Skip to the text

Praefatio

Datum Romae apud S. Petrum die XV mensis februaru MCMXIX, Pontificatus Nostri quinto.

BENEDICTUS P. P. XV

PRAEFATIO

  1. In hoc tractatu de Revelatione, per Ecclesiam catholicam proposita, continetur tota Apologetica, scilicet defensio divinae originis Christianismi et divinae institutionis Ecclesiae catholicae ad revelationem conservandam et infallibiter proponendam. Haec duo per modum unius a Concilio Vaticano, sess. III, considerantur l. Sic pars apologetica tractatus de Ecclesia coniungitur cum tractatu de Revelatione (seu de Vera Religione). Non autem, hic agitur de Constitutione intima Ecclesiae, nec de Locis Theologicis, quae posterius tractanda sunt modo proprie theologico, argumentando scilicet ex ipsa Revelatione iam nobis infallibiliter proposita per Ecclesiam catholicam *. (Imo de Constitutione intima Ecclesiae logice agendum esset solum post Tractatum de Verbo Incarnato et Redemptore, iuxta debitum ordinem Symboli Apnstolici, quamvis utilitatis causa et ad repetitiones vitandas, huiusce Constititionis expositio fiat post apologeticam probationem divinae auctoritatis Ecclesiae).

  2. Apologetica in hoc libro consideratur, non ut scientia specifice distincta a sacra Theologia, sed ut particulare eius munus, rationale ac defensivum ; nam argumentatur ex ratione quidem, sed sub directiouc fidei, ut fusius in Prolegomenis explicabimus. — Propterea hoc opus concipitur ut Theologia Fundamentalis, id est ut Theologia de fundamentis fidei, seu ut' critica de valore supernaturalis cognitionis fidei. Theologia tamen fundamentalis, ut sit integra, complecti debet non solum totam Apologeticam sed etiam tractatum de Locis seu fontibus theologicis, praesertim de S. Scriptura, de Traditione divina, de Magisterio Ecclesiae 3. Propterea sequentem titulum huic operi dedimus :

' Cf. Conciuum Vaticanum, Sess. III, Constitutio de fide Catholica c. 2 De Revelatione. — c. 3. De Fide. — c. 4 Dc Fide et Ratione. Vide H. Denzinger. Enchiriridion Symbolorum et Definitiomtm, 10. a ed. n. 1785... 1794-

1 Ita Concilium Vaticanum, post praedictam Constitutionem de Fide cathotica instituit, Sess. IV. Specialem Constitutionem de Ecclesia Christi, c. i..De Apostolici primatus ... institutione. — c. 2. De primatus perpetuitate — c. 3. De piimatu Romani Pontificis. — c. 4. De Romani Pontificis infallibili magisterio. — Cf. Denzinger, Euchir, n. 1821, seqq.

3 Cum autem in nostris Prolegomenis pluries dicimus : « Theologia fundamenlalis vel Apologetica », talis expressio non est ad restringcndum ambitum Theologiae lundamentalis, sed ad brcvius loquendum dc illa quoad suam partem apologeticam considcra'a. Rcvcra tamen ut diceinus, praetcr demonstrationem apologeticam

X

Praefatio

Theologia fundamentalis — pars apologetica. Addidimus « secundum S. Thomae doctrinam » nam, pro qualibet quaestione, textus S. Doctoris ad materiam pertinentes, attente eliguntur et explicantur ; sic habetur vera introdutio ad studium « Summae Theologicae » Aquinatis.

  1. In hac nostra critica de valore supernaturalis cognitionis fidei, praesertim partem speculativam evolvemus contra rationalismum philosophicum ; etenim contra rationalismum biblicum longius agendum est in Introductione ad S. Scripturam et in eius Exegesi. — Ad nostrum igitur fincm fusius tractabimus de notionibus revelationis, mysterii, dogmatis, supernaturalitatis fidei, credibilitatis, comparando notiones catholicas cum heterodoxis. Quibusdam lectoribus forsitan haec videbuntur longiora pro tyronibus ; attamen, docendo per octo annos hanc materiam, notavimus, fere omnes studentes, maxime ingenio meliores, his omnibus explicationibus indigere ad solutionem obiectionum naturalistarum, quae nunc praecipue circa fidei fundamenta versantur, et ab omnibus citantur. Insuper utilitati studentium et etiam professorum consulere voluimus, manifestando connexionem diversorum Theologiae problematum cum fundamentis de quibus agimus.

  2. Inter quaestiones in tractatu de Revelatione occurrentes, una est maximi monenti, scilicet : quomodo cognoscenda sit Revelatio, tanquam motivum formale fidei infusae. Hoc problema idem est ac quaestio de ultima resolutione certitudinis fidei supernaturalis, quae communiter exponitur in tractatu de Fide. Hunc autem plures auctores hodierni instituunt statim post praelectiones de Revelatione, de Ecclesia, de Locis theologicis, et ante praelectiones de Deo uno et trino. Iuxta traditionem scholasticorum e contra verus locus ipsius tractatus de Fide assignatus est a S. Thoma in initio II. ae Summae Theologicae, post quaestiones de Gratia et ante articulos de Spe, Charitate, aliisque virtutibus. Iam vero in ipso tractatu de Revelatione, agentes de eius cognoscibilitate et de credibilitate mysteriorum fidei, inquiremus (juomodo cognoscatur Revelatio, non solum sub aspectu exteriori, prout certissime confirmatur miraculis naturaliter cognoscibilibus ,sed sub aspectu intimo et altissimo, prout est motivum formale fidei infusae. Sic explicabimus, ut oportet in Theologia fundamentali, primum verbum Symboli Apostolici : Credo.

Ad solutionem autem huiusce gravis quaestionis, late exponemus sententias diversorum theologorum, praesertim S. Thomae eiusque discipulorum, circa gratiam necessariam ad initium fidei, et ad adhaerendum eius motivo formali. Iuxta hos praeclaros auctores, fides supernaturalis non est discursiva, non fundatur formaliter et intrinsece in certitudine naturali de facto revelationis ex miraculis cognito, sed in ipsa Revelatione supernaturali, quae, sub lumine infuso fidei, est simul id quo et quod creditur, seu id quod concreditur mysteriis. Dedivinac originis Cliristianismi ct divinac institutionis Kcclesiac, theologia fundamentalis agit otiam dc I.ocis thcologicis. Hoc ost prae oculis habcndum ad confusiones vitandns, ut rursuh IndiCBbiAlUI >" dWDUI primis ClfulU Imlicis rerutn.

Praefatio

XI monstratio enim apologetica se habet solum ut subsidium seuinfenoris ordinis dispositionem ad actum supernaturalem fidei.

Nonnulli theologi hanc nostram insistentiam super hoc doctnnae capite forsitan mirabuntur1. Attamen nobis videtur absolute necessarium defendere supernaturalitatem essentialem fidei infusae, quae exigit motivum formale excedens illud fidei naturalis, qualis v.g. m daemone invenitur ; motivum, inquam, a fortiori superans lllud opinionis quam haereticus formalis de veritate mysterii Incarnatiorus conservare potest. Dicit. enim S. Thomas : « species cuiuslibet habitus dependet ex formali rationi obiecti ; qua sublata, species habitus remanere non potest. Formale autem obiectum (motivum) fidei est Ventas Prima secundum quod manifestatur in Scripturis sacris et doctnna Ecclesiae, quae procedit ex Veritate Prima ... Et ldeo qui ab hoc medio decidit, totaliter fide caret * ».

Pro studentibus sacrae Theologiae cursum mcipientibus, hoc caput de modo cognoscendi Revelationem, ut est motivum formale fidei infusae, erit forte difficilius, sed, in maiorem ipsorum utihtatem, lllud clarius resumemus in conclusione, quin indigeant ea, quae circa hoc typis minutioribus exponuntur, perlegere. Ipsi postea, m decursu studiorum theologicorum, momentum huiusce conclusionis perspicient.

5 Generaliter loquendo, satis difficilis est Theologia ' fundamentalis, si profunde et integrahter tractatur ; agitur emm de fundamentis remotis et proximis certitudinis supernaturalis fidet. Ideoque mirum non est, si haec omnia non penitus intelligantur, nisi post completum sacrae Theologiae studium, quamvis initio scitu necessaria smt elementari tamen modo. — Ita, iuxta Aristotelem et S. Thomam, « metaphysica (cuius pars critica est de valore cognitionis intellectuahs) inter omnes Philosophiae partes est ultima addiscenda 3 », quamvis mitio necessaria sit cognitio naturalis et confusa eorum quae m metaphysica generali considerantur.

Quapropter studium Theologiae fundamentahs fructuose renovan potest in fine cursus S. Theologiae, et ita fit reflexio critica post cogmtionem directam. Revera has lectiones de Revelatione, iuxta programma scholasticum, per plures annos dupliciter tradidimus, scilicet modo elementari pro iunioribus studentibus, profundius autem m cursu superiori. Illud igitur notatum volumus, nos minutioribus charactenbus scripsisse ea, quae non sunt incipientibus necessaria, dihgentionbus tamen utilia. " , . .

Totum tractatum in duos libros divisimus, quorum pnmus agit

• P Gardeil O. P. noster magister, qui multa et profunde de hac re nos docuit, sic notat in suo iibro La CrtdibUiU et V Apolo^lique ■ a e ^ Paris 1902 p xvn: .Nous sommes habttues a nous cantonnc. dans les th6or.es materielles et etro.tes de la foi positive oublieux des grandes et larges vues du Concile d Orange, de t>t. Augustin et de St. Thomas iui-meme sur ViniHum fidei ».

» S. Tiiomas, C. Genles, 1. I, c. 4. «>* «'» Boet» de Trtmtate, q. 5. a. 1 et q. 6, n. 1 ad 3.

XII

Praefatio de Revelationis possibilitate, convenienta et cognoscibilitate, alter vero de Revelationis existentia historice considerata.

In volumine primo continentur liber primus, excepta sectione eius ultima ; haec sectio, quae est de valore motivorum credibilitatis, praesertim de valore miraculi, invenitur cum altero libro in volumine secundo.

Quoad linguam latinam saepe utimur scholasticis locutionibus, quae conceptionum theologicarum intelligentiae maxime deserviunt, quamvis orationis elegantiae non faveant.

Gratias agimus Rev. Patri B. Lemeer, O. P. professori Apologeticae in Instituto Angelico, qui nobiscum hanc novam edictionem praeparavit, suggerendo plura additamenta.

Romae, e Collegio Angelico, in solemnitate SS. Rosarii B. M. V'., anno 1944'.

Fr. Reginaldus Garrigou-Lagrangk, 0. P.

1 Anno 1925 facta est tertia editio hujusce opsris per modum Compendii ad usum studentium ; cum autem plures profcssores ex diversis regionibus novam editionem integri operis postulaverint, illud rursus typis committitur sicut erat in prioribus editionibus, cum debitis emendationibus.

DIVISIO TOTIUS OPERIS

VOLUMEN I

Prolegomena de Theologia fundatnentali , speciatim de eius parte apologetica.

C. I. De Sacra Theologia.

C. II. De Theologia fundamentali, speciatim de Apologetica. C. III. De Methodo Apologeticae.

LIBER I

Chapter 1 of 34