Psalmus VI
Psalmus VI. Titulus: « In Finem Psalmus David Pro Octava. »
Domine, ne in furore. Titulus: In finem psalmus David pro octava. [Aug.] Octava dicunt aliqui adventum Domini ad judicium, quia venturus est Dominus ad judicandum vivos et mortuos, post septem millia annorum, ut aiunt; sed nulli hoc tempus notum est, ut Dominus dicit in Evangelio: De die autem illa et hora nemo scit, neque angelus, neque Filius, nisi solus Pater (Matth. XXIV) . Et Apostol. ait: Dies autem Domini tanquam fur, ita in nocte veniet (I Thes. V) . Filius autem dicitur nescire, non quod apud se ipse non noverit, sed quia nescire faciat eos quibus non expedit hoc scire. Unde quorumdam nimium videtur temeraria praesumptio, qui annis computatis certissimum sperant post septem millia annorum diem Domini futurum. Potius ergo octavus dies dicitur, dies judicii, quia omnia tempora septem dierum repetitione volvuntur, post quae erit ille dies qui nullam habet varietatem. Vel ideo dies judicii dicitur octavus, quia post duas vitas futurus est, scilicet carnalem et spiritualem. Duae enim vitae sunt, quae in praesenti aguntur. Una est in delectatione carnis, quae pertinet ad corpus; quod est exterior et vetus homo, cui datum est Vetus Testamentum, scilicet viventi secundum corpus, in qua vita regnavit mors. Altera vero vita pertinet ad animum, qui est novus homo, regeneratus per Christum; ad corpus autem pertinet quaternarius, quia constat ex quatuor elementis, et quatuor qualitatibus afficitur, scilicet sicca, humida, calida, frigida, et quatuor temporibus anni administratur, vere, aestate, autumno, hieme: ad animam vero pertinet ternarius propter triplicem vim animae, quae est rationalis, irascibilis, concupiscibilis. Peracta ergo utraque vita, quasi septenario numero transacto, veniet octavus dies judicii, ubi cuique pro meritis reddetur. Unde timens Ecclesia, et poenitens hic orat. Et est sensus, Psalmus iste, qui dicitur psalmus eo quod monet ad bene agendum, dirigens nos, in finem, id est in Christum, qui est consummatio fidelium, in praesenti ad justitiam, in futuro ad coronam. Attribuitur David, id est poenitenti, qui hic loquitur, poenitens et timens de peccatis suis, [Cassiod., Alcuin.] Psalmus dico, compositus pro octava, id est pro metu judicii. Octava est adventus Domini, in quo peccator timet argui, et ideo poenitet. Et est iste psalmus primus omnium poenitentialium psalmorum, qui sunt septem. Ideo ut ostendatur per septiformem Spiritum posse deleri quidquid in septenario hujus vitae committitur, et quia septem sunt praecipue modi remissionis, quibus peccata delentur, scilicet baptismus, eleemosyna, martyrium, conversio fratris errantis, remittere in se peccanti, fletus et satisfactio pro peccatis, communicatio corporis et sanguinis Domini: horum poenitentialium psalmorum talis est forma, quia lacrymis et amaritudine poenitudinis incipiunt, et in certitudinem veniae terminantur, sicut hic patet. Concessio quoque deprecativa est hic, ubi peccatum conceditur, et venia postulatur, quae, licet apud judices saeculares locum non habeat, apud Deum tamen multum valet, cui placet peccati confessio et damnatio.
Intentio: Monet ad poenitentiam. Modus: Quatuor sunt partitiones. Primo, est exordium in quo captat a persona judicis, per ejus potestatem, et a sua persona, per infirmitatem suam. Item a persona judicis per consuetudinem parcendi, quia non vult a mortuis, sed a vivis rogari. Secundo, exponit aerumnas poenitentis, ibi, Laboravi. Tertio, ostendit se correctum, ut separetur a malis, ibi, Discedite a me, etc. Quarto, pro inimicis convertendis orat, ibi, Erubescant, etc. In persona ergo poenitentis, in judicio puniri metuentis orat dicens, o
VERS. 1.-- « Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. »
Domine, ne arguas me in furore tuo. [Aug.] Furor idem est ex Graeco, quod ira, unde et hic varie dicitur. Nam in aliis codicibus prius invenitur furor, post ira. In aliis e converso, prius ira, deinde furor. In aliis pro furore, indignatio ponitur sive bilis, alia littera. Est autem ira et furor motus animi, provocans ad poenam inferendam, qui tamen motus in Deum non cadit. De quo scriptum est: Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate judicas (Sap. XII) . Quod autem tranquillum est, perturbatum non est. Non ergo in Deum judicem cadit perturbatio; sed furor ejus idem accipitur quod ira, scilicet judicium quo malis quasi iratus videbitur, et velut furibundus. Argui autem et corripi diversa sunt. Nam argui gravius est quam accusari unde, damnatio timetur. Corripi vero mitius est, id est emendari vel erudiri. Arguentur ergo in judicio, id est damnabuntur qui sine fidei fundamento sunt. Emendabuntur vero, id est purgabuntur qui super fundamentum illud, ligna, fenum, stipulam aedificaverunt. Iste ergo nolens esse inter eos qui arguentur, vel corripientur, sciens horrendum esse incidere in manus Dei viventis [Alcuin., Gl. int.] orans dicit, o Domine qui potens es, hic seca, hic ure me; sed in furore tuo, vel indignatione tua, id est in futuro judicio, ubi malos damnabis ne arguas me, id est quasi damnandum convincas, neque etiam corripias quod minus est, me quasi castigandum in ira tua, id est in judicio, quasi dicat hic sana me, ne ibi opus sit. [Aug.] Ubi enim est sanitas, nec mors metuenda est, nec urentis aut secantis medici manus. Unde subjecit:
VERS 2.-- « Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. »
VERS. 3.-- « Et anima mea turbata est valde; sed, tu Domine, usquequo? »
[Rom., Hier.] Miserere: quasi dicat: Ne arguas, sed potius, o Domine, miserere in hac vita mei miseri. Et opus est [Cassiod.] quoniam infirmus sum natura et vitio, adeo quia justitiam sustinere nequeo. Et non parum sum infirmus, sed usque ad ossa pervenit infirmitas, id est ad robur animae, et hoc valde. [Aug.] Et hoc est quod ait: vere sum infirmus Quoniam conturbata sunt ossa mea, id est fortitudo animae. Deinde sequitur expositio ossium cum ait:
Et anima mea, (ecce ossa) turbata est, et hoc valde Et quia ita morbum detego tibi sana me, o Domine, [Hier.] quasi dicat cura me ut sapiens medicus, quia ego aegrotus sum, tu medicus: ego habeo infirmitatem, tu sanitatem; ego sum infirmus pro peccato, tu sana per misericordiam. Oro ut sanes, et tu, Domine, differs, sed usquequo? [Aug.] Innuit iste se diu luctari cum vitiis. Non est autem crudelitas dilatio Dei; sed ideo differt, ut persuadeat animae in quae mala se praecipitavit. Et ideo etiam, quia nondum hic tam perfecte orat, ut dicatur ei: adhuc te loquente, dicam: Ecce adsum. Et etiam ideo, ut ex difficultate sanationis, inde magis caveat sibi. Quod enim facile sanatur, non multum cavetur. Ex difficultate autem sanationis, fit diligentior custodia receptae sanitatis. Et ideo, ut ostendatur quae poena sit non conversis, si tanta difficultas est conversis. Unde alibi: Si justus vix salvabitur, impius ubi parebit? (I Petr. IV) . Vel ita potest legi: miserere mei, Domine. Hoc non mutatur. Et necesse est, quoniam infirmus sum. [Alcuin.] Reatu infirmatur anima. A quo reatu, sana me, Domine. [Rem.] Et debes, quoniam ossa mea conturbata sunt, id est mens mea conturbatur ad poenitentiam. Et anima mea, id est etiam sensualitas, turbata est valde, ad poenitentiam. [Alcuin.] Ergo, usquequo? o Domine, tu differs? quasi dicat: Quid restat quin sanes? nihil. Et ideo tu qui pius es, ne differas: sed potius, o,
VERS. 4.-- « Convertere, Domine, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam. »
[Aug.] Convertere, Domine, ad me, qui aversus eras, ut ego convertar ad te juxta illud: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos, dicit Dominus (Zach. I) . Sed, quia perfectae nostrae conversioni semper est paratus Deus, sicut propheta dicit: Tanquam diluculum paratum inveniemus illum (Ose. VI) . Quae ut admitteremus non fecit ejus absentia, qui ubique est, sed nostra fecit aversio. Melius autem videtur dici: Convertere, Domine, id est fac me perfecte converti: in quo sentit laborem. Durum enim est, et laboriosum ad serenitatem et tranquillitatem divinae lucis a terrenarum cupiditatum caligine retorqueri. Unde, postquam dixit: Convertere, addit, et eripe animam meam peccatis ligatam, quasi in conversione, multis impeditam hostibus et oppressam, tanquam inhaerentem perplexitatibus hujus saeculi, et spinas quasdam dilacerantium desideriorum in ipsa conversione patientem. Et salvum me fac, id est fac me incolumem proficere in bono, dando virtutes. Et hoc, propter misericordiam tuam, non meritis meis, quia justa damnatio debetur peccanti, et datum praeceptum praetereunti. [Cassiod.] Vel ita, Convertere, Domine, a vindicta, et eripe animam meam ab imminente morte, salvum me fac propter misericordiam tuam; hoc non mutatur. Sequitur.
VERS. 5.-- « Quoniam non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi? »
[Cassiod.] Quoniam non est, quasi dicat: Ideo hic festino dimitti, quia post mortem vel in inferno non accipitur confessio. Et hoc est, quoniam non est in mortequi memor sit tui, ad veniam, scilicet in morte, id est postquam mortuus est. [Aug.] Intelligit enim nunc esse tempus conversionis, quia, cum haec vita transierit, non restat nisi retributio. Non est qui memor sit tui in morte: in inferno autem quis confitebitur tibi? [Cassiod.] Nullus confitebitur ad veniam, scilicet, vel post judicium. Non est ergo contra hoc, quod in inferno confessus est dives ille evangelicus, qui Lazarum vidit in requie, etsi de profundo, cujus Lazari comparatione coactus est confiteri mala sua, usque adeo ut etiam fratres roget ab his praemoneri. Sed post judicium in profundioribus tenebris erunt impii, ubi nullam Dei lucem videbunt, cui aliquid confiteantur. Vel mortem dicit peccatum quod contempta divina lege committitur, ut aculeum mortis mortem appellamus, eo quod mortem generet. Aculeus enim mortis peccatum est, in quo immemor est Dei, qui praecepta ejus contemnit. Infernum autem dicit caecitatem animi quam incurrit quis cum desperat. Caecitas enim desperationis, peccantem, id est morientem excipit et involvit, ut detur in reprobum sensum. Littera sic continuatur: Ideo ita gemo pro peccato et doleo, quoniam non est qui memor sit tui in inferno, id est in peccato, quo lex divina contemnitur. In inferno autem, id est in caecitate desperationis, quae mortuum involvit, quis confitebitur tibi? nullus.
PARS. II. VERS. 6.-- « Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo. »
Laboravi. [Cassiod., Alcuin.] Secunda pars, ubi narrat aerumnas, quibus poenitens atteritur, quasi dicat nullus est memor tui in morte, vel in inferno; [Aug., Gl. int., Cassiod., Alcuin.] sed, ut inde liberer, ego laboravi, satisfaciendo; In gemitu meo, id est cordis. Gemit iste, dum videt quid egit, et quae poena sit futura. Et quasi parum profuerit, addit. [Aug., Hier., Cassiod.] Et post, lavabo per singulas noctes lectum meum, ad litteram, per noctes in lecto plorabo pro peccatis. Quod idem repetit aliis verbis lacrymis meis stratum meum rigabo. Idem accipitur hic stratus quod supra lectus, quasi dicat vestem superpositam lecto rigabo lacrymis meis, id est multum lacrymabor. [Rem., Alcuin.] Vel lectum vocat conscientiam, quae quibusdam est quies, quibusdam tormentum. Ibi enim mundi corde quiescunt. Ibi male cordati cruciantur. Stratum dicit sensualitatem. Et est sensus: Lavabo lectum meum, id est mundabo conscientiam meam. [Rem.] Per singulas noctes, id est per singula peccata. 13 [Rem., Alcuin.] Et lacrymis meis, id est amaritudine poenitentiae, stratum meum, id est sensualitatem, rigabo, id est fertilem faciam, quae prius erat arida a bonis operibus. [Aug., Cassiod.] Vel, lectus est voluptas corporis et delectatio saeculi, in qua aeger animus quiescit: in qua homo resolvitur. Stratus est, cumulus peccatorum, ut vestium: quo resoluto per imbrem lacrymarum, nova messis virtutum succressit. Et est sensus: Lavabo, id est lacrymis poenitentiae delebo, [Aug., Item.] lectum meum, id est voluptatem corporis et delectationem saeculi, quam lavat ille qui se ab ea conatur extrahere. Et hoc faciam, per singulas noctes, id est per singula peccata ex ea orientia. Ideo autem ait, per singulas noctes, ut intelligi daret quod quasi alternatim patitur, dies et noctes. Qui enim spiritu promptus, sentit aliquam lucem veritatis, et tamen in delectatione hujus saeculi per carnis infirmitatem aliquando requiescit, tanquam dies et noctes alterno affectu cogitur pati. Noctes patitur, cum carne servit legi peccati, et dies sentit, cum mente servit legi Dei. [Cassiod.] Lacrymis meis stratum meum rigabo, id est imbre lacrymarum cumulum peccatorum dissolvam, ut post messis virtutum germinet. Et nota, quod ait, rigabo, cum supradixit, lavabo. Amplius enim est rigare quam lavare, quia potest aliquid in superficie lavari, rigatio vero ad interiora pertinet. Per quod significat fletum usque ad cordis intima permanere.
VERS. 7.-- « Turbatus est a furore oculus meus; inveteravi inter omnes inimicos meos. »
[Aug.] Turbatus est a furore. Vel ab ira oculus. Furor sive ira accipitur hic, vel Dei, vel ipsius hominis. Item ira Dei duplex est, scilicet quae in judicio erit, et hic in praesenti est, in caecitate mentis, cum dantur peccatores in reprobum sensum. Ibi exteriores tenebrae erunt, quia tunc peccatores penitus erunt extra Deum, id est extra lucem, quia in summa caecitate erunt. Quid enim est penitus esse extra Deum, nisi esse in summa caecitate? Siquidem Deus habitat lucem inaccessibilem: hae autem tenebrae hic jam incipiunt in peccante, cum ab interiore Dei luce secluditur; sed nondum penitus, dum in hac vita est. Et ideo dicit turbatum, non exstinctum oculum quasi dicat, ideo lavabo, quia oculus meus, id est ratio mea, turbatus est a furore Dei, et futuro, quem timeo, et praesenti, quem sentio. Et a sua ira propria turbatus est oculus, qua conturbante solem interiorem, id est sapientiam Dei, non potest videre, et quasi occasum in se pati arbitratur mens quae sua perturbatione illum videre non sinitur. Unde Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram. Et est, ideo sic gemo, quia oculus meus, scilicet ratio, turbatus est a furore, vel ab ira mea propria. Turbatus est, et merito, quia inveteravi inter omnes inimicos meos, scilicet vitia vel malos homines qui vere sunt inimici ad Deum se convertentium, a quibus separatur omnis bonus, non loco, sed animo. Et addit, omnes, quasi dicat: Etiam inter omnes inveteravi, a nullo fui immunis, omnibus consensi. Vel ita legi potest: Ideo sic laboro, quia inveteravi, membrum factus veteris hominis. Et dicit hoc a simili veteris vestis, quae nec est decori, nec usui. Inter omnes inimicos meos visibiles et invisibiles, quibus consensi. Per hoc ostendit se omnibus vitiis subjectum. Hoc ideo dicit, quis desperet de gravitate peccatorum. Sed unde hoc? quia, oculus meus, rationis, turbatus est a furore, primo parenti exerto, [Alcuin.] id est a poena primo homini illata, per quem in universam posteritatem est transfusa: ipse enim origo, nos propago sumus poenae. [Aug., Alcuin.] Quia vero non est inanis labor poenitentiae post laborem et gemitum, et imbres creberrimos lacrymarum, exauditum se significans; subdit:
VERS. 8.-- « Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. »
Discedite a me. [Cassiod.] Tertia pars, ubi ostenditur correptio hujus qui orat, ut separetur ab illis malis nunc animo, in futuro, etiam loco, quorum collegio peccavit, et insistat mandatis Dei. Vel non est optatio, sed prophetia hic, quia ita in judicio futurum est, quando a justis impii separabuntur. Vel etiam nunc fit hoc in area, ubi jam grana a paleis nuda sunt, et separata mente, etsi inter eas lateant, et eisdem conventiculis contineantur. Dicit ergo iste poenitens post tantas difficultates se exauditum significans. Discedite a me, nunc animo in futuro, etiam loco. Omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
VERS. 9.-- « Exaudivit Dominus deprecationem meam: Dominus orationem meam suscepit. »
Exaudivit Dominus remittendo deprecationem meam quae est pro deponendis peccatis. [Rem., Aug.] Repetitio ejusdem sententiae crebra est hic ex affectu nimio, quia gaudenti non sufficit semel dicere quod gaudeat, unde subdit: Dominus suscepit [Cassiod., Rem.] quasi oblationem orationem meam, [Gl. int., Alcuin.] quae est pro virtutibus adipiscendis. Deprecatio namque est, pro removendis malis: Oratio, pro adhibendis bonis. [Cassiod.] His verbis dat exemplum fideliter orantes exaudiri. Et nota quod ter hic ponitur Dominus, quia sanctam Trinitatem precibus adfuisse ostendit. Incipit a lacrymis, exauditus exsultat, sicut fit et in aliis poenitentialibus psalmis.
VERS. 10.-- « Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei; convertantur et erubescant valde velociter. »
Erubescant. Quarta pars ubi jam liber a peccatis in conclusione exsultans pro inimicis ut convertantur orat, ut sicut ipse, habeant veniam, quasi dicat et quia Dominus me poenitentem exaudivit, ergo jam meo exemplo. Omnes inimici mei convertantur et erubescant, id est de actibus suis quia mali sunt; et conturbentur judicii timore, ad poenitentiam. Et hoc, vehementer, id est vehementi gemitu. [Aug.] Perfectus vir orat hic, ut mali de peccatis erubescant, et poeniteant, et convertantur [Cassiod.] ne eant quo tendebant, et non differatur, sed erubescant valde velociter. [Aug.] Hoc ad effectum optantis refertur, vel ad potentiam Christi, qui tam celeri tempore cito gentes ad fidem convertit. Vel ita, convertantur velociter a malis. Et post conversionem, erubescant valde, ex recordatione peccatorum, quod est custodia virtutum. Vel prophetia est hic non optatio, ubi praedicit quid futurum sit inimicis qui hic suorum peccatorum poenitere nolunt, quasi dicat me exaudivit Dominus, sed omnes inimici mei, etc., id est erubescent et conturbabuntur vehementer in futuro. Hoc utique non est hic, ubi potius iniqui irrident eos qui omnia relinquunt, et suis irrisionibus infirmos de Christi nomine erubescere faciunt. Sed in judicio hoc erit, ubi erubescentes dicent de bonis sicut scriptum est: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra (Sap. V) . Et convertantur et erubescant, quasi dicat, illis conversio sit ad confusionem qui noluerunt habere ad salutem quod justissimum est. Et haec omnia fiant valde velociter, quia, cum desperare coeperint de judicio, et dixerint: Pax et securitas est, tunc repentinus superveniet interitus (I Thess. V), qui cum venerit, sentietur non esse longa omnis vita; quia sicut desiderantibus tarde, ita desperantibus cito venire videbitur.
Psalmus hic in exsequiis mortuorum cantatur, quia per hujusmodi gemitum atque poenitentiale lamentum post hanc vitam a fidelibus obtinetur quod in hac vita diu ac vehementer desideraverunt et a malis sentitur, quod hic non timuerunt, sed contempserunt.
Collatio In Psalmum VI: « Domine, » Etc.
VERS. 3.--In hoc psalmo recentiores ponunt diversa vocabula, intelligentia tamen remanet inviolata, nec est nostri instituti omnia syllabatim venari. Sufficiet discutere quae magis et longius distrahunt, levia quandoque ad alia transeuntes adnotando Sanctes de suo addidit, conteres, Munsterus, affliges. Sed, tu Domine, usquequo conteres me? Interpres pro Cajetano, Iratus eris, quanquam explanatio Hieronymi et Aug. eo tendit ut subaudiatur, non eripis, non emendas. Si Latinus interpres hoc addidisset, nescio si vociferati fuissent non haberi in Hebraeo, quare jugulandum, convellendum, confodiendum.
VERS. 5.-- In inferno quis, etc. Quid in mentem venit Sancti et Munstero ut transferrent foveam et sepulcrum pro inferno, dum ipsi doceant, Scheol significare foveam, sepulcrum, infernum, et ex locis Scripturae corroborent, ac Hieronym., Pratensis, Pellicanus, Campensis, Nebiensis posuerint infernum.
Chapter 13 of 157