Psalmus III
Psalmi Titulus: « Psalmus David Cum Fugeret A Facie Absalonis Filii Sui. »
Domine, quid multiplicati? Titulus: Psalmus David cum fugeret a facie Absalonis filii sui. De historia sumpsit Esdras velamen mysteriorum; legitur enim in libro Regum quod Absalon filius David persequens patrem suum, quaerebat eum occidere. Cui David cessit cum suis, exiens de civitate Jerusalem, nudis plantis: intelligens hoc sibi contingere propter peccatum adulterii commissi cum Bersabee, et homicidii de Uria perpetrati, sicut Nathan propheta praedixerat ei dicens: Non recedet gladius de domo tua, et suscitabit Dominus semen tuum contra te (II Reg. XII) . Dum autem Absalon persequeretur David converso contra eum exercitu, Absalon terga vertit in fugam, atque impetu muli ductus est in ramosam quercum: ramis cujus circumnectentibus collum ejus, ibique capite intercepto pendens, ab Joab principe militiae David, interfectus est. Quo mortuo David restitutus in regnum, in pace regnavit. Huic historiae alludit titulus, de quo tamen non agit psalmus, sed de significato historiae, id est de passione et resurrectione Christi. [Aug.] David enim, Christus est: Absalon filius ejus, Judas est, quem cum aliis apostolis filium vocat Christus in Evangelio, dicens: Non possunt filii sponsi jejunare quandiu sponsus cum illis est (Luc. V) . A quo Juda Christus fugit, cum illo ad Scribas et Pharisaeos discedente, cum caeteris apostolis in montem secessit, et potius tunc ab eo fugit, cum mentem ejus sapientia Dei deseruit, ut totus esset et plene diaboli. Quae desertio dicitur fuga, propter celeritatem. Unde et Dominus ei dixit: Quod facis, id est facere moliris, fac citius, id est facies (Joan. XIII). Et sicut David pacem exhibuit filio iniquo, scilicet Absalon, qui praecepit populo eunti ad bellum servare puerum Absalon, eoque interempto dixit: Quis mihi det ut moriar pro te, fili mi Absalon? (II Reg. XVIII.) Ita Christus Judae proditori, ut in convivio, et in osculo, et in aliis: propter quod bene Absalon dicitur, quod pax patris interpretatur; aba enim pater, salem pax dicitur: inde Absalon, quasi Absalem dicitur. Et sicut Absalon, ita Judas supensus interiit. Quo mortuo Christus in pace regnavit, quia in gloria resurrexit. Hoc igitur intelligens Esdras, scilicet illo facto significari mysterium passionis et resurrectionis Christi, de quibus agit psalmus, tituli verba posuit de historia, [Rem.] quasi dicat idem et David per Spiritum sanctum tantum intelligens, in psalmi serie verbis allusit historiae, et est sensus tituli: Psalmus iste, attribuitur David, id est Christo, qui hic loquitur. Psalmus dico agens de eo quod figuratum est, cum fugeret a facie Absalonis filii sui, [Aug.] id est de passione et resurrectione Christi, quae in illa historia significata sunt. Et est psalmus iste primus de his qui breviter de passione et resurrectione Christi agunt. [Cassiod.] Intentio Prophetae est redarguere eos, et maxime paganos: qui non putant gloriam majestatis posse descendere ad humilia, id est Deum et hominem fieri, pati mori. Modus talis est, bipartitus est psalmus: primo, ponit duas partes oppositas a simili praeliantium, ex una parte persequentium multitudinem, ex altera, Christum oratione armatum, et Deo susceptore securum; secundo finis rei ostenditur, id est resurrectio: quae est consummatio passionis. Unde proponit non esse timendum, ibi, Ego dormivi. Christus ergo ad Patrem loquens, et quasi admirans cur tot habeat persecutores, cum ad salvandum venerit, dicit:
VERS. 1.-- « Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me. »
Domine multiplicati sunt qui tribulant me, [Aug., Cassiod., Rem.] ut de numero discipulorum augeretur numerus persecutorum, et ut quid? nimirum est, quia nil mali ab eis merui. Multiplicati dico, [Gl. int.] quia ecce multi in surgunt deprimendo me, id est ut deprimant me, adversum me, et vere.
VERS. 2.-- « Multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus. »
Multi enim animae meae insidiantes dicunt in rei evidentia, id est hoc, scilicet ostendentes verbo et opere. [Cassiod., Gl. int.] Et nota iterari multi pro magno numero persequentium. Quid dicunt hoc, non est salus ipsi in Deo ejus, id est in eo quem sibi Deum facit? hoc dicunt persecutores. Nisi enim resurrecturum desperarent, nec Judas traderet, nec illi occiderent, [Aug.] et est sensus, Deus non salvabit eum, nec est Filius Dei.
VERS. 3.-- « Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. »
Tu autem, Domine. Proposuit multitudinem hostium contra se; hic alteram partem, scilicet suam contra illos ostendit. Quasi dicat illi ita: [Cassiod.] Sed tu Domine, Verbum Fili Dei aeterne, dicit homo Christus es susceptor meus, [Aug.] id est meae humanitatis, non personae quidem, sed naturae humanae. [Gl. int., Rem.] Hominis vero, id est humanae naturae susceptio, est Verbum caro factum, id est Verbi incarnatio. Et nota, quia loquitur de Deo a simili oratoris, et judicis, et medici. [Cassiod.] Suscipit enim orator reum ut eum defendat, judex vero ut parcat, medicus aegrum, ut curet. Gloria mea, [Aug.] ecce procedit augendo, tu gloria mea es, quia homo ille est, et Deus unus cum illo qui suscipit, id est cum Verbo quod illius humanitatem hominis suscepit. Et es exaltans caput meum, id est mentem meam, quae tanta passione non deponitur. Hoc mihi merito, quia
VERS. 4.-- « Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. »
Voce mea, [Gl. int.] voce cordis, quae sonat Deo, qua Moses tacens ore clamabat ad Dominum, quando dictum est ei: Quid clamas ad me de terra? [Aug., Gl. int.] Hac etiam voce clamans Susanna, audita est. Hac, inquam, voce clamavi ad Dominum. Clamor dicitur oratio, propter vim intentionis. Et exaudivit me de monte sancto tuo, id est de me, qui eram sanctus mons, in quo habitat; de quo Isaias: Et erit in novissimis diebus mons domus Domini in vertice montium, et fluent ad eum omnes gentes, etc. (Isa. II). Hic est lapis parvus de monte sine manibus praecisus, qui crevit in montem magnum, et occupavit totam faciem terrae, sicut ait Daniel (Dan. II). [Aug.] Vel, de monte sancto suo, id est de sua justitia. Justum erat enim ut innocentem resuscitaret, qui pro aliis, non pro se mori voluit.
PARS. II. VERS. 5.-- « Ego dormivi et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. »
Ego dormivi. [Alcuin.] Hic est secunda pars hujus psalmi, ubi ostenditur finis rei, id est passionis. [Gl. int., Alcuin.] Unde proponit non esse timendum. Quasi dicat: Exaudivit me. In quo? in hoc, quia ego exsurrexi a morte, et quia Dominus suscepit me in regno suo, unde misso Spiritu confirmat praedicatores. Et merito, quia mortem sponte suscepi. Et hoc est quod dicit, quia ego dormivi id est passioni me sponte permisi, et soporatus sum. Alia littera: [Aug., Gl. int.] Et somnum cepi, id est mors subsecuta est, ut ad dormitatione transitur ad somnum. Aliter, secundum litterae seriem. Quasi dicat: Serviunt illi contra me; sed non dormirem, nisi vellem. Et hoc ego cum pondere pronuntiandum est, quasi dicat qui tantus sum. Dormivi, id est injuriis fui affectus: et soporatus sum, in corde terrae sepultus, et post exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
VERS. 6.-- « Non timebo millia populi circumdantis me; exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus. »
Non timebo, quasi dicat: Et ideo, quia modo sum liberatus, non amplius timebo millia populi circumdantis me pendentem in cruce, quanta multitudo crucifixum circumstetit, quae post resurrectionem nihil ei nocere potuit. [Aug.] Et ut non timeam exsurge, Domine, nec dormienti Deo dicit, exsurge; sed mos est Scripturae sacrae Deo attribuere quod in nobis facit ipse. Et est, Exsurge, Domine, id est fac me resurgere a morte. Quod aperit subdens, salvum me fac, Deus meus.
VERS. 7.-- « Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. »
Quoniam tu percussisti, hoc non retropendet, id est a praecedentibus non continuatur, nec praecedentis causa hic redditur; non enim propterea salvum facit, quia percussit; sed inde contriti sunt dentes, id est maledica verba in irritum ducta, quia percussit. Et est, salvum me fac, Deus meus, et, me salvato, contrivisti dentes peccatorum, id est maledica verba in irritum deduxisti: quibus mali dilacerant Christum et Christianos. [Gl. int.] Vel, dentes sunt principes peccatorum, qui quosdam de numero sanctorum praecidunt, et malis incorporant. Et hoc inde est, quoniam percussisti omnes adversantes mihi sine causa, dentes peccatorum contrivisti, [Aug.] id est omnes haereticos, qui sunt intus in Ecclesia nobiscum, corpore quidem, non mente.
VERS. 8.-- « Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua. »
Domini est salus. [Gl. int.] Convertit verba ad homines, quasi dicat: Et quia ita est, ut dixi, o homines, hoc vobis credendum est, quia Domini est salus: [Aug.] inde pro eis fit oratio ad Dominum, ad quem loquitur Christus sic, et, o Domine, benedictio tua sit super populum tuum, id est qui sperat de te salutem, non ab alio.
Aliter potest legi psalmus iste, ut loquatur totus Christus hic, id est Ecclesia et caput ejus inter procellas persecutionum constituta. Et secundum hoc, in titulo per David intelligitur Ecclesia, cum capite suo; per Absalon, persecutores Ecclesiae. Et est sensus tituli, psalmus iste attribuitur David, id est Ecclesiae, agens de hoc quod fuit, cum fugeret David a facie Absalon filii sui, id est a praesentia persecutorum. Timens ergo Ecclesia, ait: Domine, multiplicati sunt qui tribulant me, et ut quid? et vere, quia multi insurgunt adversum me, Christianum nomen exstinguere cupientes. Multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus. Aliter, persecutores non sperarent delere Ecclesiam late pullulantem. Ipsi ita: Tu autem, Domine, susceptor meus es, quia in Christo homine suscepta est Ecclesia, et cum eo exaltata. Unde sequitur: 6 Et tu es gloria mea, et exaltans in coelo vaput meum, id est Christum, qui primus ascendit in coelum. Et merito, quia voce mea ad Dominum clamavi, hoc non mutatur. Et excudivit me de monte sancto suo, id est de Christo, vel de justitia sua. Quid tibi fecit? [Hier., Aug., Alcuin.] Ecce: Ego dormivi, olim in vitiorum torpore, et soporatus sum, et post exsurrexi secundum illud: Exsurge a mortuis qui dormis, et illuminabit te Christus. Et hoc non propter me, sed quia Dominus suscepit me. Et ideo, Non timebo millia populi circumdantis me, id est gentes quae conantur exstinguere Christianum nomen. Et ut hoc fiat, Exsurge, Domine, scilicet Christe, caput meum, in cujus ressurectione salus est. Unde: Salvum me fac Deus meus. Et me regnante dicit Ecclesia: Percussisti confusione omnes adversantes mihi sine causa. Et quoniam percussisti omnes adversantes mihi sine causa, ideo dentes peccatorum contrivisti, id est verba maledica vel principes. Et quia ita fecit Dominus, ergo credite, homines, quod Domini est salus, et, o Domine, super populum tuum benedictio tua.
Potest etiam legi psalmus iste moraliter, in persona uniuscujusque fidelis, qui a vitiis et cupiditatibus impugnatur, et secundum hoc per David accicipitur quilibet fidelis; et per Absalon, vitia et concupiscentiae carnales. Fidelis ergo vitiorum pugnam sentiens, ait: Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me. Multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus. Coacervatione namque vitiorum, subrepit desperatio sanitatis, quasi vitiis insultantibus animae vel etiam diabolo et angelis ejus per suggestiones. Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea et exaltans caput meum. id est Christum in coelo, vel mentem meam quae servit legi Dei. Et merito, quia Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo: hoc non mutatur. Ego dormivi et exsurrexi, Dominus susceptor meus; hoc non mutatur. Ideo non timebo millia populi circumdantis me. Hic cum est populus vitiorum et daemonum, Exsurge Domine, salvum me fac, Deus meus; hoc non mutatur. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa. Recte hoc dicitur de diabolo et angelis ejus in praedestinatione, id est secundum hoc quod a Deo praedestinatum est de eis, et futurum. Dentes peccatorum, id est auctores vitiorum, qui conantur eum de corpore Christi praecidere, eos scilicet qui ei maledicunt. Domini est salus. Cavenda est superbia, et totum Deo dandum. Et super populum tuum benedictio tua, id est super unumquemque nostrum.
Collatio In Psalmum III, « Domine, Quid Multiplicati? »
VERS. 3.-- Tu autem, Domine, susceptor meus es, Heb. MAGEN BAADI. Hieronymus juxta Hebr. clypeus circa me; Pellicanus, Sanctes, et pro Cajetano interpretes, clypeus pro me; Pratensis et Campensis, scutum pro me, in eamdem recidunt sententiam cum nostra lectione. Et certe radix unde derivatur id nominis, significat protexit. MIGGEN, inde MAGEN protectorem, sive susceptorem, aptissime referet ad quod alludit scutum seu clypeus, ut Munsterus verterit, protectio es circum me. Verumtamen longe magis respondet editio LXX, et Latina mysterio Incarnationis, ut clare habes in explanatione contextus.
VERS. 6.-- Non timebo millia populi, etc. Heb. LO IRA MERIBABOTH. Sanctes, Munsterus, Non timebo a decem millibus, quibus consentiunt LXX, ἀπὸ μυριάδων. Solemne est sumere millia indefinite. Unde Hieronymus juxta Heb. et Pellicanus verterunt simpliciter millia. Campensis, centum millia, et Pratensis, praelia, usi paraphrasi, sed non mutatur intelligentia.
VERS. VII.-- Percussisti omnes adversantes mihi sine causa, Heb. HICHITA ETH COL OIEBAI LEHI. Pratensis, Sanctes, Munsterus, Pellicanus, interpretes pro Cajetano, Campensis, verterunt in maxilla aut in maxillam. LEHI Hebraeum signat percussionem contemptibilem, quae etiam refertur ad blasphemias, juxta illud Job XVI; Exprobrantes percusserunt maxillam meam, quod non negant Sanctes in suo Thesauro, et Munsterus in Scholiis. Idipsum vero quam apte quadret Christo Domino quis non videt? quem impii Judaei, licet per omnia innocuum, alapis et colaphis ceciderunt, blasphemiis onerantes, et in faciem ejus spuentes, seu in vilissimum homuncionem, cum tamen non esset inventus dolus in ore ejus (I Petr. II). Hinc et servo illi nefandissimo respondit percutienti maxillam: Quid me caedis? (Joan. XVIII.) Quid enim peccaverat ut frustra caederetur? Et juvat multis partibus quod scribitur Luc. VI, et Matth. V: Si quis te percusserit in unam maxillam, praebe ei et alteram. Quod non esse intelligendum ad litteram, erudite docet August. lib. II De sermone Dom. in monte. Quando enim Apostolus II Cor. XI, dixit: Sustinetis enim si quis vos in faciem caedit, significat, inquit Augustinus, contemni atque despici; alias enim non implevisset Dominus quod jusserat, non praebens ministro sacerdotis alteram maxillam, quin potius redarguens. Si autem verteris, ut Hebraicantes volunt, Percussisti omnes inimicos meos in maxilla, jam contradictiones et contumeliae non referuntur ad Christum patientem, sed ad Judaeorum inimicorum Christi destructionem, ut etiam in Scholio suo interpretatur Munsterus. Ignominiosa caede stravisti adversarios meos. Et juxta sensum catholicae psalmodiae, Judaeorum et haereticorum multa subnectuntur congrua, quasi poena talionis respondens ad percussiones irrogatas contumeliose Christo. Et enim Sapient. XI: Per quae quis peccat, per haec et torquetur. Percusserunt maxillam Christi, contradicentes illi frustra, ergo justa animadversione dentes peccatorum debuerunt conteri, ut luant poenam recto ordine culpae debitam, juxta alium psalmum LVII: Conteret dentes eorum in ore ipsorum. Hieronymus dixit: Percussisti omnium inimicorum meorum maxillam. Quod potest sonare, animadvertisti in percussionem illam, qua despicabiliter, nulla causa, me innoxium maligni ceciderunt.
Chapter 10 of 157