Caput XVI. De demonstrabilita te credibill ta tis ex motivis credibilita tis
Art. unicus.
I. Necessitas huiusce demonstrationis ad fidem collectivam Ecclesiae.
II. Possibilitas huiusce demonstrationis.
III. Notio motivi crpdibilitatis.
IV. Divisio motivorum credibilitatis.
§ I. Necessitas huiusce demonstrationis ad fidem collectivam Ecclesiae.
In praecedenti capite dictnm est demonstrationem scientificam credibilitatis non requiri pro quolibet fideli, sed sufficere certitudinem sensus communis et moralem, quae pro omnibus, saltem cum auxilio gratiae possibilis est.
Ad fidem autem collectivam Ecclesiae maxime convenit demostratio scientifica credibilitatis, quae scilicet metaphysice fundatur quoad vim probativam motivorum credibilitatis, et historice quoad eorum existentiam. Haec scientifica demonstratio non est stricte necessaria ad fidem collectivam Ecclesiae, quia stricte sufficit certitudo sensus communis, imo gratia divina supplere potest saltem partialiter quod deest in propositione obiectiva credibilitatis ; attamen maxima convenientia huiusce demonstrationis probatur a posteriori et a priori.
a) A posterioti. Nam generatim fideles invocant scientiam Doctorum, qui motiva credibilitatis satis cognoscunt, ut possint obiectiones incredulorum contra fidem et credibilitatem solvere. Atqui huiusmodi obiectiones in nomine scientiae philosophicae aut historicae proponuntur. Ergo doctores ad quos pertinet alios erudire, debc habere demonstrationem scientificam credibilitatis metaphysice historice fundatam, ideoque maxime convenit haec demonstratio. — Item S. Thomas dicit Il.a II. ae q. 2, a. 6 : « Superiores homines, ad quos pertinet alios erudire, tenentur habere pleniorem notitiam de credendis, et magis explicite credere».
De demonstrabilitatc credibilitatis b) A priori. Maxime conveniens est quod Ecclesia possit defendere irrefragabiliter valorem signorum revelationis, si haec signa sunt secundum se irrefragabilia. Atqui signa hiiiusmodi Ecclesia a Deo accepit, ut ipsa affirmat (Con. Vatic, Denz. 1813 et 1794). Ergo maxime conveniens est quod Ecclesia possit irrefragabiliter defendere existentiam et valorem horum signorum, secus essent irrefragabilia quoad se et non quoad nos, ut signa.
Maxima autem convenientia ipsius miraculi sic prohatur a S. Thomas, II. a, II. ae, 178, I: « Spiritus Sanctus sufficienter providet Kcclesiae in his, quae sunt utiiia ad salutem. . . Necesse est (autem) quod sermo prolatus (scil. praedicatio fidei) confirmetur, ad hoc quod credibilis fiat. Hoc autem fit per operationem miraculorum, secundum illud Marci ult. « et sermonem confirmante sequentibus signis ». Et hoc rationaliter. Naturale enim est hominis ut veritatem intelligibilem per sensibiles effectus deprehendat. Unde sicut ductu naturalis rationis homo pervenire potest ad aliquam Dei notitiam per effectus naturales, ita per aliquos supernaturales effectus, qui miracula dicuntur, in aliquam supernaturalem cognitionem credendorum homo inducitur ■>. Si miraculum ita convenit, maxime etiam conveniens est defensio valoris miraculi.
§ II. Possibililas huiusce demonstrationis. — a) Doctrina Ecclesiae, .b) defensio rationalis huiusce doctrinae.
a) Doctrina Ecclesiae. Iuxta Concilium Vaticanum, haec demonstratio non solum possibilis est, sed existit, definitur enim : « Si quis dixerit miracula nulla fieri posse, aut miracula certo cognosci nunquam posse, nec iis divinam religionis christianae originem rite probari: a. s. » (Denz. 1813). Item in capitulo correspondente (Denz. 1799) : « recta ratio fidei fundamenta demonstrat ». — Bautain subscribere dcbuit huic propositioni (Denz. 1624) : « Probatio ex miraculis Iesu Christi desumpta, sensibilis et percellens, pro testibus ocularibus, vim suam et fulgorem nequaquam amisit quoad generationes sequentes. Invenimus hanc probationem omni cum certitudine in authenticitate Novi Testamenti, in traditione orali et scripta omnium Christianorum». Item Pius IX contra Hermesianos (Denz. 1637). Denique in iureiurando contra modernismum dicitur : « Profiteor secundo : externa revelationis argumenta, hoc est facta divina, in primis miracula et prophetias admitto et agnosco tanquam signa certissima divinitus ortae christianae Religionis, eademque teneo aetatum omnium atque hominum, etiam huius temporis, intelligentiae esse maxime accommodata ».
In Schemate prosynodali Conc Vatic. », ad explicationem praecitati canonis de vi probativa miraculorum, dicitur : Inter protestantes illos, qui revelationem christianam se admittere profitentur, multi sunt qui. . . valorem aut necessitatem motivorum credibilitatis, quae indurantur ex miraculis, prophetiis adimpletis etc, vel omnino negant, vel ea soluni admittunt tanquam subsidia quacdam, si fides iam supponil nr : quia (ut aiunt) ipsa huiusmodi facta nisi per (id«m i.im supposifam cognoaci non possunt... Neque desunt nlii, qui doceant, facta illa supernaturalia non poss,' • 11
4 Acta et Decrtta 5S. Concilii Valicaui, Collect. I.iic.. t. VII, p. 538. — Vacant. BtlUU snr le Conctle, I, p. yjj,
5iO De Crodibilitate mysteriorum fidei telligi tanquam motiva credibilitatis, nisi fides iam praesupponatur, et propterea ipsum factum revelationis homini, fidem nondum suscepit, demonstrari non posse ... Ceterum S. Sedes iam saepius necesse habuit huiusmodi errores proscribere ». Et schema pros\nodale refe.-t propositionem ar.am damnatam ab Innocentio XI, 2 Martii 1679, propositionem cui debuit subscribere IJautain, et declarationem ['ii IX contra Hermesianos (Cf. Denz. 1171, 162.4, ,637)- b) Defensio rationalis huiusce doctrinae Ecclesiae. Aliquis obiicere potest: Etiam suppositis discernibilitate miraculi et connexione eius cum revelatione confirmanda, tamen non potest scientifice demonstrari credibilitas seu origo divina christianae religionis. — Demonstratio enim scientifica habetur sive a priori ex causa propria, sive a posteriori ex effectu proprio. Atqui factum revelationis divinae non potest naturaliter cognisci nec ex sua causa propria supernaturali, nec ex suis effectibus propriis, qui sunt etiam supernaturaies, ut gratia, et transcendunt rationem. Ergo factum revelationis non potest scientifice demonstrari.
Ad hoc respondendum est : non necesse est quod factum revelationis probetur demonstratione scientifica propria et ostensiva, quae habetur ex causa propria vel ex effectu proprio, sujficit demonstralio scientifica late dicta et indirecta, qttae habetur ex signo extrinseco, . sed divinitus producto in confirmationem revelationis. Sic, ut infra dicetur, miraculum directe manifestat interventionem omnipotentiae divinae et indirecte originem divinan pracdicationis fidei sic confirmatae.
Demonstratio directa, ut dicunt logici ', quae etiam ostensiva nominatur, potior est, quia manifestat rem esse ex principiis positivis, et menti nostrae praebet evidentiam intrinsecam huiusce rei. Demonstratio indirecta vel per absurdum, concludit rem ita esse, quia secus sequerentur absurda (v. g. in casu nostro, quia secus Deus auctor miraculis esset testis falsitatis) 2 ; unde haec demonstratio non praebet evidentiam intrinsecam rei, sed excludit errandi formidinem vi absurdi illati. Sic est scientifica, saltem lato sensu, et in multis scientiis adhibetur, etiam in mathematica.
Unde S. Thomas dicit III. a 55, 5 : « Argumentum dicitur dupliciter. Quandoque dicitur argumentum quaecumque ratio rei dubiae faciens fidem ; quandoque autem dicitur argumentum aliquod sensibile signum, quod inducitur ad alicuius veritatis manifestationem, sicut etiam Aristoteles in libris suis aliquando utitur nomine argumenti (Prior. Anal. 1. II, c. 29). Primo modo accipiendo argumentum Christus non probavit discipulis suam resurrectionem per argumenta (idem dic.i potest de origine divina suae doctrinae) ; quia talis probatio argumentati va processisset ex aliquibus principiis, quae si non essent nota discipulis, nihil per ea eis manifestaretur : quia ex ignotis non pr>test aliquid fieri notum ; si autem essent eis nota, non transcendercnt
- Cf. v. g. Aristotelem, Analvtica Post., 1. I, c. 26. Comment. S. Thomae, electio 3; C. Zigliara, Summa Phil. Logica, p. 156. — Hugon, Logic, p. 379 ss.
8 S. Thomas, Quodl. II, a. 6, ad 4 : <■ contingere non potest quod aliquis falsam doctrinam annuntians, vera miracula faciat, quae nisi virtutc divina fieri non possunt ; sic enim Deus esset falsitatis testis, quod est impossibile ». — Item II. a, Il.ae, q. 5, a. 2. — III. a, q. 43, a. 1,3. In II Thess., c. 2 lect. 2. — C. Cenles, I. III, c. 155, 1. I, c. 6. — in loan., c. IX, iect 3, n. 8.
De demonstrabilitate credibilitatis rationem humanam ; et ita non essent efficacia ad fidem resurrectionis adstruendam, quae rationem humanam e.xeedit, oportet enim principia ex eodem genere assumi. Probavit autem eis resurrcctionem suam per auctoritatem Sacrae Scripturae, quae est fidei fundamentum cum dixit : « oportet impleri omnia, quae scripta sunt in Legc et in Psalmis et Prophetis de me » ut habetnr Luc. ult. — Si autem accipiatur secundo modo argumentum, sic dicitur Christus suam resurrectionem argumentis declarasse, in quantum per quaedam evidentia siqna se vere resurrexisse ostendit. Unde in graeco, Act., I, 3, ubi nos habcmus, « in multis argumenlis » loco argumenti ponitur Texui'|Qiov, quod est sigitum cvidens ad probandurn
Si igitur quidam Thomistae 1 dixerunt homines non posse habere scientiam de facto revelationis, hoc est intelligendum de ratione demonstrativa per causam pfopriam rei vel per effectum proprium, sed non excluditur ex hoc rigorosa demonstratio ex evidenti signo divino, reducens ad absurdum vel ad impossibile 3. Metaphysica enim, ut infra ostendetur, potest vim probativam miraculi apodictice determinare.
Insuper factum revelationis apparet, ut videbimus, in quibusdam suis effectibus, scilicet in mirabili vita Ecclesiae, prout haec vita, quae suis notis externis visibilis est, manifeste transcendit vires naturales humanitatis. Attamen istud argumentum desumptum ex his notis ut haturatiter cognoscibilibus est semper argumentum ex signo.
§ III. Notio motivi credibilitatis. — Iuxta Ecclesiam catholicam. motiva credibilitatis sunt signa vel notae quibus religio revelata fit evidenter credibilis fide divina *. — Dicuntur signa vel notae prout manifestant originem divinam religionis revelatae, seu prout sunt « revelationis divinae argumenta » 5. — Dicuntur motiva relative ad iudicium credibilitatis, quod in illis fundatur *.
Oportet igitur bcne distinguere motivum crcdibilitatis a motivo fidei et etiam a motivo credentitatis. — Nam motivum fidei non est signum
1 Ita etiam revelatio, ut est vox Patris pef Filium et Spiritum Sanctum, creditur supernaturaliter, ut supra dictum est.
2 Caiktanus dicit, in III. am, q. 55, a. 6, de sufficientia signorum resurrectionis Christi, / intellige sufficicntiam ad causandam certitudinem fidei, non certitudinem scientiae ». Id est scientiae proprie dictae, quae est cognitio per causam ob quam res est non potest aliter se habere. Cf. etiam Caietanum in II. am II. ae, q. 1, a. 4, n. 5-
3 Cf. P. Gardeil O. P., La CredibiliU et VApologitique, 2« ed. 1912. La Demonstration rigourcuse de la Credibilite, p. 78-126 — et Dict. ThCol. catk. art. Crddibilitc, col. 2215-2220. — Vide etiam Revue Thomiste, 1910, p. 478, 618, 791. P. Lagae, La certitude ralionnelle du fait de la Uivilalion.
4 C. Valic. (Denz. 1812) : « Si quis dixerit, revelationem divinam externis signis credibilem fieri non posse, an. s. ». In hoc textu revelatio sumitur obiective, idest ut mvsteria revelata. — (Denz. 1793) : Deus per Filium suum unigenitum Ecclesiam instituit, suaeque institutionis tnanifestis nolis instruxit, ut ea. . . posset agnosci ».
5 C. Vatic. (Denz. 1790) : « Ut nihilominus fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxilis externa iungi revelationis suae argumenta, facta scil. divina. . . ». Hic revclatio accipitur ut factum revelationis.
- C. Votic. (Denz. 1794) : Ad solam enim catholicam Ecclesiam ea pcrtinont omnia quae ad cvidcntem fidei christianac trritil>ilit,itrm tam multa, et lam mira divjaitus sunt disposita. Quin otinm F.cclcxia per se ipwi. . . porpetuum est motivuni credibilitati) rt divinac IUM li-galionis tCfltimnnlutrl ImfclgabUolK divirae revelationis, sed ipsa auctoritas Dei revelantis. Motivum autem credentitatis est ius divinum fundans obligationem credendi .
Differt etiam motivum credibilitatis ab obiecto « pii credulitatis affectus » nam obiectum istud est « bonum credentibus repromissum » *. et bonitas ipsius doctrinae sic propositae ut divinae ac signis divinis confirmatae. Itaque, ut supra dictum est tractando de iudicio credibilitatis, i° videmus religionem revelatam esse credibilem propter signa divina, quae divinam eius originem manifestant, 2° videmus eam esse credendam propter obedientiam Deo debitam, et propter nostram salutem, 3° eam credimus supernaturaliter propter auctoriratem Dei revelantis.
Unde tria requiruntur ut factum aliquod sit sufflciens credibilitatis motivum : i° quod sil in se certum, 2° quod certo a speciali Dei interventione sit, 3° quod certa sit eius significatio ad revelationem confirmandam.
§ IV. Divisio motivorum credibilitatis. — A. Modus loquendi Ecclesiae. — B. Divisio.
A. Morlus logtienrfi Mcclesiae. — Ecclesia catholica, in Conc. Vatic. (Denz. 1790) proponit :
i° «externa revelationis divinae argumcnta, facta scilicet divina, atque imprimis miracula et prophetias, quae cum Dei omnipotentiam et infinitam scientiam luculenter commonstrent, divinae revelationis signa snnt certissima et omnium intelligentiae accommodata » .
2° proponit (Denz, 1794) mirabilem vitam ipsius Ecclesiae : « ob suam nempe admirabilem propagationem, eximiam sanctitatem et inexhaustam in omnibus bonis foecunditatem, ob catolicam unitatem invictamque stabilitatem magnum quoddam et perpetuum est motivum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile ».
30 Ecclesia non excludit motiva interna, imo dicit (Denz. 1790) : « Voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa iungi revelationis suae argumenta» et Pius IX arguit ex mirabili expletione aspirationum cordis humani3. Sed Ecclesia damnat doctrinam protestantium iuxta quam « sola interna cuiusque experientia aut inspiratione privata homines ad fidem moveri debent » (Denz. 1812). — « Hle enim sensus internus secundum providentiam ordinariam non subest experientiae sub formali ratione, quatenus sit supernaturalis, et si seiungatur a criteriis extrinsecis, patet illusionibus gravissimis» *.
Dummodo igitur motiva interna non separentur ab aliis, admittuntur ab Ecclesia, et in Adnotationibus in Schema prosynodale Conc. Vatic 5. citatur textus S. Thomae Il.a Il.ae, q. 2, a. 9 ad 3 : « Ille, qui
:1 (Dmzing. 1038) : « Christiana fides vitae magistra, salutis vindex, vitiorum omnium expultrix ac virtutum foecunda parens et altrix. . . omnes populos, gentes, notiones. utcunque immanitate barbaras ac indole, moribns, iegtbus, institutis diversas, divinac cognitionis lumine illustravit. atque suavissimo ipsius Christi iugo subiccit, annunlians omnibus paccm, annunlians bona».
- Schema prosynodale Conc. Vatic, Adnotationes (XVI). — Collecl. Laccnsis., t. VII. p. 529. — Vacant, Etud. Conc. Vatic, I, p. 59.1.
De demonstrabiltate credibilitatis credit, babet sufficiens inductivum ad credendum ; inducitur enim auctoritate divinae doctrinae miraculis confirmatae, et quod plus est, interiori instinctu Dei invitantis ; unde non leviter credit »*.
B. Divisio. — Haec diversa motiva sic ordinari possunt, secundum divisionem necessariam et adaequatam per membraadinvicem opposita*.
Motiva credibilitatis sunt vel externa, vel interna ; extema quidem si dantur extra conscientiam hominis credentis aut inquirentis fidem ; interna autem si sunt intra conscientiam hominis credentis aut fidem inquirentis.
Externa vero aut sunt extrinseca religioni revelatae (ut miracula3, prophetiae) aut intrinseca religioni revelatae (ut sublimitas eius doctrinae, mirabilis vita Ecclesiae).
Intema autem sumuntur ex mirabili expletione aspirationum nostrarum, et sunt aut universalia (ut mirabilis satisfactio omnium aspirationum ipsius humanitatis, ut in historia Christianismi constat) aut individualia (ut experientia individualis profundae pacis, quae a solo Deo videtur provenire, v. g. quando discipuli euntes ad Emmaum dixerunt « nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ? » (Luc. XXIV, 32).
externa extrinseca intrinseca
Miracula Prophetiae
Suhliniitas doctrinae Mirabilis vita Eccleaiae motiva credibilitatis ) 4 Mirabilis expletio aspirationum humanitauniversalia | tig ad iustit;am sanctitatem, ad Deum.
iDdividualia interna experientia individualis profundae pacis « quam mundus dare non potest ».
In secundo volumine erit quaestio de valore horum motivorum credibilitatis, praesertim de valore miraculi, et de existentia Revelationis christianae, seu de divina origine doctrinae Christi his diversis signis confirmatae *.
' S. Thomas dixerat in Qnndl. 11, a. 6 : Ulrum liomines credere debuissent Christo non facienti miracula : « Si Christus visibilia miracula non fecisset adhuc iemanebant alii modi attrahendi ad fidem, quibus homines acquiescere tenerentur. Tenebantur enim homines credere auctori Legis et Prophetarum. lenebantur etiam interiori vocationi non resistere ». - Ad primum ergo dicendum, quod inter illa opera quac Christus in hominibus fecit, annumerari etiam debet vocatio interior, qua quosdam attraxit ; sicut Gregorius dicit in quadam homilia, quod Christus per misericordiam Magdalenam traxit interius. qui etiam per clementiam suscepit foris. Aunumerari etiam debet eius doctrina, cum etiam ipse dicat : « Si non venissem et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent ».
! Cf. Vacant, Eludes sur le Concile dit Vaticun, t. II, p. 37.
3 Quaedam vero miracula et prophetiac intrinsece pertinent ad religionem. al praedictio et adimpletio resurrectionis Christi, quae simnl est mysterium fidci el pi gnus gloriac futurae.
- Qtiitlam loquuutur de motivis. neqativis, quae non sunt proprie molivit, setl ostendunt solum qtiotl nihil obstal aliquain cloctrinum esse revclatnm. — Quoaxl VUO rem (listingui DOUunf mntiva primaria in H (niffieicntia et motiva icatndarni, 111 Inaulfioientia, quM tnmcn vnlorem priinurioriini • <>nlii ■inaiit
Chapter 17 of 34