Psalmus I
VERS. 1.-- « Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. »
[Cassiod.] Beatus dicitur cui omnia optata succedunt, vir scilicet contra prospera et adversa firmus, qui non abiit [Gl. int.] a Deo in regionem dissimilitudinis, id est cogitatione non peccavit, quamvis esset positus, in consilio impiorum, id est quamvis impii hoc molirentur: quod est laudabilius [Aug. et Hier.] Non abiit iste, sicut Adam, qui consensit uxori, a diabolo deceptae. Impii hoc molientes, daemones sunt, et Scribae, et Pharisaei. Et in via peccatorum non stetit [Aug.]. Via peccatorum mundus est, in quo quidem natus, et inter peccatores conversatus est, sed non tenuit eum illecebra saeculi [Gl. int.] Vel, via peccatorum est prava operatio, quae ducit ad mortem. Et est: in via peccatorum non stetit, id est vel in mundo, vel in prava operatione Et in cathedra pestilentiae non sedit [Aug.], id est, noluit terrenum regnum. Est enim pestilentia, morbus late pervagatus, omnes, aut pene omnes involvens, et dicitur a pastu, quasi pastulentia. Hic est amor dominandi quo vix caret aliquis. Vel, cathedra pestilentiae, accommodatius accipitur prava, et perniciosa doctrina, quae ut cancer serpit. Et est in cathedra pestilentiae non sedit, id est non perniciosam doctrinam docuit, sed salubrem. Ecce hoc primo versu ostenditur immunis ab omni malo per remotionem eorum quae in primo homine fuerunt.
VERS. 2.-- « Sed in lege Domini voluntas ejus; et in lege ejus meditabitur die ac nocte. »
Sed in lege Domini [Rem.]. Hic ostenditur Christus plenus omni bono in se, quia non est perfecta laus fugere vituperanda, nisi sequantur laudanda. Unde post ostensam immunitatem, addit, Sed in lege, quasi dicat: Non abiit, non stetit, non sedit, sed in lege Domini fuit voluntas ejus [Aug.]. Aliud est esse in lege, aliud sub lege. Qui est in lege, secundum legem agit, voluntarie legi obediens. Qui autem sub lege est, secundum legem agit, necessitatis timore coactus. Ille liber, iste vero servus. Iterum: Aliud est lex litterae, quae scribitur servo; aliud lex sanctitatis, quae mente conspicitur a filio, qui non indiget litteris; justo enim lex posita non est, ut ait Apostolus (I Tim., I). Dicit ergo, in lege Domini quia voluntate serviebat, non sub lege, quasi ex tristitia et ex timore serviret voluntas ejus, id est Christi [Cassiod.]. Voluntas dicit, ut ostendat quod non sit taedium ei laborum. Et haec voluntas non est otiosa, vel non est ad horam [Aug.]. Sed meditabitur die ac nocte, id est assidue, et in prosperis, et in adversis. Dies enim laetitiam, nox adversitatem significat. [Cassiod.] In lege ejus: non utique in littera legis, sed in sanctitate propositi. Et est haec legis meditatio sanctitatis jugis observatio. Vide qualiter haec praecedentibus respondeant. Ibi dicit, non abiit; hic, voluntas in lege. Ibi, non in via peccatorum stetit, non in cathedra pestilentiae sedit; hic, assidue in lege Domini meditabitur.
VERS. 3.-- « Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum: quod fructum suum dabit in tempore suo. »
Et erit tanquam lignum quod plantatum. [Alcuin.] Supra ostendit Christum immunem ab omni malo, et plenum omni bono in se; hic utilis nobis ostenditur: et hoc tribus modis, scilicet dans fructum vitae, et folia, et obumbrans. Et nota quia haec omnia non omni beato viro conveniunt, sed Christo soli. Et est haec plena diffinitio beati viri, quasi dicat: Meditabitur die ac nocte, et erit tanquam lignum. Loquitur de Christo, a simili ligni vitae quod erat in medio paradisi, de quo homo obediens, si comederet, viveret in aeternum. Ita qui Christum spiritualiter sumit, non videbit mortem in aeternum [Gl. in.]. Et sicut illud lignum caeteris viridius erat, sic et Christus caeteris sanctis viridior erat, cui spiritus non est datus ad mensuram [Hier.]. Erat ergo tanquam lignum, id est vere lignum vitae, ut ait Sapientia. Est lignum vitae omnibus amplectentibus eam [Gl. in.]. Tanquam, aliquando similitudinem notat tantum, aliquando veritatis expressionem facit, aliquando utrumque, ut hic. Ita enim notat similitudinem, ut veritatis non excludat expressionem [Aug.]. Quod plantatum est, id est humanatum est, vel incarnatum, per quod ad eum accedere possumus. Et hoc, secus decursus aquarum [Alcuin. et Aug.]. Aquae Spiritum sanctum significant, juxta illud: Qui crediderit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII) . Et est contra aestum vitiorum, ut aquae contra aestum sitis. Et est, plantatum est secus decursus aquarum, id est homo fiet secundum operationem Spiritus sancti, qui in eum plenissime descendit. Et ideo apponit decursus aquarum, ut plenitudinem notet [Alcuin.]. Vel per aquam, sapientia Dei intelligitur: quia interior homo reficitur, ut sitis aqua. Et est plantatum secus decursus aquarum, id est secundum sapientiam, quae hominem suscepit, id est fiet homo unitus sapientiae Dei. Et bene ait, secus aquam, quia non est factus homo Deus vertibilitate naturae in naturam, sed unione personae [Aug.]. Et ita aquae sunt mortale genus. Unde Joannes in Apocalypsi: Aquae multae, populi multi (Apoc. XVII) quia defluunt in mortem, ut aqua in mare. Et est plantatum secus decursus aquarum, id est secundum fluxum populorum, quia in similitudine carnis peccati apparuit [Gl. int.]. Quod lignum dabit fructum suum, id est vitam aeternam in tempore suo, id est in tempore plenitudinis, quo reseratus est aditus paradisi, de quo [Aug.]: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI) . Vel ita: Dabit fructum suum, id est Ecclesias constituet, in tempore suo, id est post resurrectionem et ascensionem, misso Spiritu. Vel ita: Dabit fructum suum, id est Spiritum sanctum mittet. In tempore suo, id est post glorificationem suam. Unde in Evangelio: Non est datus Spiritus sanctus, quia nondum glorificatus est Christus (Joan. VII) . Et nota hoc lignum esse rationabile, per hoc quod ait, dabit [Cassiod.]. Dare etenim pertinet ad rationabilem sensum et ad voluntatem offerentis.
VERS. 4.-- « Et folium ejus non defluet: et omnia quaecunque faciet prosperabuntur. »
[Aug.] Et folium ejus non defluet id est verbum ejus non erit irritum, sed deducet ad vitam. Unde: coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Matth. XXIV) . [Cassiod.]. Et bene verba, folia dicuntur, quia sicut folia tegunt fructus suos, ita verba Domini suas promissiones custodiunt [Alcuin.]. Et quid per singula? [Aug., Cassiod., Gl. int.] Et omnia quaecunque faciet prosperabuntur, id est fructus et folia, id est facta et dicta, prosperabuntur sibi, contra casum Adae et membris suis. Et bene dicit omnia, quia etsi moreretur, tamen omnia quae faciet prosperabuntur, quia mors ejus est salus mundi.
PARS II, VERS. 5.-- « Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. »
Non sic impii. Hic est secunda pars, ubi agit de ultionibus iniquorum, et terret adversis. Horum formido gratiora facit promissa, quasi dicat: Omnia illius prosperabuntur. Sed impii non sic, quia nihil poterunt assequi. Et nota quia hac repetitione immobilis firmitas monstratur. Non sic, sed sunt tanquam pulvis, quia cedunt pravis suggestionibus, non habentes humorem gratiae Dei; quem projicit ventus, id est superbia, quae vento comparatur, quia petit alta et inflat; a facie terrae, id est a praesentia stabilitatis aeternae [Aug.], quae dicitur terra a simili, quia sicut haec terra nutrit et continet exteriorem hominem, ita illa interiorem.
VERS. 6.-- « Ideo non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum. »
Ideo non resurgunt impii. Et quia ventus projicit, id est quia dati fuerunt in reprobum sensum, ideo non resurgunt impii, prima resurrectione, quae est in fide, scilicet a peccatis. Et hoc, in judicio, id est ut se judicent et accusent.
Duae quippe resurrectiones sunt. Una, animae, in praesenti, qua resurgit homo a peccatis. Unde Apostolus: Exsurge, qui dormis, et illuminabit te Christus (Ephes. V) . Altera, corporis, in futuro, qua fiet impassibile et immortale. Hic agit de illa quae est animae. Neque ipsi peccatores item resurgent, in consilio justorum, ut voluntatem Dei suis praeferant voluntatibus, quod est consilium justorum. Vel, in concilio, alia littera, justorum, id est in concordi multitudine justorum, et est idem sensus cum priori et accipit eosdem peccatores et impios. Vel ita: Dicit superbis tolli, quod ipsi ambiunt, id est ut judicent, agens de resurrectione corporis et judicio futuro, quasi dicat: Quia ventus projicit, ideo non resurgunt impii in judicio, id est ut judicent, quod planius repetit [Aug.], neque ipsi, id est peccatores resurgent in concilio justorum, id est in judicio, ut cum eis judicent. Consilium dicit judicium ex similitudine quia judicium Dei, quasi in consilio erit, in quo diversa peccata diversis poenis punientur. Vel ita, ut alios accipiamus impios, alios peccatores. [Cassiod. Aug.]. Impii sunt infideles, idololatrae, apostatae, qui cum resurgent non judicabuntur, quia jam judicati sunt. Peccatores, sunt Christiani falsi. Et est, quia ventus projicit; ideo impii, id est penitus infideles, non resurgent in judicio, ad hoc ut judicentur, quia jam judicati sunt; neque peccatores, id est falsi fideles, resurgent in consilio justorum, id est ut judicent, sed judicabuntur tantum.
[Hier. et Aug.] Nota quod quatuor ordines in judicio erunt: Alii namque erunt, qui judicabunt et non judicabuntur, ut apostoli, et alii perfectissimi; alii, qui neque judicabunt, nec judicabuntur, quia jam judicati sunt. Sententia enim damnationis eorum toti Ecclesiae nota est, ut infideles. Alii judicabuntur et salvabuntur, ut mediocriter boni. Alii judicabuntur et damnabuntur, ut mediocriter mali. Ideo Job ait: Non salvat impios, et pauperibus judicium tribuit (Job. XXXVI) . Quia hi qui nequiter opprimuntur, ipsi tunc super oppressores suos judices venient. [Greg. et Hier.] Duae quippe sunt partes, electorum scilicet atque reproborum; sed bini ordines eisdem singulis partibus continentur. Alii namque judicantur et pereunt, alii non judicantur et pereunt; alii judicantur et regnant, alii non judicantur et regnant. Judicantur et pereunt, quibus Dominica inclamatione dicitur: Sitivi, et non dedistis mihi potum. Discedite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV) . Alii vero in extremo judicio non judicantur et pereunt, de quibus, propheta ait: Non resurgunt impii in judicio, et Dominus ait: Qui autem non credit, jam judicatus est (Joan. III) . Et Paulus: Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Rom. II) . Resurgunt vero omnes, etiam infideles, sed ad tormentum, non ad judicium.
2 Non enim tunc eorum causa discutitur qui ad conspectum districti judicis jam cum damnatione suae infidelitatis accedunt. Professionem vero fidei retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguuntur ut pereant, ut mediocriter mali. Qui vero nec fidei sacramenta tenuerunt, increpationem judicis in extrema examinatione non audient, quia praejudicati sunt infidelitatis suae tenebris, ejus quem despexerant invectione redargui non merentur. Illi saltem verba judicis audiunt, qui ejus fidem saltem verbo tenuerunt. Isti in damnatione sua aeterni judicis nec verba percipiunt, quia ejus reverentiam ne verbo tenus servare voluerunt. Illi legaliter pereunt, quia sub lege peccaverunt positi. Istis in perditione sua de lege nihil dicitur, quia nil legis habere conati sunt. Princeps namque terrenam rempublicam regens, aliter punit civem interius delinquentem, atque aliter hostem exterius rebellantem. In illo jura sua consulit, eumque sub verbis dignae invectionis addicit. Contra hostem vero bellum movet, instrumenta perditionis exercet, dignaque ejus malitiae tormenta retribuit. De malo vero ejus quid habeat, lex non requirit. Ita ergo in extremo judicio et legalis illum invectio percutit, quia ab eo quod professione tenuit, actione declinavit, et iste sine judicii invectione perimitur, qui lege fidei non tenetur. Ex electorum vero parte, alii judicantur et regnant, qui vitae maculas lacrymis tergent. Qui mala praecedentia factis sequentibus redimentes, quidquid illicitum aliquando fecerunt, ab oculis judicis, eleemosynarum superductione cooperiunt. Quibus judex veniens, in dextera consistentibus dicit: Esurivi et dedistis mihi manducare, etc. (Matth. XXV). Alii autem non judicantur, et regnant, qui et praecepta legis, perfectionis virtute transcendunt, quia nequaquam hoc solum quod cunctis divina lex praecipit implere contenti sunt, sed praestantiori desiderio plus exhibere appetunt quam praeceptis generalibus audire potuerunt. Quibus Dominica voce dicitur: Vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae sedebitis et vos super thronos judicantes XII tribus Israel (Matth. XIX) . Et de quibus propheta ait: Dominus ad judicium veniet cum senatoribus populi sui (Isa. III) . Et de quibus Salomon, cum de sanctae Ecclesiae sponso loqueretur, intulit dicens: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI) .
Hi itaque in extremo judicio non judicantur et regnant, quia cum auctore suo etiam judices veniunt. Reliquentes quippe omnia plus propria devotione exsecuti sunt, quam juberi generaliter audierunt. Speciali namque jussione paucis perfectioribus, et non generaliter omnibus dicitur, hoc quod adolescens dives audivit: Vade et vende omnia, etc. (Matth. XIX). Si enim sub hoc praecepto, id est consilio cunctos jussio generalis astringeret, culpa profecto esset, aliquid nos de hoc mundo possidere. Sed aliud est quod per Scripturam sacram dicitur omnibus, aliud quod specialiter perfectioribus imperatur. Hi ergo recte sub generali judicio non tenentur, quia et praecepta generalia vivendo vicerunt. Sicut enim non judicantur et pereunt, qui suadente perfidia legem tenere contemnunt, ita non judicantur et regnant, qui suadente etiam pietate ultra generalia divinae legis praecepta perficiunt. Hinc est quod Paulus etiam specialia praecepta transcendens, plus operae exhibuit quam institutione legis et permissionis accepit. [Aug.] Cum enim accepisset ut Evangelium praedicans de Evangelio viveret, et Evangelium audientibus contulit, et tamen Evangelii sumptibus sustentari recusavit. Cur ergo iste judicetur ut regnet, qui minus quod servaret accepit; sed majus quo viveret, invenit? Recte ergo judicium pauperibus tribuit, quia quanto huic mundo magna humilitate despecti sunt, tanto tunc, acceptis sedibus, majori culmine potestatis excrescunt. Hinc alias dicitur: Donec justitia convertatur in judicium (Psal. XCIII) . Justitia ergo in judicium vertitur, quia hi qui nunc juste atque irreprehensibiliter vivunt, tunc judicandi potentiam nanciscuntur. Hinc Laodicensi Ecclesiae dicitur: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus (Apoc. III) , Vincens Dominus in throno cum Patre sedisse se asserit, quia post passionis certamina, post resurrectionis palmam, claruisse omnibus quod potestati Patris esset aequalis judicavit, eique se non disparem, calcato aculeo mortis innotuit. Unde et Mariae, necdum se credenti Patri similem, dicit: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. XX) . Nobis enim in throno Filii sedere est, ex ejusdem Filii potestate judicare. Quia enim judicii principatum ex ejus virtute percipimus, velut in ejus throno residemus. Nec abhorret a vero, quod alias super XII thronos venturos testatur esse discipulos. Hic vero in throno suo perhibet esse sessuros. Per thronos quippe XII, universale judicium; per thronum vero Filii, singulare culmen judiciariae potestatis ostenditur. Vel ita, et accipit eosdem impios et peccatores, quos quia ventus projicit, ideo non resurgent impii in judicio, id est ut judicent in futuro. Hoc convenit cum secunda sententia, sed differt quod sequitur: Et ipsi ideo peccatores non resurgent in concilio justorum, id est ut judicati in collegio sanctorum quiescant. Vel, in concilio justorum, in eodem sensu, id est in aeterno bono, quod sanctis sequi consilium est.
VERS. 7.-- « Quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit. »
Quoniam novit, quasi dicat: Impii non resurgunt cum sanctis in judicio, quia opera justorum Deus diligit; impiorum vero, non; hoc est, quoniam novit, etc. Vel sic, junge secundum primam praecedentem sententiam: Non resurgunt hic in anima, quia Deus non approbat eorum opera; nam justorum tantum, et hoc est, quoniam novit Dominus viam justorum, ut sua et approbat, et iter, id est opus impiorum peribit. Peribit dicit pro non novit Dominus, sed planius dicitur, quia hoc est nesciri a Domino quod perire; et sciri a Domino est manere et esse.
Collatio In Psal. I: « Beatus Vir. »
VERS. 1.-- In cathedra pestilentiae non sedit. Noster interpres significantius expressisse videtur dictionem Hebraicam et Graecam, haereticae pravitatis notando perniciem corruptissimam, quam si dixisset illusorum Hebraice LETZIM, aut vertisset pestilentiarum, Graece λοιμῶν. Nam legendo simpliciter illusorum, aut pluraliter pestilentiarum, non habetur forsan tale pondus emphaseos, quam praescribit Propheta, et quam divus Hieronymus explicat, ad illud Isa. LXVI, Eligam illusores, sive illusiones eorum, et quae timebant adducam eis. « Causas, inquit, reddit cur traditi sint Scribis et Pharisaeis illusoribus suis, de quibus primus psalmus, juxta Hebraeos canit: Et in cathedra illusorum non sedit, quos appellant LXX pestilentes, quales fuerunt filii Heli, filii pestilentiae. Idem in illud Isa. III: Et effeminati dominabuntur eis. Pro quo ait in Hebraeo scriptum est TAALULIM, quos LXX, et Theodotio illusores interpretati sunt. Deinde subdit: Possumus illusores dicere et magistros populi Israel, qui devorant populum Dei sicut escam panis, et perverse Scripturas sanctas interpretantur, illuduntque stultitiae discipulorum. Rursus in illud ejusdem prophetae: Popule meus, qui te beatum dicunt, etc. (Isa. III). Scribas et Pharisaeos exactores appellaverat non magistros, et supra illusores. » Haec ille. Quae perspicue insinuant nostram editionem praeter alia, prophetice taxare pestilentem Pharisaeorum farinam, de qua Salvator ait, Matth. XVI: Cavete a fermento Pharisaeorum (Luc. XII) . Ad haec idem Hieronymus in praesentem locum psalmi commentando dicit: « Pro pestilentibus in Hebraeo delusores habet, quod scilicet omnes discipulos perversus doctor illudat. Radix etiam Hebraica, unde vocula deflectitur, signat interpretari verbose, Job XVI: Verbosi amici mei MELITZAIREHAI. Quid autem sunt haeretici, nisi verborum venatores, juxta illud Proverb. XIX: Qui tantum verba sectatur, nihil habebit; qui autem possessor est mentis, diligit animam suam. Nonne aperte nunc vides haereticos ampullatis et sesquipedalibus verbis et interpretationibus distortis, omnes Ecclesiae caeremonias, dissolutis quasi cachinnis, atque rugato subsannare naso? quibus miseras animas immedicabili tabe inficiunt, ad communem omnium perditionem, si fieri posset. Itaque ut sparsa colligamus haeretica, superstitiosa et ventosa doctrina, quam in principio volebat abesse a beato viro David, unico pestilentiae nomine, congruentissime designata est. A quacunque enim illarum, pestilentissima corruptio, si minus caveatur, late pervagata procedit. Proinde tanta detestatione deprecandi sunt perversi doctores, in eam malitiae dementiam prolapsi, ut non dicantur mali, sed ipsamet malitia; non pestilentes, non illusores, sed singulariter et extreme, pestilentia. Disce igitur nostram venerari versionem, quae tantillo verbo re maxima comprehendit tam abstrusum sensum, quo praegnans erat vocula Hebraica LOTZ.
VERS. 5.-- Non sic impii non sic. Hebraeus legit semel duntaxat, non sic lo chen, LXX aut aliae versiones Graecae, sententiae gravitate repetitione insinuaverunt, ut psalmo 21: Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? ubi Hebraeus non habet, Respice in me. Pondus enim rei, additione illa vocali intimius sentitur, pro immensitate doloris Jesu Christi, in cruce dire patientis, de cujus mira patientia, totus ille psalmus loquitur. Consimile adducit divus Hieronymus, de optimo genere interpretandi ad Pammachium ex Marc. V, TALITHA QUMI, quod est interpretatum, puella tibi dico, surge. « Arguatur, inquit Hieronymus, mendacii, quare addiderit, tibi dico, cum in Hebraeo tantum sit, puella, surge. Sed ut ἐμφατικώτορον faceret, et sensum vocantis atque interpretantis exprimeret, addidit, tibi dico. » Haec ille. Quantum tamen pertinet ad praesentem locum, Hienymus asserit se duntaxat semel reperisse, non sic, in Hexaplis Origenis. Quem projicit ventus a facie terrae. Hebraice tantum habetur, quem projicit sive projiciet ventus eum ASCHER TID PENNU RUACH. LXX, conformiter ad nostram editionem ἀπὸ προσώπου τῆς γῆς quo exprimerent latentiam sententiae, quae includebatur in verbis Hebraicis. Quod autem vertit Sanctes glumam, quem sequitur interpres pro Cajetano, Munsterus paleam, Campensis paraphrasis festucam, non perinde quadrat sensui prophetae, ac pulvis, ut versio nostra habet, et Hieronymus juxta Hebraeos, Conrardus et Pratensis. Nam licet MOTH significet indiscriminatim glumam, paleam subtilem, vel pulverem aut quisquilias, non tamen ita ventus solet projicere a facie terrae communis glumam: quin potius ventilabrum, aut excussorium projicit a facie areae. Ventus vero ubique (ut perspicuum est) indesinenter pulverem exagitat, per quod significantissime denotatur impiorum inconstantia, et a stabilitate vitae aeternae separatio perpetua, juxta illud Threnorum I: Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est. Nec video qua ratione isti rejecerint editionem quam dicunt Vulgatam. Et certe quanto vulgatiorem, tanto receptiorem. Nam nova indigent longiore multo probatione, quam vetusta, quae tam multis annis explorata sunt. Et illa nova nullius essent auctoritatis, vel certe minoris, nisi vetusta fierent.
VERS. 6.-- Neque peccatores in concilio justorum. Magister interpretatur concilium et id quod est voluntatis, et quod est congregationis, duplici sensu quemadmodum acceperunt LXX. Cum notum sit βουλήν utrumque significare. Nec ex hoc laeditur Hebraeum ADATH, id est congregatio quandoquidem consilium Domini, est congregatio justorum, qui ne ad latum unguem discedunt a voluntate ejus. Unde Psal. LXXXVIII, Deus qui glorificatur in consilio sanctorum, dupliciter legi potest, aut per s, aut per c, etiam ex Hebraeo BESOD, ut intelligas congregationem sanctorum, quorum est salutiferum consilium, fragilitate sua agnita in Domino gloriari.
Chapter 8 of 157