Skip to the text

Psalmus XV

Psalmi Titulus: « Tituli Inscriptio Ipsi David. »

Conserva me, Domine. [Titulus: tituli, inscriptio ipsi David ]. Hic titulus de Evangelio non de Veteri Testamento sumitur. [Hier., Cassiod.] In Evangelio enim legitur quod crucifixo Domino Pilatus talem titulum superposuit: JESUS NAZARENUS REX JUDAEORUM. Quem cum multi Judaeorum delere vellent, dicentes: Noli scribere Jesus Nazarenus rex Judaeorum, sed quia dixit: Ego sum rex Judaeorum. Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. [Cassiod.] Ibi quamvis per nescientem Deo significante hoc quod regnum Christi per passionis humilitatem non infirmaretur, sed confirmaretur: De quo regno hic agitur, cujus confirmationem titulus immutatus notavit. Ideoque Esdras de illius tituli inscriptione, quam per Spiritum sanctum futuram praevidebat, hunc psalmum praetitulavit, [Alcuin.] ostendens hic agi de regno Christi, illa inscriptione significato. Et est sensus: Inscriptio tituli, id est, victoria et regnum quod tituli inscriptio notavit, attribuitur vel convenit David. [Cassiod.] Non illa actuali filio Isai, sed ipsi vero David, id est Christo qui secundum hominem hic loquitur, [Aug.] de quo titulus regalis in passione eminuit, scriptus Hebraice, Graece et Latine, ut ostenderetur rex esse omnium vere Judaeorum, id est confitentium. [Cassiod., Gl. int.] Sicut ergo in arcu triumphali scribebatur Romae titulus quo triumphi regum monstrantur, ita et Christo titulus fuit inscriptus, qui erat suae victoriae nota. [Hier.] Tres enim sunt tituli qui scribuntur: Unus super tumulos mortuorum; alius in liminibus civitatis vel domorum; tertius, in victoriam regis. Hic ergo de titulo regis nostri dicit. [Cassiod.] Et est iste psalmus secundus eorum qui breviter de Christi passione et resurrectione agunt. Intentio. Monet omnes ne regno Christi aut titulo contradicant. Modus. Bipartitus est: primo, veram hominis naturam Christus ostendens, petit se inter pericula servari, dicens omnia quae pertulit ad gloriam suae haereditatis perducta. Secundo, agit gratias Patri de intellectu sibi dato et passione et resurrectione, ibi: Benedicam Dominum, etc. Christus ergo secundum hominem ad Patrem orans, ait: O

VERS. 1.-- « Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. »

[Cassiod., Gl. int.] Domine Pater, conserva me inter pericula, et debes, quoniam in te, non in me, speravi. Ecce meritum quo servari debet. Dico speravi et merito, quia tu es Deus meus, [Cassiod.] id est mei hominis, et hoc dixi non labiis, sed cordis affectu, tibi Domino. Vel ita, speravi in te, et dixi tibi Domino, Deus meus es tu [Aug.] in eo quod homo sum, et vere Deus, quoniam bonorum meorum non eges, id est meis bonis non exspectas fieri beatus. [Cassiod.] Si autem bonis Christi non eget Deus, sed ab ipso habet omnia, destruitur arrogantia hominum, et haeresis Pelagianorum, qui putant aliquod bonum suis viribus fieri, cum etiam Christus a se homine nihil boni habeat. Sequitur:

VERS. 2.-- « Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis. »

Sanctis qui sunt. Exposuit Christus qualiter oravit, Nunc incipit narrare quae bona sibi fecit Dominus. Quasi dicat: Haec dixi Domino, Deus autem mirificavit, [Alcuin.] id est miras fecit omnes voluntates meas: haec sunt bona mea. Omnes voluntates suas dicit Christus, voluntatem moriendi et resurgendi. [Cassiod.] Hae autem sunt mirae, dum eis obedientes fiunt de terrenis coelestes, de filiis diaboli, filii Dei. Has, inquam, voluntates mirificavit; sanctis, qui sunt in terra ejus, scilicet in terra cui benedicitur, non in terra maledictionis, non quidem de saeculi ambitu jactantibus, sed qui sunt in terra ejus, [Aug.] id est qui in terra viventium spem suam fixerunt, quae est eis anchora in fluctibus hujus saeculi. Miras fecit omnes voluntates meas, id est voluntatem moriendi et resurgendi. [Gl. int., Aug.] Voluntates dico plantatas et completas in eis, id est in profectu eorum in quo senserunt, et incipientes et perfecti, quid eis profuit et humilitas, ut morerer; et potentia, ut resurgerem. Vel mirificavit omnes voluntates meas in eis, id est inter eos qui haec viderunt et intellexerunt. Sequitur:

VERS. 3.-- « Multiplicatae sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. »

Multiplicatae. Quasi dicat: Mirificavit voluntates meas sanctis, quibus ante per severitatem legis infirmitas carnalis multiplicata est, ut gratiam Novi Testamenti desiderarent. Et hoc est: Mirificavit sanctis, sed prius multiplicatae sunt infirmitates eorum, [Aug.] quia data lege infirmitas eorum aucta est, non utique ad perniciem, sed ut ad medicum accelerarent. Unde subdit: Postea acceleraverunt, [Cassiod., Alcuin.] currentes ad medicum. Vel de exteriori afflictione agit, qua saepe flagellati sunt, ut sanarentur. Et est: Infirmitates eorum exteriores multiplicatae sunt salubri afflictione, Deo providente. [Rem.] Et flagellati postea acceleraverunt, sed non priore more, quia

VERS. 4.-- « Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus; nec memor ero nominum eorum per labia mea. »

[Gl. int.] Non congregabo conventicula eorum, instituta de sanguinibus, id est non erunt conventus eorum carnales, nec de sanguinibus pecorum propitiatus. Congregabo eos, quasi dicat, non secundum legalem ritum faciam eis; nec memor ero nominum eorum, sed spirituali mutatione obliviscentur quid fuerint, quia jam non dicentur peccatores, vel inimici, vel homines, sed vocabuntur justi et fratres et filii Dei. Vel, non ero memor nominum eorum, sicut prius in Veteri Testamento, [Alcuin.] quando specialiter designabat, vel populum, ut: Haec dices filiis Israel. Vel personam, ut, Moysi. Vel tribum, ut: Dic domui Judae, domui Benjamin. Nunc autem non est acceptio personarum, sed in omni gente qui timet Dominum, hic acceptus est illi. Non ero memor nominum eorum per labia mea, propria, quibus dicam in futuro malis; ite, maledicti in ignem aeternum (Matth. XXV) , quod non illis. Vel, per labia mea, id est per apostolos, per quos loquitur Deus. [Cassiod.] Vel, labia dicit duo Testamenta, quae in uno sonat, quibus voluntates ejus ostenduntur. [Cassiod.] Sed nec apostoli, nec Testamenta talibus minantur judicium. Sequitur:

VERS. 5.-- « Dominus pars haereditatis meae et calicis mei; tu es qui restitues haereditatem meam mihi. »

Dominus pars, quasi dicat: Non ero memor nominum eorum, sed potius mecum habebunt haereditatem, ipsum Deum. [Aug.] Et hoc est, Dominus Pater est, pars haereditatis meae, intransitive legitur, id est est pars haereditaria mei et meorum. [Gl. int., Aug.] Eligant sibi alii alia, quibus fruantur: Pars autem mei et sanctorum Deus est. Et Dominus 30 est pars calicis mei, id est calix meus est. [Aug.] Bibant ergo alii venena, et mortiferas voluptates: ego autem et mei bibemus Deum. Deinde convertens sermonem ad Deum ait: Tu es, quasi dicat, tu Domine, es haereditas, tu etiam es restitutor ejus. Et hoc est: Tu es, o Pater, qui restitues haereditatem meam, id est notitiam haereditatis, id est claritatis meae, mihi. Non mihi in meipso aliquid restitues quod amiserim, quia nihil amisi, sed meis in quibus eo sum, et cum quibus unum sum, restitues notitiam claritatis meae, quam per peccatum amiserunt: quae claritas erat apud te antequam mundus fieret (Joan. XVII). Unde ipse ait in Evangelio: Clarifica, Pater, Filium tuum ea claritate quam habuit apud te antequam mundus fieret. [Hier.] Vel haereditatem dicit lumen claritatis, id est, gloriam immortalitatis, quam in Adam perdidimus, quae Christo in sua resurrectione restituta est, et nobis in nostra restituetur. Unde ipse alibi ait: Et refloruit caro mea (Psal. XXVII) . Sequitur:

VERS. 6-- « Funes ceciderunt mihi in praeclaris: etenim haereditas mea praeclara est mihi. »

Funes. [Aug.] Quasi dicas: Restitues haereditatem, quae est praeclara. Nam funes ceciderunt mihi in praeclaris, id est limites possessionis meae in tuam claritatem quasi sorte ceciderunt, sicut possessio sacerdotum et levitarum Deus est. Bene dixi in praeclaris, etenim haereditas mea praeclara est mihi, non utique omnibus, sed videntibus, in quibus ego sum. Et ideo dico mihi:

VERS. 7.-- « Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum: insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. »

Benedicam Dominum. [Aug.] Quasi dicat: Videntibus est praeclara; ego autem benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum, quo haec haereditas videri et possideri potest. Unde: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te, etc. (Joan. XVII.) Insuper et usque, quasi dicat: tribuit mihi intellectum insuper autem, id est super intellectum, et usque ad noctem, id est usque ad mortem increpuerunt, vel erudiverunt, vel emendaverunt me renes mei, [Aug., Alcuin.] id est usque ad mortem erudivit me inferior pars mea, scilicet, carnis assumptio, ut experirer tenebras mortalitatis, quas tenebras ille intellectus non habet, quia pro eis nec turbari, nec deficere potuit.

Vel ita, ab illo loco, Dominus pars, et accepit per haereditatem gentes conversas, id est omnes fideles, qui sunt haereditas Christi, [Alcuin.] quasi diceret: Non congregabo fundentes sanguinem, sed eos qui Deum eligunt partem. Et hoc est: Dominus est pars, id est portio et praemium, haereditatis meae [Cassiod.] id est sanctorum, qui sunt haereditas mea. Et est pars calicis mei, id est merces passionis meae: Haereditas enim ad gentes, calix ad passionem pertinet, qui bibitus dat resurrectionem. Et, o Domine Pater, tu es qui restitues haereditatem mihi, Christo; vel haereditatem meam, id est genus humanum, quod dedisti mihi haereditatem et regnum, ut excolam, et in eo regnem, quod diabolo faciente perierat. [Hieron.] Sed nemo putet se haereditatem, nisi praeclarus sit, quia funes ceciderunt mihi in praeclaris, id est in sanctis. [Cassiod.] Ideo dicit funes, quia sancti fiunt haereditas Christi, quasi dicat, sorte, in quo intelligitur divina electio, qua in partem Christi cesserunt, sicut sors cecidit super Matthiam, qui ab aeterno electus erat, [Hier.] et quisque capit ad mensuram suam, id est, prout gratia Dei mensurat cuique. Sequitur: Etenim, quasi dicat: Bene dixi, in praeclaris, [Rem.] etenim haereditas mea praeclara est mihi. Quamvis enim sancti sint in mundo quibusdam abjecti, mihi tamen praeclari sunt. Benedicam Dominum. [Alcuin., Cassiod.] Secunda pars, ubi Christus gratias agit Patri de intellectu et passione, in qua eo favente vicit, et de resurrectione et confessione: et haec sunt per quae haereditas restituitur, ut sit rex Judaeorum, ut titulus dicit. Quasi dicat: Mihi restituta est haereditas. Ego autem benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum, [Cassiod.] quo omnia vera et sancta vidit Christus. Insuper de hoc benedicam, quod renes mei, id est Judaei qui de Juda sunt, unde ego sum, ex quibus secundum carnem exivi, scilicet parentela mea, increpuerunt me injuriis, et per tentationes et passiones. Et hoc est, usque ad noctem, id est usque ad mortem. Sed in his semper.

VERS. 8.-- « Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear. »

Providebam in conspectu meo Dominum, qui semper est, [Aug.] id est et veniens in ea quae transeunt, non abstuli oculum ab eo qui semper est providens quod in eum post temporalia peracta recurrerem. Attende quod ait, providebam semper Dominum. [Cassiod.] Hinc trahe exemplum quo peccata vitentur. Qui enim semper acie mentis Deum intuetur, non peccatis inquinatur. Ideo Deum attendo, quoniam a dextris est mihi, ne commovear, [Aug., Cassiod.] id est favet mihi ut in eo stabilis permaneam, et ideo nil sinistri mihi praevalet. Et quia est a dextris,

VERS. 9.-- « Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe. »

Propter hoc laetatum est cor meum et exsultavit lingua mea, [Aug., Cassiod.] id est, ideo etiam in cogitationibus et in verbis est exultatio. Haec est plena laetitia, quae et corde hilari percipitur, et alacri sermone profertur. Isuper et caro mea non deficiet in interitu, sed requiescet, [Aug.] id est dormiet in spe resurrectionis. [Cassiod.] Nota quod ita dicit hic, insuper, agens de gaudio et quiete, sicut et supra agens de passionibus dixerat: Insuper usque ad noctem increpuerunt me renes mei, ut pro modo molestiarum gaudia sint humanitatis coelestia. Sequitur:

VERS. 10.-- « Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. »

Quoniam non derelinques. [Aug.] Quasi dicat: In qua spe requiescet? in hac, quia nec anima in inferno, possidenda dabitur, nec corpus sanctum, per quod et alii sanctificandi sunt, patieris corrumpi. Et hoc est, quoniam non dereliquisti, communi more aliorum, animam meam, [Cassiod.] quam habeo, ut verus homo, in inferno; nec dabis sanctum tuum, scilicet corpus meum a te sanctificatum, videre corruptionem, id est, putrefactionem. Alibi dicit se pati corruptionem, id est vulnerationem. Ibi: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendero in corruptionem (Psal. XXIX) . Dico non dabis, imo

VERS. 11.-- « Notas mihi fecisti vias vitae: adimplebis me laetitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem. »

[Aug.] Notas fecisti per me, mihi, id est meis in quibus et ego sum. Dico mihi fecisti, et notas fecisti dico vias vitae, id est, vias humilitatis, ut ad vitam redeant homines. Unde per superbiam ceciderunt. Et adimplebis me, id est, meos in futuro, laetitia cum vultu tuo, id est ut nihil ultra desiderent cum facie ad faciem te viderint, in quibus quia ego sum, dico, adimplebis me, et interim sunt eis delectationes [Gl. int.] in itinere hujus vitae. [Aug.] Et hoc in dextera tua, id est in favore et propitiatione tua. Delectationes dico, perducentes eos usque in finem, id est usque ad consummationem beatitudinis aeternae, et est sensus: [Cassiod.] Delectatio est eis in favore tuo, in itinere hujus vitae, perducens eos ad finem gloriae conspectus tui. Vel de seipso Christus dicit, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, delectationes erunt mihi in dextera tua, id est laetitia et delectatio erit mihi in consessu tuo, humanis obtutibus subtracto. Et hoc usque in finem, id est perfecte et aeternaliter.

Collatio In Psalmum XV: « Conserva Me, Domine. »

Titulus secundum Hieronymum, humilis et simplicis David, qui duas dictiones vel unam ex duabus coactam legit. Nempe MACAC, et TAM. Prior significat humiliavit, posterior simplicem et purum, ut sit MICHTAM. Alii vero coeperunt dictionem simplicem, derivatam tamen, et verterunt insignia, vel ornatum auro optimo. Hinc LXX dixerunt στηλογραφία, id est tituli inscriptio, a quibus non longe est Chaldaeus, sculptura recta.

VERS. 1.-- Dixi Domino Deus meus es tu. Sic Hieron. Sed Pratensis, Sanctes, Pellicanus, Munsterus, interpretes pro Cajetano et Campensis, vertunt in secunda persona, dixisti, id referentes ad animam quasi seipsam alloquentem, ut habet etiam interpres Chaldaeus: Locuta es, tu anima mea. Punctulum in Heb. minimum variat personam et genus, id est qui ponunt primam personam legunt AMARTI, et accessione punctuli unius, rejecto iod, fit secundae personae feminini generis, cum apud Heb. verba habeant genus sicut nomina, sensus tamen omnino conspirat.

Bonorum meorum non eges. Hier. Bene mihi non est sine te. Propter quod Faber, et caecus Burgensis redarguunt LXX, quasi qui converterint intelligentiam Prophetae. Sed ignari potius litteraturae Hebraicae, hoc potuerunt temerario ausu dicere. Heb. autem habent TOBATI BAL ALECA, quod sonat si ad verbum reddideris, bonum meum, vel bonitas mea non super te. Quae certe sententia, quod alterutram includat intelligentiam, nihil officit, Unde Munsterus sic transfert, bonum meum nihil tibi addit; Pratensis, bonitas mea non confert tibi. Eodem tendunt Pellicanus et Campensis. Sanctes cum Hier. alterum sequitur sensum, Bonum meum non est nisi a te.

VERS. 2.-- Mirificavit omnes voluntates meas. LXX acceperunt HEEDIR, in verbo quod dicunt HIPHIL. Alii in nomine ADDIRE, id est magnifici, admirabiles, fortes, etc. Vel probabilius, copularunt LXX nomen illud ad voluntates ceu mirabiles voluntates meae in eis. Quem loquendi modum extulerunt per verbum, non variato sensu. Caeteri autem retrahunt ADDIRE, ad id quod praecessit, ut dicas in sanctis magnificis omnis voluntas mea est.

VERS. 3.-- Multiplicatae sunt in infirmitates eorum. Hieron. et interpretes pro Cajetano, idola eorum. Caeteri transferunt, anxietates, dolores, molestias, quia ATZAB signat afflixit, vel sculpsit. Unde ATZABAH afflictio vel idolum, quod se colentibus sit in magnam afflictionem, ut vult Munsterus in lexico. Ob idque Hieronymus in commentario hujus loci, ait LXX interpretatos fuisse idola, infirmitates. Sed et Chaldaeus interpretatur idola.

Postea acceleraverunt. Hier., post tergum sequentium. Sequi autem post tergum est celeriter reverti, ut idem subindicat in commentariis. « Gentiles, inquit, relinquentes idola, ad me celerrime sunt reversi. » Quod non dissidet ab eo quod est, postea acceleraverunt. Munsterus et Sanctes de suo addentes, alio detorserunt sensum: Hic, multiplicentur dolores eorum, qui alteri deo donaverunt; ille multiplicabuntur anxietates eorum, qui festinant ad deum alienum. Satis accedit Pratensis, post alterum acceleraverunt; et Nebiensis, post alienum properant. Nobiscum sunt Pellicanus, et interpretes pro Cajetano, postea acceleraverunt, videlicet ad cultum unius Dei. Hebraeus habet IIRBBU ATZEBOTAM AHER MAHARU. Chaldaeus interpres, postmodum festinant, ut sacrificent sacrificia.

VERS. 4.-- Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. Heb. BAL ASSIC NISSCEHEM. Et vertunt, non libabo libamina eorum; aut ut vult Nebiensis, non miscebo mistiones eorum de sanguine, ut significetur deinceps carnales observantias non fore Deo acceptas. Quia vero lectio ecclesiastica eodem conspirat, 31 non est opus inquisitione anxia, quamvis etiam ad litteram posset fieri conciliatio, discutiendo radices NASAC, quae notat libare et miscere, ac SACAC, quae potest signare aggregavit. Ut ut fuerit, sensus est illaesus:

VERS. 9.-- Exsultavit lingua mea. Hebr. QUEBODI, id est gloria mea. Sed quia verbum QUIBBED, signat glorificat, et nos quempiam glorificamus lingua, idcirco maluerunt interpretes transferre, per linguam: quod aptissime quadrat sensui verborum praecedentium et sequentium. Nam primo posuerunt cordis laetitiam, propter hoc laetatum est cor meum. Et cum ex abundantia cordis os loquatur, congruentissime subjectum est, exsultavit lingua mea, juxta illud psal. LXII: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. Tum demum sequitur, et caro mea requiescet in spe, ut consummatam laudem absolverent, in corde, in lingua, in omni opere. Quid etiam si interpretes legissent LESCHONI pro QUEBODI, vocandine forent in jus? Sensus denique non alto portendit.

Chapter 22 of 157