perfectionem superaddit ; v.g. homo caecus conservat humanam essentiam, non vero integritatem. Definitio igitur integralis accipitur ex his omnibus quae facit Theologia scilicet : est scientia i/uae de/endit principia fidei contra negantes, de his intelligentiam quumdam quaerit, ac exeis conclusiones deducit1. Seu ut dicit S. Augustinus, textu iam citato de Trinitate 1. 14, c. 1 : ■< Huic scientiae attribuitur illud tantummodo quo fides saluberrima gignitur, nutritur, defenditr roboratur », gignitur scilicet in iis qui fidem non habent, sed in doctoribus et per se haec scientia praesupponit fidem quam defendit et exponit.
Unde tria facit Theologia i° defendit principia fidei contra negantes et hoc dupliciter positive, et negative. Positive ostendendo adversariis, qui admittunt revelationem, mvsteria fidei esse in revelationis deposito, scilicet in Sacra Scriptura vel in Traditione ; et contra eos qui reiiciunt revelationem, manifestando revelationis signa. Negative, solvendo obiectiones negantium, ostendendo has obiectiones esse falsas vel saltem non necessarias, ut dicitur in Ouodl. IV, q. 9, a. 3 ; 2' Sacra Theolo-
1 Etsi haercticus formilis possit pervcnirc quandoque ad veras conclusiones theologicas, et de eis sins eivore ssribare ; attnmm non cognoscit has conclusiones nisi m Uerialitor, non eodem mido ac thoologus catholicus. In conclusione enim theologica 11 ixus formilis inter subiectum et praedicalum pemlet a lumine rcvclationis ab Eccle- ,1,, propositac et a luminc interno fidet. 1 1 icreticiis autem (ormalis amisit lumcn fidei, p| crodil tolnm dOgmAtn quae sibl placcul OX proprio iudicio et propria voluntatc.
De Theologia Fundamentali gia quaerit quandam intelligentiam mysteriorum fidei tum ex analogia eorum quae naturaliter cognoscimus, tum ex mysteriorum lpsorum nexu inter se et cum fine ultimo hominis ; 3° ex principiis fidei deducit conclusiones theologicas ; Sic in sua integritate Theojogia constitmtur.
§ V. Corollaria de relationibuss Sacrae Theologiae ad fidem, ad scientiam Dei. ad donum sapientiae, et ad scientias naturalis ordinis.
A. Relative adfidem. — Sacra Theologia essentialiter distinguitur a fide divina, ex parte motivi formalis, motivum enim formale fidei est auctoritas Dei revelantis seu revelatio formalis, motivum formale seu medium quo theologiae est revelatio virtualis. Sed Sacra Theologia essentialiter praesuppoiiit fidem in qua radicaliter contmetur, sicut cognitio conclusionum essentialiter praesupponit cognitionem pnncipiorum ex quibus eruuntur conclusiones. Unde, ut dictum est, theologia haereticorum non est vera theologia et specie distinguitur a theologia catholica, quia non habet idem motivum formale, scihoet revelationem virtualem.
Propterea Leo XIII in Encyclica « Providentissimus » de studiis Sacrae Scripturae, dicit : « Id nimium dedecet ut quis, egregiis operibus quae nostri (auctores catholici) abunde reliquerunt, ignoratis aut despectis, heterodoxorwn libros praeoptet, ab eisque cum praesenti sanae doctrinae periculo et non raro cum detrimento fidei, explicationem locorum quaerat, in quibus catholici ingenia et labores suos iamdudum optimeque collocarint. Licet enim heterodoxorum studiis, prudenter adhlbitis iuvari interdum possit interpres catholicus, meminerit tamen, ex crebris quoque veterum documentis, incorruptum sacrarum Litterarum sensum extra Ecclesiam neutiquam reperiri, neque ab eis tradi posse, qui, verae fidei expertes, Scripturae/ non medullam attingunt, sed corticem rodunt».
Quoad relationem condusionum theologicarum cum ftde plura sunt notanda. Propositio ftdei est quae in verbo Dei scripto vel tradito formaliter et immediate revelatur et ab Ecclesia cathohca ut revelata proponitur : si enim haec secunda conditio desit, quamvis prima adsit, erit quidem fidei quoad se, non quoad nos ; quia sola Ecclesia est regula infallibilis in discernendis revelatis a non revelatis, ut mfra explicatur. , , .
Conclusio theologica est quae per discursum naturalem deducitur vel ex duabus praemissis de fide, vel ex una de fide et altera naturah
CertConclusio theologica stricte dicta habetur per discursum illativum et continetur solum virtualiter connexive in revelatione, scilicet ratione connexionis naturalis, hoc est vel ut proprietas in essentia vel ut effec.tus in causa. V. g. Omnis homo est risibilis. Atqui secundum hdem Christus est verus homo. Ergo Christus est risibilis. Hae conclusiones sunt solum virtualiter seu mediate revelatae1.
Conclusio theologica improprie dicta habetur non per discursum lllativum, sed per simplicem cxplicationem veritatis fidei, propterea
Quid sit S. Theologia dicitur formaliter seu immediate revelata sed implicite1, id est confuse quoad nos. Sunt enim hae conclusiones in veritatibus revelatis vel ut pars in toto, vel ut singulare in universali, vel ut implicitum in explicito terminis aequivalentibus expressum. V. g. Christus pro ommbus mortuus est, ergo pro me. Ex hoc sequuntur quatuor :
1° Propositio, quae cx una saltem praemissa expresse revelata deducitur discursu cxplicativo, non illativo, quaeque proinde est formaliter implicite revelata (seu revelata quoad se et non quoad nos), potest secundum Ecclesiae iudicium definiri tanquam dogma propter auctoritatem Dei revelantis credendum. Et quando fideles assentiunt huic veritati ut definitae ab Ecclesia, non assentiunt vi discursus theologici, sed propter testimonium divinum, quia sic visum est Spiritui Sancto Ecclesiam assistenti.
In hoc casu discursus explicat solum subiectum vel praedicatum propositionis expresse revelatae, non afiert novam notionem. V. g. revelatum est Chistum esse verum Deum et verum hominem. Atqui ad veram humanitatem essentialiter requiritur anima rationalis. Ergo Christus habuit animam rationalem, ut dcfinitum est contra Apollinarem. Cf. Ioannem a S. Thoma in I.am q. 1, disp. II, a. 4. n. 16.
2« ProposiUones parliculares inclusae in universali propositione expresse revelata sunt de fide. V. g. Abraham contraxisse peccatum originale continetur sub illa generali: « Omnes in Adam peccaverunt », — Haec assertio est communis inter theologos. Ratio est qifla hae propositiones particulares sunt revelatae formaliter implicite: nam propositio universalis aequivalet omnibus particularibus quas sub se includit.
3» Propositio immediate deducta per proprium discursum ex duabus praemissis fidei expresse revelatis, quatenus infertur ex illis vi consequentiae et illationis est conclusio theologica, specificative tamen accepta est de fide; itaque tam per fidem quam per theologiam possumus illi assentire. — Ita Salmanticenses (de Fide. disp. I, dub. IV, n. 127) redigunt ad debitam concordiam dissidium plurlum thcologorum. — Quare tales propositiones specificative consideratae sunt de fide ? Quia sunt revelatae implicite, nihU enim potest esse in istis conclusionibus quod non fuerit positum ut expresse revelatum in praemissis ; non afiertur nova notio, et nexus inter praedidicatum et subiectum afiirmari potest propter revelationem formalem.
4» E corrtra propositio, quae ex una praemissa expresse tevelata et altera naturali deducitur discursu illativo, quaeque proinde est solum virlualiter connexive revelala scU. revelata in sua causa adaequata vel inadaequata, hoc propositio est solum' conclusio theologica et non est de fide, v. g. quod anima Christi semper habuerit
« Ouidam dicunt « virtualiter inclusive » sed melius videtur dicere « jortnaliter implicite» quia nen additur nova notio in hac conclusione theologtca, sed exphcantur solum notiones quae sunt in praemissa fidei.
Cf. de hac re (Dictionnaire de Thtol. calh. art. « Explicite et imphc.te t. ^col. .86o-t870 ; et in Revue Thomiste. janv. 1420. p. 1914. articulum P. MarIn Sola O. P. Metchior Cano et la conclusion theologiquc. in quo ostenditur sentent.am Melchtons (^tno convenire cura sententia aliorum thomistarum, et differe qu.dqu.d communiler dicatur. ab opinione Vasquez et Vega; cf. Cano. de Locis thtologicts, 1. XII, c. 2.
.-irca^ fmem^^^ modernistas qui theologlao valorem minuunt, homogeneitatem
IhcoloRiae cura fidc. «i.rvnta tamen difCiwnfia sP.-.:lfica inter utramquo ; non est homogonoltas ifeWlut», Md relntiva prout theologia est in f.do tanquam In rad.cc.
De Theologia Fundamentall scientiam infusam. - Ita Salmanticenses loc. cit., n. 124. q"> «tant pro eadem sententia praeclaros thomistas : Capreolum, Caietanum, Bannez, Ioannem a S. Thoma, etc, contra Vega et Vasquez. — la hoc casu enim discursus est proprie illativus, et in praemissa naturaliter nota affertur nova notio et non solum explicatio subiecti aut praedicati propositionis expresse revelatae '. Ideoque in conclusione nexus inter subiectum et praedicatum non habetur formaliter vi luminis revelationis formalis,, sed vi luminis revelationis virtualis. Haec igitur propositio non potest cognosci sub ratione formali fidei, sed solum sub ratione formali theologiae, ac proinde pertinet per se ad theologiam et non ad fidem. Tales propositiones (si non sint aliunde revelatae aequivalenter in Sacra Scriptura aut Traditione) non definiuntur ab Ecclesia. Attamen Ecclesia potest infallibiliter damnare, ut erroneas, sententias quibus n?gantur hae conclusiones theologicae certae. Cf. quae infra dicuntur c. V, a. 2. de progressiva dogmatis intelligentia.
B. Jtelative ad scientiarn T)ei. — Cum Sacra Theologia essentialiter praesupponat fidem, dicitur scientia subalternata sctentiae Dei et beatorum. Etemm ut dicit S. Thomas I.a q. 1, a, 2 : « sacra doctnna est scientia, quia procedit ex principiis notis lumine supenons scientiae quae scilicet est scientia Dei et beatorum. Unde sicut Musica credit prinripia tradita sibi ab Arithmetico, ita doctrina sacra credit pnncipia revelata sibi a Deo ». Ideoque in art. 3ad 2.m D. Thomas dicit quod « sacra doctrina est vekit quaedam impressio divtnae scientiae » in nobis. «Haec est christiana Minerva, ait Gonet 2, omm ex parte armata quae non ex Iovis cerebro, sed ex Dei mente procedit ; est emm scicntiae divinae veluti quaedam effusio, et emanatio quaedam claritatis omnipotentis Dei ut dicitur Sapient. 7 ».
Haec subaltematio est ratio propter quam Sacra Theologia est vere et proprie scientia quoad substantiam, seu virtus mtellectuahs infallibiliter inchnans ad verum per discursum cognoscendum ; attamen, ut supra dictum est, in nobis viatoribus est imperfecta scientia quoad statum, defectu evidentiae principiorum. Erit in statu perfecto in patria, quando videbimus Deum facie ad faciem *.
f Ilrtatirc ad doniun sapientiae. — Sacra Theologia quamvrs sit sapientia ex revelatione divina procedens, dtstmgmtur tamen a dono sapientiae, ut hic ostendit D. Thomas I.a q. I, a. 6, ad 3-m dum dicit : «cum iudicium ad sapientem pertineat, secundum duphcem modum
» Hoc verificatur praesertim si maior sit naturalis, minor vero de fide, quia in maiori exprimitur principium. V. g. Homo est risibilis. Atqui secundum fidem Christus est verus homo, ergo Cristus est risibilis. Item S. Ihomas Ill.a q. 9. a. 3. pr°bat ch"stum semper habuisse scienliam infitsam quia haec scientia necessana erat ut intellectus eius humanus non remaneret imperfectus et actualiter cognoscerrt omma mtelligibilia ad quae erat in potentia. Haec conclusio non est revelata. noc definin potest ab Ecclesia. . . . . .
Si vero maior sit de fide, et minor naturalis, tunc saepe discursus reduci poresc aa explicationem maioris, prout minor explicat praedicatum maioris aut illud attribuit alicui individuo : v. g. Christus constituit Petrum ut indeficiens fundamcntum Ecclcsiae doccntis Atqui indeficieus fundamentum Ecclcsiae docentis debet esse lntaillbi e. Ergo Christus dedit Pctro infailibilltatem ad doctrinam salutis toti Ecclcsiae tradendam.
- Clypeus. I Po nal ura Tlieologiac, a. 12.
Quid slt S. Theologla 2' iudicandi, dupliciter sapientia accipitur. Contingit enim aliquem iudicare uno modo per modum inclinationis , sicut qui habet habitum virtutis, recte iudicat de his, quae sunt secundum virtutem agenda, in quantum ad illa inclinatur. Unde in X Ethicorum, c. 5, dicitur quod « virtuosus est mensura et regula actuum humanorum ». Alio modo per modum cognitionis, sicut aliquis instructus in scientia morali posset iudicare de actibus virtutis, etiamsi virtutem non haberet. Primus igitur modus. iudicandi de rebus divinis pertinet ad sapientiam quae ponitur donum Spiritus Sancti, secundum illud I Cor. II, 15: « spiritualis homo ludicat omnia », etc ; et Dionysius dicit, II cap. de Divinis Nomtmbus : « Hierotheus doctus est non solum discens sed et patiens divina ». Secundus autem modus iudicandi pertinet ad hanc doctrinam, secundum quod per studium habetur, licet ejus principia ex revelatione habeantur ».
.Similiter dicit D. Thomas Il.a, H.ae q. 45, a 1, ad 2.m, « Sapientia quae ponitur donum Spiritus Sancti differt ab ea quae ponitur virtus intellectualis acquisita. Nam haec acquirilur studio humano ; illa autem « est de sursum descendens » ut dicitur Epist. S. Iacob. III, 15». In articulo sequenti, D. Thomas notat : " circa rps divinas. ex rationis inquisttione (veV secundum per/ectum usum rationis) rectum iudicium habcre pertinet ad sapientiam, quae est virtus intellectualis ; sed rectum iudicium habere de eis secundum quamdam connaluralitalem ad ipsas, pertinent ad sapientiam, quae est domnn Spiritus Sancti ... Huiusmodi autem compassio, vel connaturalitas ad res divinas fit per charitatem quae quidem nos unit Deo, secundum iilud I ad Cor. 6. « Qui adhaeret Deo, unus spiritus est » Ideo donum sapientae « praesupponit charitatem, at non potest esse cum peccato mortali » dum e contra Sacra Theologia non praesupponit necessario charitatem sed solum fidem.
Sic specifice differunt contemplatio philosophica, contemplatio thcologica ot contempiatio infusa quae procedit ex dono sapientiae in oratione.
Non obstante hac distinctione sunt inutuae relationes inter Sacram Theologiam et donum sapientiae, ut patet praesertim in magnis theologis ; S. Thomas in omni genere sapientiae tam experimentali seu mystica quam speculativa excelluit. Sacra Theologia magnum auxilium accipit a dono sapientiae, scilicet perfectionem ipsius spiritus Domini seu sensus Christi, qui quasi anima informat et vivificat Sacram Theologiam, ad quandam intelligentiam mysteriorum habendam, ad vitandos errores. in difficillimis quaestionibus ut sunt quaestiones de praedestinatione et gratia1. Et vicissim Sacra Thcologia fallacias imaginationes removendo, recte disponit ad supernaturalem et affectivam cont^mplationem mysteriorum fidei. Omnes enim conelusiones theologiae ordinantur ad profundiorem notitiam sui subiecti, scilicet Dei, secundum vitam eius intimam. Et haec notitia eo magis sapida est quo magis ex amore Dei et non solum ex amore cognitionis procedit. Multi enim amant cognitionem etiam theologicam propter gaudium intellectuale, et quia volunt vocari magistri, sed non satis diligunt Deum ipsum cognoscendum ; vita contemplativa autem fundatur in charitate, scil. in amore Dei (Il.a. H.ae, q. 180, a. 1). Proinde ut quis dcclarctur doctor Ecclesiae, requiritur egregia vitae sanctitas, imo canonizatio.
1 Unde Concimum Vaticanum (Dbnzingkr, 1790) dicit : « Ratio quidem fide illuiitrata, cuffl WdalOi pi», sobrie quaerit, uliquam Deo dante mysteriorum intelligentUiti, eamqu* fructuonUiimam assequitur ».
De Theologia Fundamentali
I). Ad scientias ordinis natnralis quaenam sint relationes Sacrae Tlteologiae. — Girca hanc quaestionem sunt duae solutiones extremae ab Ecclesia damnatae.
Scmiralionalislae. ut Guenther. Frohschamraer, Hermes, subordinaverunt Sacram Theologiam scientiis ordinis naturalis, praesertim philosophiae et historiae, ut apparet ex eorura thesibus damnatis in Syllabo Pii IX (Denzinger, n. 1708-1714) scilicet : «cum ratio humana ipsi religioni aequiparetur, idcirco theologicae disciplinae perinde ac philosophicae tractandae sunt. — Humana ratio historice tantum exculta potest ex suis naturalibus viribus et principiis ad veram de omnibus etiam reconditioribus dogmatibus scientiam pervenire. modo haec dogmata ipsi rationi tamquam obiectum proposita fuerint. — Philosophia tractanda est, nulla supernaturalis revelationis habita ratione ; — philosophus debet se submittere auctoritati, quam veram ipse probaverit, at philosophia naque potest, neque debet ulli sese submittere auctoritati >. Item, in Conc. Vaticano damnatur ut hasresis haec thesis semirationalistarum : « dogmatibus ab Ecclesia propositis aliquando secundum progressum scientiae sensustribuendus est alius ab eo, quem intellcxit et intelligit Ecclesia» Denz., 1818. Semirationalismus igitur reiiciendus est et non solum theoretice sed in praxi v. g. in modo iudicandi libros rationalistarum ; quod insuflicientef animadverterunt multi recentiores plus minusve ad modsrnismum accendentes. (Cf. Encyclicam Pascendi Pii X, Denz., 2086 3t formulam iurisiurandi contra modernismum, Motu proprio, 1 Sept 1910) '.
Fidcistae e contra ut Bautain, Bonnetty non satis agnoverunt utilitatem philosophiae ad theologiam ; propterca contra eos S. Corrgregatio Indicis declaravit : « mcthodus, qua usi sunt D. Thomas et D. Bonaventura et alii post ipsos scholastici non ad rationalismum ducit, neque causa fuit, cur apud scholas hodiernas philosophia in uaturalismum et pantheismura impingeret » Denz., 1652.
Ex his damnationibus habetur philosophiam distinguendam esse, non vero separandam a Sacra Theologia, sicut Siatum ab Ecclesia.
Theologi catholici autem vitant hos praedictos excessus oppositos, qui diversimode dignitatem S.Theologiae minuunt*. Docent commuuiter :
Sacra Theologia nullamhabet subalternationem ad scientias naturales, certior est illis, sed eis utitur tanquam injerioribus.
Etenim scientia quae subalternatur scientiae Dei dignior est omnibus scientiis naturalibus et quoad certitudinem ct quoad dignitatem materiae, ut ait S. Thomas I.a q. 1, a. 5. ".Secundum certitudinem qui-
' Contra hos dicit Card Billot: «Cest la laicisation des chosas divinis elles-mcmes. Laicisation de Vexigise, qui se leduirc a un; methodc d' interpretetion destextes sacres d'apres les seules regles que l'on a maintenant coutume d'appliquer a tous les textes humains, sans autre egard que celui qui est du au mouvement de la pensee contemporaine dans 1'ordre philosophique. Laicisation de la Ihiologie, qui ne sera plus ce quc la derinissait St. Anselme, la foi cherchant 1' intelligence : 1' intelligence des mysteres de Dieu, de leurs surnaturelles beautes, de leur sens admirable. mais deviendra ni plus ni moins 1' histoire des systemes, le recensement des opinions, la nomenclaturc dcs thtories imaginees par 1' homme a leur occasion, bref VHude de la pensis de Vhomme h propos de la virili de Dieu : ce qui cst encore unc manier; de substituer 1' hommc a Dieu, de mettre 1'homme ala placede Dieu. I.alcisation dela morale chretianne. etc. " (Eloge duCard. Pie) .
- Freqnenter, ut saepo in hoc opere dicemus, veritas se habet slmul ut mtdium et culnten Inter »<• mipru itic.hh rxtrnmis oppoaitoa. Kst ouafll culmen montls supra diviigationua orroria, quac ex laforiOrl et Imper/ectu cognilione rorum procetjunt.
Quid sit S. Theologia derh : quia ahae scientiae certitudinem habent ex lumine rationis humanae, quae potest errare ; haec autem certitudinem habet ex lumine divinae scientiae quae decipi non potest. Secundum dtgnitatem vero materiae, quia ista scientia est principaliter de his, quae sua altitudine rationem transcendunt. Aliae vero scientiae considerant ea tantum quae rationi subduntur ». — Si autem obiicitur Theologiam esse minus certam, quia non habet evidentiam suorum principiorum, S. Doctor respondet (hic ad i.m) : « nihil prohibet id quod est ccrtius secundmn iiaturam, esse quoad nos minus certum », propter debilitatem intellectus nostri, qui « se habet ad manifestissima naturae, sicut oculus noctuae ad lumen solis » sicut dicitur in II Metaph., c. I.
Et Thomistae communiter docent, Theologiam, propter suum motivum formale. esse qualibet scientia naturali certiorem non solum secundum se, sed etiam in nobis (producit enim in nobis suum effectum formalera), quamvis sit minus certa quoad nos propter debilitatem nostri intellectus cuius modus cdnnaturalis non est tam proportionatus obiecto theologiae, quam obiecto scientiarum naturalium. V. g. conclusio theologica ds impeccabilitate Christi est certior in se et in nobis quam lex attractionis universalis, sed quoad nos difficilius cognoscitur. Ita in discipulo accipiente et intelligente propositionem metaphysicam v. g. « omne agens agit propter finem», haec propositio metaphysice certa. certior est quoad se et etiam in discipulo quam id quod est solum physice certum per sensationem ; sed ex r5arte subiecti debilis in quo invenitur haec propositio minus est certa quam sensatio ; studens iste forsltan nescit respondere obiectionibus contra analitatem. ltem S. Paulus dicit de gratia et charitate' quae secundum se est dignior ac firmior quam natura et virtutes naturales : « habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei. et non ex nobis» II Cor. IV, 7. Sic. Sacra Theologia certior est in se et in nobis scientiis naturalibus. sed eam habemus in vase fictili. scilicet in debili intellectu, cuius modus connaturalis magis proportionatus est ad sensibilia et rationalia quam ad supernaturalia.
Amplius Sacra Theologia utitur scienliis naturalibus, quod sic explicatur a Sancto Thoma I.a q. 1, a. 5, ad 2. « Haec scientia accipere potest aliquid a philosophicis disciplinis, non quod ex necessitate eis indigeat, sed ad maiorem manifestationem eorum quae in hac scientia traduntur. Non enim accipit sua principia ab aliis scientiis sed immediate a Deo per revelationem. Et ideo non accipit ab aliis scientns tanquam a superioribus, sed utitur eis tanquam injerioribus et ancillis, sicut architectonicae utuntur subministrantibus, ut civilis militari ». Unde Sacra Theologia nullo modo scientiis inferioribus subordinatur sicut optica geometriae, sed e contra eis utitur, secundum propnam significationem huiusce verbi uti, scilicet eas subordinat suo fini proprio. Uti namque non dicitur nisi de superiore relative ad inferiora. Haec vero subordinatio non minuit dignitatem scientiarum naturalium, e contra quid nobilius pro illis quam servire veritati supernaturali, v. g. pro philosophia Aristotelis quam servirc verbo Dei explicando ? Item Metaphysica utitur physica et accipit ab ea non quidem sua pnncipia sed materiam intelligendam sub Iumine suorum principiorum. — Imo, ut profunde notavil ibidem S. Thomas : « Hoc ipsum quod sic Theologia
24 De Theologia Fundamentali utitur scientiis philosophicis, non est propter defectum et insufficientiam eius, sed propter defectum intellectus nostri, qui ex his, quae per naturalem rationem (ex qua procedunt aliae scientiae) cognoscuntur, facilius manuducitur in ea quae sunt supra rationem, quae in hac scientia traduntur )'. Ita etiam magister philosophiae ad explicandum principium metaphysicum, v. g. principium causalitatis, utitur exemplis, non quidem propter defectum principii per se evidentis, sed propter defectum intellectus discipulorum, ut scilicet in exemplis melius percipiant quid significant subiectum et praedicatum principii admittendi.
Proinde antequam Sacra Theologia utatur aliqua propositione naturali quam accipit ab aliqua scientia naturali, eam iudicat sub lumine revelationis. Equidem, ut dicit S. Thomas, I.a q. i, a. 6, ad 2 « non pertinet ad eam probare pricipia aliarum scientiarum, sed solum iudicare de eis. Ouidquid enim in aliis scientiis invenitur veritati huiusce scientiae repugnans, totum condemnatur ut falsum '. Est enim privilegium sapientiae uti non solum principiis propriis sed etiam aliarum scientiarum, et iudicare de illis (I.a I.ae q. 57, a. 2, ad 1). Ideo « dependet ab illis ut subiectis luminis superioris, et ab eo correctis et approbatis, quod est formaliter dependere solum a lumine superiori et sapientiali », ut notat Ioannes a S. Thoma *. Proinde, quando Sacra Theologia assumit praemissam naturalem ad inferendum suas conclusiones, talis praemissa naturali non coiicurrit ut causa principalis assensus, et ut praehens rationem formalem, sed ministerialiter, ut elevata, et apfirobata a principio supernaturali \ Sic conclusio theologica certior est propositione naturali (nam instrumentum in virtute alterius producit effectum excedentem suam virtutem propriam), sed est minus certa quam praemissa de fide, sic intelligitur eam sequi, peiorem partem.
Hae sunt principales relationes Sacrae Theologiae ad fidem, ad scietiam Dei, ad donum sapientiae, ad scientias naturales.
§ VI. Praedicta notio Sacrae Theologiae sitne saltem implicite in Concilis et in S. Scriptura. — Ad defensionem rationalem fidei non arguimus quidem ex Conciliis quae revelationem proponunt, sed doctrina Conciliorum exponitur, nam Apologetica defendere debet non fidem religiosam prout concipitur ab haereticis, sed fidem prout concipitur ab Ecclesia catholica.
A. Onoad Coiicilia et declaration.es Bcclesiae. — Cf. Denzinger, Enchiridion definitionum, editio ioa (Index systematicus I et fet II h) : Mutua inter revelationem et rationem relatio.
Jiatio relevatas veritates explicat, tuetur, dejendit 1634 sq.. 1652 1799, Revelalio vero rationem ab erroribus liberat, illustrat, con/irmat 1799, 1807, certitudinem et puri-
1 Sed in hoc theologus caute, prudenter et hurniliter procedere debet tanquam vcritatis divina eministcr, et non suis praeiudicati erronsis tenaciter adhaerere. Dicit enim Concilium Vaticanum (Denz.. 1797) « Inanis contradictionis specics (inter fidcm et rationem) inde potissimum oritur, quod vel ftdei dogmala ad menlem Ecclesiae intellecta et exposita non /uerint, vel opinionum commenta pro rationis e/latis habeantur ■ .
3 Ita Ioannrs a S. Tiioma ilml. Instrunn-ntiim enini non solum applicatur ad agcndiim sed elcvatur H applli .il 111 •liiu 11 1 Sli muticQl nn>vciu|t> cithannii cam clevat et: aniinat .
Quid sit S. Theologia tatem cognitionis naturalis fovet 1786; est Philosophiae rectrix infallibilis 1656, 1681, et norma eius negativa 1714 ; nac tantum Philosophus sed Philosophia ipsa magisterio fidei subest 1674, 1682, 1710 ; 2073, 2085 sq. ; et Theologiae ancillari debet 442 sq. 1656, 1710, 2087; hinc errores rationis recte et utiliter proscribuntur ab Ecclesia 1674 sqq. 1711, 1798, 1817, 2093, cuius iudiclo acquiescendum est etiam quoad res nondum definitas 1684.
Theologia aliter tractanda est atque scientia naturalis 442 sq. 1642, 1656, 1666 sq., 1670 sq., 1681, 1708, 1795, 1808, 2104 ; methodus et principia theologiae scholastica reiicienda non sunt 1680, 1713; omni speculatio dc veritatibus revelatis inniti debet doctrinae Eccl;siae et Fatrum 320, 1616, 1619, 1657, 2086; atque etiam in verbis sana [forma retinenda et terminologia communiter lecepta servanda est 442 sq. 1658, 1800.
Fons revelationis scriptus sunt libri canonici utriusque Testamenli 783. Hi libri integri cum omnibus suis partibus ut sacri et canonici suscipiendi sunt tamquam a Deo, qui utriusque Testamenti auctor est, inspirati et ut tales Ecclesiae traditi 784, 1787... et ad unanimcm conscnsum Patrum et sensum Ecclcsiae, secundum sana principia exegetica interpretandi sunt 785 ... 1946 ... 2100 ...
Fons revelationis alter est traditio ecclesiastica 125, 164. 212, 308, 783, 995, 1792. Patrum auctoritas in rebus fidei ct morum summa est 270... 1788, 2083, theologorum etiam doctrinae communes tenendae 609, 1652, 1657, 1680, modcrni auctores non temere praeferendt sunt 1122 ; F.cclesiae usus sunt norma credendi 140, 995; « ut legem credendi lcx statuat supplicandi » 139.
Ad funr.tionp.s hirisdictionis ecclesiasticae pertinet directio stndii theologici 442, 1666... 1733, 1746, 1843 sq.
Inter haec omnia testimonia sufficit afferre textum Concilii Vaticani (Denzinger 1796-1799) in quo habetur quasi definitio Sacrae Theologiae : " Ratio quidem, fide illustrata, cum sedulo, pie et sobrie quaerit, aliquam Deo dante mysteriorum int.elligentiam eamque fructuosissimam assequitur, tum ex sorum quae naturaliter cognoscit analogia, tum e mystcriorum ipsorum nexu inter se, et cum fine hominis ultimo ; nunquam tamen idonea redditur ad ea perspicienda instar veritatum, quae proprium ipsius obiectum constituunt. Divina enim mysteria suapte natura intellectum creatum sic excedunt, ut etiam revelatione tradita et fide suscepta ipsius tamen fidei velamine contecta et quasi caligine obvoluta maneant, quamdiu in hac mortali vita ■< peregrinamur a Domino ; per lidem enim ambulamus et non per speciem » (2 Cor. 5. 6)... Nec solum lides et ratio inter se dissidere nunquam possunt, sed opem quoque sibi mutuam ferunt, cum recta ratio fidei fundamenta demonstret, eiusque lumine illustrata rerum divinaruni scientiam excolat, fides vero rationem ab erroribus liberet ac tueatur eamque multiplici cognitione instruat ... Nec sane ipsa (Ecclesia) vetat, ne huiusmodi (humanae) disciplinae in suo quaeque ambitu propriis utantur principiis et propria methodo ; sed iustam hanc libertatem agnoscens, id sedulo cavet, ne divihae doctrinae repugnando errores in se suscipiant, aut fines proprios trangressae ea, quae sunt fidei occupent et pertubent»1.
1 Cf. etlam DciiKlnger 442, ex Epistola » Tuct I dolore » Gregorii IX ad Thcolo (.0 l'.irisii.Mises 7 lul IjaH I )n Tcrininologla ct tradit imic t lieologlca ser vaiuln , Iiin.ln
1 Q:ifina
De Theologia Fundamentali
B. Sacra autem Scriptura expresse passim affirmat essentialem distinctionem inter cognitionem naturalem de Deo et cognitionem supernaturalem de mysteriis divinis. Hoc discrimen ad quatuor capita reduci potest : a) quoad obiectum cognitionis ; b) quoad motivum ; c) quoad possibilitatem vel facilitatem cognitionis ; d) quoad cogmtionis effectus.
a) Obiectum cognitionis naturalis de Deo est ld quod m eo cognoscibile est ex creaturis, secundum illud ad Rom., I, iq : « Quod notum est Dei, manifestum est illis (scilicet gentibus). Deus enim lllis manifestavit. Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque eius virtus et divinitas: ita -ut sint inexcusabUes. Quia cum. cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt ; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum ».
E contra, obiectum cognitionis supernaturalis de- Deo est vita Dei intima seu Deitas sub ratione Deitatis. « Deum (enim) nemo vidit unquam ; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit » Ioan., I 18 « Mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestum est... »; Col. I, 26. Ouocirca, ut dicit Concilium Vaticanum (Denz. 17^5), Apostolus, qui a gentibus Deum « per ea, quae facta sunt » cognitum esse testatur, disserens tamen de gratia et veritate, quae per Iesum Christum facta est, pronuntiat : « I.oqmmur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita cst, quam praedestmayit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum huius saeculi cognovit ... nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Deizo. |i48n xoO Oeoii. Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spmtus homims qm m ipso est ? Ita et quae Dei sunt, nemo cognosit nisi Spintus Dei ». I Cor., II. 7-10. Cognitio naturalis de Deo in speculo creaturarum remanet exterior, sola cognitio supernaturalis est intima.
Ker 1656 contra Guenther Plus IX dectarat « rationem humanam et philosophiam in religionis rebus non dominari sed ancillari omnino debcre». Item Denzinger 1708, ex syllabo Pii IX contra rationalismum moderatum. In quo damnantur sequentcs propositioncs; «Theologicao disciplinae perinde ac philosophicae tractandae sunt. - Philosophia neque potest neque debet ulli sese submittere auctoritati. — Ecclesia dabet ipslus philosophiae tolerare crrores eique relinquere, ut ipsa se corrigat. — Methodus et principia, quibus antiqui Doctores scholastici theologiam excoluerunt. tempoium nostrorum necessitatibus scientiarumque progressui minime congruunt. — Philosopnia tractanda est, nulla supernaturalis revelationis habita ratione». Denique Denzinger 2085 "086 2104 ex Encvclica Pascendi Pii X contra errores modcrnistarum qui contendunt; ,,'scientiam a flde omnino solutam esse... fidem e contra esse scientiae subiiciendam.... exegesim theologicam et pastoralem a scientinca et histonca seccrnunt ».
Quoad autem thcologorum communes doctrinas Pius IX scripsit (Denzinger 1680). « Neque ignorabamus, in Germania etiam falsam invaluisse opinionem adversus veterem scholam et adversus doctrinam summorum illorum Doctorum, quos propter admirabilem eorura sapientiam et vitae sanctitatem universalis veneratur Ecclesia. Qua falsa opinione ipsius Ecclesiae auctoritas in discrimen vocatur, quandoquidem ipsa tcclesia non solum per tot continentia saccula permisit, ut ex eorundem Doctorum methodo et ex principiis communi amnium catholicarum scholarum consensu sancitis theo ogica excoleretursclentla, verum Otiuin Hacpissime summis laudibus thoologicam eorum doctrlnam extullt. lUUtt^ua vrluli f«>rt .imiinum lidcl propugnaculum et formidanda contra siins ijiimlcon uriiiii vnlimiiruliT 1 imimcndnvit >,
<_>>! 1. 1 slt S. Thcologia b) Motivum seu lumcn cognitionis naturalis de Deo, est lumen rationis, quae discurrit ab his quae facta sunt ad creatorem : « Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur » ad Rom., I, 19.
Dum e contra motivum cognitionis supernaturalis de Deo est divina revelatio, non vero discursus rationis naturalis. Unde dicitur : « Quae Dei sunt, nemo novit nisi Spiritus Dei..., nobis autem revelavit (AjtsxdXu- |iev) Deus per Spiritus suum » I Cor., II, 10. Et ipse Unigenitus confitetur Patri « quia abscondit haec a sapientibus et a prudentibus, et revelavit ea parvulis » Matth., XI, 25. Unde S. Paulus, I Cor. II, 4, dicit : « Sermo meus et praedicatio mea, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis ; ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei ».
c) Qnoad -possibilitatem, cognitio naturalis de Dei existentia ac primariis eius attributis non solum possibilis sed facilis est omnibus ; unde de gentibus dicitur ad Rom. I, 21 : « Ita ut sint inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis ... ».
E contra cognitio supernaturalis est absolute inaccessibilis viribus naturalibus intellectus creati, et fides divina est donum Dei. Unde dicitur de sapientia Dei quae absc.ondita est ; « quam nemo principum huius saeculi cognovit » I Cor., II, 8. « Quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes » I Cor., I, 21, « Per fidem enim ambulamus et non per speciem » Hebr., XI, 1, «in captivitatem redigentes omnem intellectum in absequium Christi » II Cor., X, 5.
d) Quoad effectus cognitionis denique, coghitio naturalis etiam de Deo ex se sola producit hominem naturalem, qui vocatur ab Apostolo «animalis homo, ijnjxixoc; SvGfjwjtoc ». « Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, stultitia enim est illi et non potest intelligere » I Cor. II, 4. « Graeci sapientiam quaerunt ; nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam » I Cor. I, 22. Sic Deistae maxime laudabant speculationes Platonis et Aristotelis de Deo, sed supernaturalia mysteria tanquam fabulas reiiciebant.
E contra per cognitionem supernaturalem de Deo efficitur spiritualis homo Ttvevuatixo; av8wjtoc, secundum illud S. Pauli I ad Cor., II, 12. «Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis ; quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei ... spiritualis autem iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur. Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum ? Nos autem sensum Christi habemus ».
Haec omnia colliguntur in hac declaratione Concilii Vaticani (Den- /.inger 1705) « Hoc quoque perpetuus Ecclesiae catolicae consensus teimit et tenet, duplicem esse ordinem cognitionis, non solum principio, sed obiecto Hiam distinctuioa : principio quidem, quia in altero naturali ratioac b\ altero fide divina cognoscimus ] obiecto autcm, quia
De Theologia Fundamentali praeter ea, ad quae naturalis ratio pertingere potest, credenda nobis proponuntur mysteria in Deo abscondita, quae nisi revelata divinitus, innotescere non possunt ». Item in canone I, cap. 4 de fide et rationes Denz. n. 1816.
Haec sufficiunt quoad notionem Sacrae Theologiae, vide obiectiones apud S. Thomam Ia., q. I, et commentatores.
DtVISIO ET UNITAS SACRAE ThEOLOGIAE.
§ I. Divisio. — Distributio totius per partes sequitur definitionem totius, unde ex definitione Sacrae Theologiae sumitur eius divisio. Definitur autem formaliter, ut dictum est, scientia de Deo sub ratione Deitatis ex revelatione procedens ; et integraliter : scientia quae defendit principia fidei contra negantes, de his principiis quamdam intelligentiam quaerit, ac ex eis conclusiones deducit. Ex hac definitione sequitur divisio communiter admissa :
| biblica positiva ... "1 patristica ( symbolica
S. Theologia
( dogmatica
( moralis sub qua -| ascetica systematica ve. ..
scholastica I casuistica mystica
Videbimus postea locum Theologiae (undamentalis et dicemus eam esse partem generalem et defensivam theologiae positivae et theologiae systematicac dogmaticae.
Explicandum est nunc quid sint hae diversae partes Theologiae in speciall ; ex hoc apparebit eas non esse scientias diversas, sed partes integrales Sacrae Theologiae, in quantum ad eius perfectionem hae omnes requiruntur.
Supposita enim revelatione ac eius infallibili propositione. oportet defendere principia fide, ostendendo ea esse in Revelationis deposito. Hoc est opus Theologiae positivae, quae singulas veritates credendas e fontibus revelationis eruit. Postea sacra doctrina de mysteriis fidei sic collectis quamdam intelligentiam quaerit, et ex eis theologicas conclusiones deducit. Hoc est opus Theologiae systematicae seu scholasticae.
A. TJieolof/ia : po»ltiva supponit revelationem et fidem de infallibili magisterio Ecclesiae ac de inspiratione Sacrae Scripturae, et opus scientificum facit determinando quomodo talis vel talis propositio continetur in deposito Revelationis, seu quomodo subest infallibilitati Ecclesiae.
Haec theologia positiva in tres partes subdividitur : 1. Theologia biblica, 2. Theologia patristiitt, Theologia symbolica.
ThooIoKia biblica criticc doterminat quantum possibile est proposi-
Divisio ot Unitas S. Theologiae tiones quae colligi possuui ex sensu litterali diversorum librorum Sacrae Scripturae ; est praesertim ordinata collectio textuum dogmaticorum, eorumque exegesis ac defensio, ut apparet in multis spicilegiis et in operibus Theologiae biblicae utriusque Testamenti l.
Theologia patristica exponit doctrinam Patrum, quorum auctoritas in rebus fidei et morum sumina est, et quorum unanimis consensus praebet theologo argumentum certum. (Denz. 270, 1788). <■ Enchiridion Patristicum » P. Roiiet de Journel S. I. est compendium huiusce partis theologiae.
Theologia symbolica instituit recensionem criticam symbolorum fidei definitionum et declarationuni Ecclesiae de rebus fidei et morum, simulque propositionum damnatarum cum diversis notis : haeretica, erronea, temeraria, scandalosa, etc. Ita « Enchiridion Symbolorum, definitionum et declarationum de rebus fidei et morum » auctore Denzinger, est quasi synopsis collectionum Sacrorum Conciliorum, inter quas citanda est nova et amplissima collectio a I. D. Mansi confecta.
Patres praecipue hanc positivam theologiam contra nascentes haereres coluerunt ; ita S. Irenaeus contra Gnosticos, S. Athanasius contra Arianos, S. Cyrillus Alexandrinus contra Nestorianos, etc. Contra protestantes nonnulli moderni hanc theologiae partem longe exposuerunt inter quos eminent Petavius et Thomassinus.
Notandum est quod Theologia biblica, sicut et patristica, quia est vere Theologia supponens fidem. non solum utitur hermeneutica vel heuristica rationali quae considerat Sacram Scripturam ut librum ab auctore humano conscriptum, sed etiam utitur heuristica christiana et catholica quae Sacram Scripturam accipit ut librum inspiratum, Ecclesiae catholicae traditum ad custodiendum et exponendum
Theologia positiva non est proprie historia, sed theologia ; utitur quidem historia sed non ei subordinatur, sicut Theologia scholastica utitur metaphysica, psychologia, ethica, tanquam scientiis inferioribus, et eas iudicat, ut dictum est, sub lumine revelationis. Hoc est sapientiae privilegium, cf. I.a, q. 1 a. 6, ad 2. Proinde theologia positiva non debet uti historia modo rationalistarum conscripta (Denzinger, n. 207&) sed ea quae agnoscit historia signa revelationis et infallibilitatis Ecclesiae 3.
1 V. g. in opere P. F. Ceuppens, O. P. Tlieologia biblica, III vol. Roma, 1938-39-
Secundo modo et legitime theologia biblica concipi potest, post constitutionem theologiae ctiam systematicae, ut reflexio theologica ad sacrum fontem, id est ad verbum Dej in Sacra Scriptura contentum. Sic. S. Thomas in suis Commcnl. in loanem, in llpist. S. Pauli exponit quomodo haereses adulteraverunt sacram paginam, quid dixerunt Patras, quainam sit denique plenitudo sensus dogmatici horum textuum Spiritu Sancto inspirante conscriptorum.
1 Cfr. Hermencuticam biblicam P. V. Zaplhtal O. P., cuius heuristica subdividitur in heuristicam rationalem, christianam et catholicam. — Attamen non datur vera heuristica christiana quin sit iam catholica, quia Chrlstianismus verus non est nisi catholicismus, quidquid dicant protestantes. — Propterea in formula iurisiurandi conlra motlcrnismuyn legitur ; « Reprobo pariter eam Scripturac Sanctae diudicandac atque inleracetandae rationem, quae, Ecclesiae traditione. analogia Fidei, et Apostolicae Sedis ivrmis posthabitis, rAtionalistarutn commcntis Inliacret, et criticen textus velut unicam •upreiiiamque rcgulani, liaud minus liccnter t|ii.im temerc amplectitur ».
- Unde in lormtila iurisiurandi contra m< ■dcrnismnm habetur ; " Sententiani praetrici illonim 1 1 • i 1 « jn • | ■ 1 ■ t «-nriit . ilnctori disi iplniin' historiiif thcologicar trailcndac, aut
S
De Theologia Fundamentali
B Theoloqia systematica seu scholastica ea est quae speculative defendit principia fidei contra negantes, solvendo obiectiones contra possibilitatem mysteriorum, de his quandam intelligentiam quaerit ex analogia rerum naturalium et ex connexione mystenorum inter se, denique ex his conclusiones theologicas deducit ; sic construitur aedeficium doctrinale de rebus fidei et morum. Haec pars theologiae est omnino necessaria ; ea enim praetenta colligerentur quidem diversae propositiones fidei, sed non ordinarentur ; quasi ex aequo proponerentur ea quae pertinent ad mtimam Dei naturam, ad altissimum mvsterium Trinitatis et ea quae sacramentum matrimonii aut poenitentiae spectant. Sapientis est ordinare, et Sacra Theologia, ut sit sapientia, omnia credenda et cum fide connexa ordincjee debet sub his quae per se primo sunt de Deo sub ratione Dettatis. Sic principium totius ordinationis (gallice : systematisation) theologiae est vera notio revelata ipsius Dei, quae se habet m sacra doctrina ut sol, cuius omnes notiones sunt radii. Proinde mter diversa systemata theologica, ut sunt Thomismus, Scotismus, Molomsmus, Mtud altius est quod assumit ut principium totius ordinattoms doctnnatis supremam et verissimam notionem Dei, ut iuxta eam de omnibus alus quaestionibus iudicet, non vero systema omnia considerans relative ad quoddam speciale problema, ut est v.g. problema de hbertate humana^ Denique inter altiora et universaliora systemata, lllud magis accedit ad perfectionem scientiae theologicae, quod spectat per se pnmo Deum in se, seu intimum mysterium Entis supremi , ut facit D. Thomas, et non solum Deum relative ad nos, tanquam Bonum et finem ultimum nostrum, ut faciunt Augustiniani, et Scotus fCf. S. Thom. I.a q. 5, a. 2, ad I.m : ens secundum rationem est simpliciter pnus quam bonum).
Haec theologia svstematica seu scholastica subdividitur m dogmaticam et moralem. Dogmatica est de rebus credendis circa Deum, divina attributa, Trinitatem, circa mysteria Creatioms, Incarnatioms Kedemptionis, Sacramentorum, quae directe ad praxim non tendunt sed quibus contemplandis mens quiescit. (Ita S. Thomas m l.a et lli.a P Summae theol.). — Theologia autem moralis est de rebus ad mores pertinentibus, scilicet de actibus humanis, de legibus, de gratia, de viriulilms, de donis Spiritus- Saneti, de peecatis, de v.-ta chnstiana activa et contemplativa (ita S. Thom. in Il.a P. Summae theol.). Haec iis de rebus scribenti seponcndam prius esse opinioncm anle conceptam sive de supcrnaturali origine catholicae traditionis, sive de prom.ssa d.vimtus ope ad perennem conservationem uniuscuiusque revelati veri ; deinde scr.pta Patrum s.ngulorum mterpretanda solis scientiae principiis, sacra qualibet auctontate seclusa, caque .ud.cn 1 - bertate, qua profana quaevis monumenta solent invest.gari ». — Ex hoc habetur /hstoriam Ecclesiae et historiam dogmalum per se et formaliter cognosct et scrtbi iion posse nisi e catholico: qui vero fide infusa caret, cognoscit solum malenaltter v.tam supernaturalem Ecclesiae ac eius doctrinae, nempe quoad mater.al.a s.gna non quoad s - gnificatum formale. Ita qui sensu musicali caret. aud.t solum mater.ahter symphon.am beethovianam. omnes quidem sonos percepit. non vero formam symphon.ae Cf. qu. e infra dicenda sunt dc intelligibilitate mys.eriorum f.dei et de eflectu formal. lumln.s fa-i«™ft':B«ttrtli O. 1'., I.e honni reoeU »t la thiologie, p. ^6-279- La scionco thef.loRiqne; le» HyjttoM ll./<-lMKiquoK.
Divisio ct Unitas S. Theologiae omnia tractantur in ordine ad Deum sub ratione Deitatis, et a theologia morali proprie dicta considerantur secundum se, systematice.
Theologia autem casuistica, sicut ascetica, et mystica sunt aplicationes theologiae moralis. Casuistica est applicatio ab solutionem casuum conscientiae Ascetica docet viam perfectionis christianae proincipientibus et proficientibus, scilicet proponit motiva et media practica purificationis activae a peccato, et progressus virtutum. Theologia mystica 2 docet quomodo ad vitam unitivam et in illa progrediuntur animae praesertim per purificationem passivam et sub influxu donorum Spiritus Sancti ; tractat etiam secundario de gratiis extraordinaris quae frequenter altissimam unionem contemplativam comitantur. Sic ad perfectionem charitatis et contemplationis mysteriorum ducens, theologia moralis in suo fine attingit obiectum dogmaticae, et medullam Sacrae Scripturae et Traditionis, seu Verbi Dei, ex quo procedit tota theologia ; sic principium et finis coincidunt, et perficitur circulus sacrae doctrinae.
§ II. Unitas Sacrae Thcoloaiae. — Non obstante praedicta divisione in positivam et systematica, dogmaticam et moralem, Sacra Theologia remanet una scientia unitate specifica, secundum speciem infimam.
A. Probatur a S. Thoma, I.a q. 1, a. 3, ex umtate obiecti formahs : « Est enim, inquit, unitas potentiae et habitus consideranda secundum obiectum ; non quidem materialiter, sed secundum rationem formalem obiecti; puta homo, asinus et lapis conveniunt in una formali ratione colorati', quod est obiectum visus. Quia igitur sacra doctrina considerat aliqua secundum quod sunt divinitus revelata, secundum quod dictum est, omnia quaecumque sunt divinitus revelabilia, communicant m una ratione jormati obiecti huius scientiae. Et ideo cmprehenduntur sub sacra doctrina sicut sub una scientia »3. Hoc est unitas obiecti formalis quo, seu revelationis virtualis.
In responsione ad i.m eiusdem articuli D. Thomas notat etiam umtatem scientiae ex parte obiecti quod formaliter consideratur : « sacra doctrina non determinat de Deo et de creaturis ex aequo, sed de Deo pricipaliter, et de creaturis secundum quod referuntur ad Deum, ut ad principium vel finem. Unde unitas scientiae non impeditur ».
B. Confirmatio : Haec unitas non destruitur per distinctionem inter theologiam positivam et theologiam systematicam, quia hae duae .partes se habens ut matena scientifica et forma scientifica. Theologia enim positiva colligit quasi materialiter omnia revelata quae sunt obiectum materiale sacrae doctrinae ; Theologia auteni systematica omnia revelata formaliter ordinat secundum eorum relationem ad Deum
4 Nonnulla moderna manualia theologiae moralis fere nihil aliud continent quam casuisticam, et in illis theologia moralis vidctur esse scientia de peccatis vitandis sub gravi aut sub levi, potius quam scientia de virtutibus perfictendis. Item plures moderni tractatus theologiae asceticae et mysticae non satis procedunt ex debit.s fundamentis theologiae moralis circa naturam et progressum virtutum lnfusarum et donorum Spiritus Sancti. itaque nimis empirice conficiuntur, ac doctnnali valore carent. I"x his defectibus minuitur notio erainenlis uninatis Sacrae Theologiae.
» Haec theologia mystic;. quae acquiritur sludio numano dicitur speculativa, per opijositionem m\ I&piMlttun oxperimentalem quac est donum infusum Sp.ntus Santi.
De Theologia Fundamentali
Sub ratione Deitatis, qui est obiectum quod formaliter consideratur, et principium ordinationis totius aedificii doctrinalis theologici.
C. Con/lrmatio altera: Nec destruitur unitas Theologiae per divisionem in dogmaticam et moralem, nam, ut dicit S. Thomas I.a q. i, a. 4 : «sacra doctrina una existens sc extendit ad ea quaa pertinent ad diversas scientias philosophicas, propter rationem formalem quam in diversis attendit, scilicet, prout sunt divino lumine cognoscibilia : unde licet in scientiis philosophicis alia sit speculativa et alia practica, sacra tamen doctrina comprehendit sub se utramque ; sicut et Deus eadem scientia se cognoscit et ea quae facit. Magis tamen est speculativa, quam practica : quia principalius agit de rebus divinis, quam de actibus humanis, de quibus agit. secundum quod per eos ordinatur homo ad perfectam Dei cognitionem, in qua aeterna beatitudo consistit ». Proinde communiter thomistae docent Theologiam esse eminenter /ormaliter speculalivam et practicam, magis tamen esse speculativam contra plures ex recentioribus qui tenent theologiam esse partim speculativam, et partim practicam, secundum diversos habitus partiales, ex quibus putant illam esse compositam et coalitam.
Haec rccentiorum sententia non satis agnoscit emlnentiam theologiae : quae sunt dispersa in in/erioribus, uniuntur in superioribus , ut docet Dionysius. Unde, inquit S. Thomas I.a q. I, a 3, ad 2, « nihil prohibet inferiores potentias vel habitus diversificari circa illas matenas, quae communiter cadunt sub una potentia vel habitu superiori, quia superior potentia vel habitus respicit obiectum sub universaliori ratione formali ; sicut obiectum sensus communis (seu sensus interni) est sensibile, quod comprehendit sub se visibile et audibile. Unde sensus comraunis, cum sit una potentia, extendit se ad omnia obiecta qulnque sensuum. Et simlliter ea, quaa hl diversis scientiis philosophicis tractantur, potest sacra doctrina una exlstens ccnsiderare sub una ration^, in quantum scilicet sunt divinitus revelabilia ; ut sic sacra doctrina sit vclut quaedam impressio divinae scientiae, quae cst una et simplex omnium ».
Hoc etiam apparet ex obiecto quod formaliter consideratur in Sacra Theologia, scilicet Deus sub ratione Deitatis, nam Deitas in sua eminentia identificat rationem formalem entis quam metaphysica considjrat in Deo, et rationem formalem boni quae consideratur ab ethica. Metaphysica enim non spectat Deum sub ratione Deitatis sed ut primum Gns abstrahens ab omni materia8. Amplius Sacra Theologia suam radicem habct in fide, quae est eminenter formaliter speculativa et practica H.a ll.ae q. 9, a. 3, sicut dona sapientiae, intelligentiae et scientlae.
Mirabiliter servatur unitas sacrae doctrinae, prout contemplatio mystica, ad quain duclt theologia moralis, redit ad altissima mysteria quae considerantur speculative in dogmatica, et ad intima Sacrae Scripturae et Traditionis ex quibus proccdit tota scientia fidei.
Proinde aliquis non potest profunde cognoscere theologiam moralem, vel theologiam mysticam quin profuude cognoscat dogmaticam, ut apparet in quaestionibus de praedestinatione et gratia. Cultura studii specialis (specialisation) maxime utilis est in scientiis inferioribus, ut sunt mathcmatica, physica, biologia, minus vero in suprema sciantia quae est maxime una. Partes theologiae se habent ad invicem sicut partes physicae (scll. mechanica, hydrostatica, hydrodynamica, acustica, optica, thermodynamica. etc), imc multo magis uniuntur.
Ex his omnibus apparet diversas partes Sacrae Theologiae non esse partcs
1 Cf. Caietanum in T.am q. 1, a. 4 ; item Ioannem a S. Thoma. Gonet. et alios thoniistas.
Dc Mfcthodo S. Theologiae 33
^iibiectivas (sicut species sunt parlcs gcncris), sed partes integrales aut rami eiusdem scientiae '. Et iam ex hac altitudino et extensione Sacrae Theologiae quodammodo m.mifestatur apologeticam seu defensioncm lidei non esse scientiam specifice distinctam, sed partem initialem, gencralem ct defensivam theologiae positivae et theologiae systematicae dogmaticae, ut infra patebit.
Art. III.
De Methodo Sacrae Theologiae.
I. Mothodus S. Theologiae cst principaliter methodus ex auctorilale. II. Ex auctoritatibus construitur corpus doctrinale methodo analytico-synthetica in tractatu de locis theologicis exposita.
§ I. MethoditQ s. Theoloffiae estpri/nctpaliter nu-thoilan ex auetoritate. — Methodisest via recta ad cognitionem veritatis (|.istu cum, 65oi, via). Breviter considjrand jm eSt unde provenit diversitas mcthod jrum in diversis scientiis, ut appareat quaenam sit propria methodas Sacrae Theologiae et postea methodus Theologiae fundamentalis vel Apologeticae.
Methodus in genere,- ut sit via recta ad cognitionem veritatis, proced?re dabet a notioribus, gradatim, nec eadam certitudo exigenda est in omnibus scientiis.
Method_is autem primo diviiitur in analyticam et synteticam. Analytica seu indactiva ascendit a compositis ad simplicia, a particularibus ad universalia, usque ad universalissima et prima intelligibilia. Synthetica autem seu diductiva descendit a simplicibus ad composita, ab universalioribus ad minus universalia. Sic ascendimus ab obiecto experien-
1 S. Thoma.s II. a II. ae q. 48, a. 1, dicit : « Triplex est pars, scilicet integralis, ut paries, tectum et fundamentum sunt partes domus ; subiecliva, sicut bos ct leo sunt partes animalis ; et potentialis, sicut nutritivum et sensitivum sunt partes animae. Tiibus ergo modis possunt assignari partcs alicui virtuti (idem dici potest de habitu scientifico).
« Uno rnodo ad similitudinem partium integralium, ut scilicct illa dicantur esse partes integrales virtutis alicuius quae necesse est concurrere ad per/ectum actum virtutis illius. Et sic ad prudentiam, pertincnt momjria, ratlo, intcllectus, docilitas, et solertia, ct sub alio aspectu providentia, circumspectio el cautio . . .
« Partes aulem subiectivae virtutis dicuntur species eius diversae ... Sic distinguuntul prudentia individualis et prudontia multitudinis regitiva, quae subdividitur in (icconomicam, militarem et politicam
« Partes autem potenliales alicuius virtutis dicuntur virlutes adiunctae, quae ordinantur ad aliquos secundarios actus, vel matcrias, quasi non habentes totam potentiam principalis virtutis. Et secundum hoc ponuntur partes prudentiae, eubulia, quae est circa 1 onsilium ; synssis, quae est circa iudicium coruni, quae secundum regulas communes Runt, et gnome quae est circa iudicium eorum, in quibus oporlet quandoquc a com- 111 ini lege recedere ; prudentia vero est circa principalem actum, qui est praecipere ».
Propterea theologia positiva et theologia systematica videntur esse partes integr.iles Sacrae Theologiae, quia necessario concurrunt ad eius pcrfectionem. Applicationcs voro thaologiae moralis, scil. casuislica, astetica, mystica videntur esse partcs potontiales, prout sunt applications* ad specialem materiarfi. — Sed non dantur in Ihoologia partrs ipodAca distinctaa ut Mlentlac divorsac.
.V — GAMiaou-I.AOMNWj /'» Nrviltlumt (vnl, I).
De Theologia Fundamentali tiae prius cognito quoad nos ad primas notiones et prima principia vel etiam ad primas causas prius notas quoad se ; et ex principiis et ex causis supremis, via deductiva, assignantur rationes et causae obiecti experientiae, quod fit nobis magis intelligibile ; sic construitur scientia seu cognitio rerum per causas '.
Methodus autem specialis alicuius scientia determinatur ex obiecto cognoscendo et ex ratione sub qua cognoscendum est, sicut motus specificatur a termino ad quem tendit. Sic methodus physicae est magis experimentalis seu inductiva quam methcdus mathematicae, quia obiectum physicae est minus abstractum a sensibilibus.
Amplius quoad diversitatem methodorum distinguenda sunt, cum S. Thoma, duo genera scientiarum, scilicet scientiae subalternatae et scientiae subalternantes, ut supra dictum est. « Quaedam enim sunt quae pracedunt ex principiis notis lumine naturali intellectus, sicut Arithmetica et Geometria, et huiusmodi ; quaedam vero sunt, quae procedunt ex principiis notis lumine superioris scientiae, sicut Perspectiva (optica)procedit ex principiis notificatis per Geometriam, et Musica ex principiis per Arithmeticam notis » I.a q. i, a. 2. — Sacra Theologia autem est, ut dictum est, subalternata scientiae Dei, mediante fide divina, « sicut musica credit principia tradita sibi ab Arithmetico, ita doctrina sacra credit principia sibi revelata a Deo », I.a q. i, a.2. Propterea dicitur methodum Sacrae Theologiae esse principaliter methodum ex auctoritate, arguit enim principaliter ex auctoritate Dei revelantis ; aliis autcm argumentis S. Theologia utitur instrumentaliter, ut superior inferiori.
Hoc exponitur a S. Thoma in I.a q. I. a. 8, a. 2.ae « Argumentari ex auctorilate est maxime proprium huius doctrinae, eo quod principia huius doctrinae per revelationem habentur. Et sic oportet, quod credatur auctoritati eorum, quibus revclatio facta est. Nec hoc derogat dignitati huius doctrinae ; nam licet locus ab auctoritate, quae fundatur super ratione humana. sit infirmissimus, locus tamen ab auctoritate, quae fundatur super revelation: divina, est efficacissimus.
« Ulitur tamen sacra doctrina etiam ralione hvmana ; non quidem ad probandam fidem (quia per hoc tolleretur meritum fidei) sed ad manifestandum aliqua alia, quae traduntur in hac doctrina. Cum igitur gratia non tollat naturam, sed perficiat, oportet quod naturalis ratio subserviat fidei, sicut et naturalis inclinatio voluntatis obsequitur charitati. Unde et Apostolus dicit, II Cor. 10, 5 : « in captivitatem redigentes omnem intellectum in obssquium Christi».
« Et inde est, quod itiam auctoritalibus philosophorum sacra doctrina utitur, ubr per rationem naturalem cognoscere potuerunt, sicut Paulus (Act. 17, 28) inducit verbum Arati, dicens : «sicut et quidam poetarum vestrorum dixerunt : GenuF Dei sumus». Sed tamen sacra doctrina huiusmodi auctoritatibus utitur quasi extraneis argumentis et probabilibus.
« Auctoriiatibus autem canonicae Scripturae utilur proprie ex necessitate argumentando.
« Auctoritatibus autem aliorum doctorum Ecclesiae, quasi arguendo ex propriis sed~
' Ia q. 79, a. 9 : Sccundum viam inventionis, per res temporales in cognitionem dcvenimus actcrnoriim . . . In via vr.ro iudicii per aetnrna iam cognita de tomporatibus inclicamus ■.
De Methodo S. Theologiae probabiliter. Innititur enim fides nostra revclationi Apostolis et Prophetis factae, qui canonicos libros scripserunt, non autem revelationi, si qua fuit aliis Doctosibus facta ». — Cf. etiam Caietanus in I.a q. 1, a. 8, n. VI.
Brevius, ut hic explicat Caietanus, thcologia argumentatur : i° ex auctoritatis divinis S. Scripturae et Traditionis divinae, ut ex propriis et necessariis.
2° ex auctoritale Sanctorum Doctorum, ut tx propriis et probabilibus.
I ut ex extraneis, et probabilibus, si 1 considerantur simpliciter
4° ex rationibus naturalibus aut metaphysicis < ut ex propriis et quandoque ne-
I cessariis, ' si considerantur ut \ sunt ministrae theologiae. !
4° ex aucloritatibus philosophorum, ut extraneis et probabilibus.
Unde principaliter methodus Sacrae Theologiae est methodus ex auctoritate, sed Theologia utitur ratione ab auctoritate explicandas, defendendas, ordinandas et ad conclusiones ex ei deducendas.
§ II. Ex auctoritatibu8 construitur corpus doctrinale methodo analytico - synthetica, in tractatu de locis theologicis exposita.
Sacra Theologia ad recte arguendum ex auctoritate divina, debet hanc auctoritatem defendere contra obiectiones adversariorum, explic.ave. notiones revelatorum, ordinare diversas veritates revelatas et ex eis conclusiones deducere. Sic construitur corpus doctrinale theologicum, et in hoc labore theologia utitur methodo analytico-synthetica. Theologia enim positiva utitur praesertim methodo inductiva vel analytica, quae procedit gradatim a compositis ad simplicia, a minus universalibus ad universahora, dum e contra theologia systematica utitur praesertim methodo deductiva et synthetica.
TJieoloi/ia jtositiva enim, sive biblica, sive patristica, sive symbolica intendit singulas veritates credendas e fontibus revelationis eruere.
- Id est ad conclusionem theologicam dcducendam, non vero ad possibilitatem intrinsecam et existentiam mysteriorum supernaturalium demonstrandam.
! Nam ratio naturalis ut ministra theologiae elevatur et illustratur a lumine supernaturali fidei sub quo procedit theologia.
Unde generaliter sic dividuntur loci theologici :
Sacra Scriptura Traditiones divinae apodictici ) Auctoritas Ecclesiae catholicae
.... Conciliorum oecumenicorum .... Romani Ponteficis probabiles ( Sanctorum Patrum
Theologorum scholasticorum proprn
Loci theologici ■ extranei . .
apodictici : Ratio naturalis probabiles \ ^™*™ pl.ilosophorum r 1 Histona humana
Quoad historiain, si omnes probati ac graves historici in eamdem rem gcstarn concurrant, tunc cx horuni auctoritate corlum argumentum promitur. Cf. Cano, De I.oc. theol. XI, 4.
Dc Theologia Fimdamentali
Proinde inductive vel analvtke colligit ex diversis textibus Sacrae Scnpturae et documentis Traditionis dogmaticas proposittones ex quibus apparet mvsteria SS. Trinitatis, Incarnationis, Redemptioms, Eucharistiae, etc..., revelata fuisse ab ipso Deo. — Leges autem particulares methodi theologiae positivae continentur m tractatu de Locis theotogicis seu de lontibus theologicis. Hic tractatus positive praesuppomt revelationem et sub lumine fidei explicat : i° regulas ad discernendum Sacrae Scripturae semum litteralem « ex quo solo potest trahi argumentum » I.a q. i, a. 10, ad i m ; 2» regulas ad discernendum inter traditiones divinam traditionem, quae etiam revelata continet, et ad verum eius sensum determinandam ; 3° regulas ad discernendum quamnam auctoritatem habent doctrinae Patrum, vel theologorum, decisiones conoregationum,- conciliorum particularium, sicut ad determinandum exaete in quonam sensu sumi debent definitiones solemnes Ecclesiae aut propositiones damnatae cum diversis notis ; 4° Denique tractatus Locorum theologicorum exponit regulas secundum quas theologia positiva uti debet historia.
TheolOffia (mtem aystematica praesertim utitur methodo syntnetica seu deductiva, quae "procedit ex simplicibus et universalionbus ad composita et particularia, a principiis ad conclusiones. Lnde pnmo defendit speculative auctoritatem divinae revelationis contra negantes, postea speculative explicat et tuetur veritates revelatas, ex eis conclusiones d»ducit. omniaquc svnthetice ordinat procedendo a simphcioribus et altioribus. scilicet a Deo uno et trino ad creaturas m genere ac in speciali denique ad actiones creaturarum in ordine ad Deum. Sic omnia considerat prout a Deo procedunt et ad Ipsum ordmantur.
E contra Metaphysica considerat creaturas pnusquam Deum, et ascendit paulatim a "sensibilibus ad spiritualia et ultimo ad causam primam : propterea Physica Aristotelis est via ad metaphysicam considerationem de Deo, quae invenitur in fine Metaphysicorum. Unde ad scribendim philosophiam thomistkam oportet procedere non secundum ordinem Summae theologicae sed secundum ordinem Lommentarii S. Thomae in opera philosophica Anstotehs .
\ttamen Theologia svstematica utitur etiam analysi, m expucatione et defensione notionum ' rerum revelatarum, ante deductionem conclusionum, dum determinat v. g. quid sit persona in divmis in Tnnitate et Incarnatione, quid sit praesentia realis corpons Chnsti in tucharistia, etiam quid sit revelatio, inspiratio, fides, spes, chantas, etc. Haec autem analysis theologica procedit ipsa sccundum specialem methodum, nempe methodum anahgiae, quae Deo et doms supernaturahbus attnbuit sublatis imperfectionibus, perfectiones participatas a natuns creatis, ut exponit S. Thomas, I.a q. 13 !- Sic Sapientia d^vina cognosatur < Proinde ad scribendam psycologiam thomisticam, materia disponenda est non tam secundum ordinem tractatus theologici de Homins. qui mven.tus in Summa TheollTica POtius secundum ordinem tractatus De Anima Axfatotel» paulat.m ascendendo a vita vegetativa et sansitiva ad intellectivam. antequam probetur sp.r.tual.tas et irr^^co^uo™ mm *m «2 «iiw^ ^111 elri initio I.ae Partis. quia .yntetkxprocedit in S„ I „,.,.,:„„, proind cons.derat
De Methodo S. Theologiae ex analogia sapientiae creatae, Providentia ex similitudine nostrae prudentiae, Trinitas ex notione analogica relationis, item charitas infusa analogice concipitur ut amicitia inter Deum et animam. Itaque per analogiam Theologia systematica ad aliquam mysteriorum intelligentiam pervenit, priusquam theologicas conclusiones , deducat. — Leges autem particulares ad rectum usum theologicum rationis naturahs et auctoritatis philosophoruin exponuntur in tractatu de I.ocis theologicis, in loco 8U et 9" Melchioris Cano.
Tractatus igitur de Locis theologicis continet methodum totius theologiae et positive praesupponit fidem divinam de missione divma Christi et de * infallibilitate Ecclesiae revelationem proponc-ntis. Hic tractatus ponitur inter institutiones propaedeuticas ad Sacram Thegiam, sed est pars ultima theologiae fundamentalis et iam sicut theologia proprie dicta ex revelatione arguit.
Primae autem partes Theologiae fundamentalis, quae vocantur etiam Apologetica, defendunt existentiam ipsius Revelationis et infallibilitatem catholicae Ecclesiae. Non possunt igitur argumentari positive ex fide catholica. Considerandum est nunc quomodo se habent ad Sacram Theologiam proprie dictam.
Chapter 2 of 34