Skip to the text

Psalmus X

Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David. »

In Domino confido. Titulus, In finem, psalmus David. Agit hic Propheta de haereticis, qui in Ecclesia putrida membra mentiuntur se Christum habere, atque ab unius Ecclesiae verae matris uberibus alios avertere atque abripere moliuntur, et ad se trahere volunt, affirmantes quod apud se sit Christus, et quasi pie studioseque admonentes, ut ad eos transeundo transmigremus in Christum. Quibus hic respondet Propheta, in persona alicujus fidelis, redarguendo eos et docendo, eis esse resistendum. Et est sensus tituli: Psalmus iste, dirigens nos, in finem, id est in Christum, est David prophetae. [Cassiod.] Docentis resistere haereticis. Quae est intentio psalmi. Modus bipartitus est psalmus: Primo, de haereticis agit, qui Catholicos in suam pravitatem volunt convertere; secundo dicit: Quid utrisque det Deus, scilicet bonis et malis. Ibi, justus autem. Haereticis ergo respondens, cum increpatione, ait:

VERS. 1.-- « In Domino confido: quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer. »

In Domino confido. [Aug.] Quasi dicat: Unus mons est scilicet Christus, in quo confido, quem teneo, qui est mons in vertice montium. Quomodo ergo dicitis. Ecce increpatio; animae meae, quid? Transmigra in monte, id est in Christum qui apud nos est, id est quomodo monetis, me transire ad vos, tanquam multi sint Christi? Quasi dicat: Mirum est. Vos ita monetis, sed si haec fecero, ero sicut passer, id est sicut avis, id est instabilis et levis sum, si transeo. [Cassiod., Rem.] Ponitur enim species pro genere. Vel ita: Dicitis animae meae: Transmigra in montes, alia littera, [Aug.] id est in nos, qui sumus montes. Montes vere sunt, per superbiam, non per humilitatem, ut justi. Et debes ad nos transire, quia tu es sicut passer, id est pennatus virtutibus, et praeceptis. Sed haec quae obtenditis ut transeam ad vos, non sinunt me transire, quia si passer sum, habeo domum ubi requiescam, secundum illud: Etenim passer invenit sibi domum (Psal. LXXXIII) . Sed quam domum? Dominum, qui est refugium pauperi. Quomodo ergo dicitis, ut ad vos transeam? Vel ita: Dicitis animae meae: Transmigra, a tuo imo, in montem, id est in eminentiam intellectus, quam nos habemus. Et ita eris sicut passer, qui in altis nidificat. Et quomodo hoc dicitis? Quasi dicat: Hoc mirum est. Deinde fidelis, in cujus persona loquitur Propheta, convertens se ad alios, ait:

VERS. 2.-- « Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. »

Quoniam ecce. Quasi dicat: Aliquis diceret, quibus hoc dicis: et quare? Respondet: [Gl. int.] Ecce peccatoribus hoc dico ideo, quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, etc. Vel ita continua, ideo in Domino confido. Quoniam ecce quasi dicat, in evidenti est quod peccatores, [Hier., Rem.] id est haeretici intenderunt arcum, id est versus se, scilicet juxta voluntatem suam detorserunt Scripturam sacram ad vulnerandas animas simplicium. [Cassiod., Gl. int.] Vel, intenderunt arcum, id est in Scripturis sanctis subtilem, ut sibi videtur intellectum habuerunt, et alios remissum habere aestimant, et paraverunt sagittas suas in pharetra, [Aug.] id est parata habent in corde suo verba venenosa. Ad quid? ut sagittent rectos corde in obscuro, [Hier.] id est in simplici sensu degentes. Vel, sagittent rectos corde in obscuro, id est in suis ambiguis et obscuris sententiis. Per arcum hoc faciunt, non quod Scriptura ad hoc valeat, id est non ex vitio Scripturae, sed

VERS. 3.-- « Quoniam quae perfecisti destruxerunt; justus autem quid fecit? »

Quoniam destruxerunt. [Cassiod., Rem.] Male exponendo, id est perverterunt ea, quae perfecisti, id est Scripturas quas perfecte edidisti. Vel perfecisti, implendo in te, praedicta in Scripturis. Vel secundum aliam litteram: Ut sagittent in obscura luna rectos corde. Luna congrue significat Ecclesiam. Duae enim sunt opiniones de luna, quarum quae vera sit, quae non omnino vel difficile sciri potest. Alii dicunt eam suum lumen habere, sed globum ejus dimidium lucere, dimidium obscurum esse. Dum autem partem illam quae lucet paulatim ad terram convertit, ut videri possit, corniculata apparet; et sic crescit donec tota illa pars videatur et dum iterum convertitur, obscura pars incipit apparere, donec nobis tota iterum auferatur. Haec est Ecclesia, quae ex spiritualium parte lucet, et ex carnalium parte obscura est, et spiritualis quidem pars, modo apparet hominibus per bona opera, modo latet in conscientia soli Deo nota, et solo corpore videtur. Sicut contingit cum oramus in corde, et quasi nihil agere videmur, cum tamen non terram, sed sursum corda dirigamus ad Dominum. Alii autem dicunt quod luna non habet lumen nisi a sole, sed quando est cum illo habet partem illam ad nos quae non videtur ab eo, et ideo non lucet nobis; sed cum recedit ab eo illustratur ab ea parte quam habet ad nos, donec, sole occidente, plena surgat ab oriente. Cum autem ex alia parte soli coeperit appropinquare, superior pars illuminatur, inferior obscuratur. Hoc idem bene convenit Ecclesiae, quae lumen non habet, nisi a sole justitiae, id est Christo, qui in multis locis Scripturae allegorice sol appellatus est. Quaelibet ergo istarum duarum opinionum vera sit. Congruenter luna, allegorice Ecclesia accipitur. Si quis autem haec obscuravit, at cum in his obscuritatibus magis negotiosis quam fructuosis animum exercere aut non libet, aut non vacat, aut animus ipse non valet, satis habet, omissis obscuris causis, attendere popularibus oculis incrementa et detrimenta lunae, quae si deficit ut renovetur, notat Ecclesiam, ubi creditur resurrectio mortuorum futura. Ecce qualiter luna significat Ecclesiam.

Nunc videndum est quomodo obscuritas lunae obscuritatem Ecclesiae significat. Obscura autem est, vel fit luna tribus modis vel cum menstruis cursibus finitur, vel cum ejus fulgor nubilo interpolatur, vel in eclipsi, ubi cruenta videtur. [Aug.] Similiter et Ecclesia fuit obscura, cum in initio fidei adhuc nova nondum terris major effulsit, vel cum nubibus blasphemorum tecta vituperatur, vel cum caedibus martyrum est cruenta. In his terroribus et obscuritatibus Ecclesiae, iniqui dolosa verba jaculantur, ut rectos pervertant, quia sciunt haec tempora decipiendis infirmis accommoda. Dicit ergo: Ut sagittent rectos corde in obscura luna, id est in obscuritate Ecclesiae, quae tribus modis obscuratur, ut supra dictum est. Vel obscura dicitur Ecclesia, dum filii ejus peccant, et imperiti et carnales multi in ea abundant, et tunc occasione obscurae lunae opprobria ingerunt iniqui haeretici Catholicis, eo quod talibus cohabitent et a talibus sacramenta accipiant. Sed nihil timendum est confidenti in Domino. Timeat ille qui confidit in homine, qui tunc dicit sancta esse sacramenta, cum per sanctos dentur. Et est sensus: Ut sagittent rectos corde in obscura luna, id est cum senserint se non posse convinci, lumine Ecclesiae obscurato, propter multos carnales et imperitos. Quoniam quae perfecisti destruxerunt: hoc non mutatur. Vel ita ab illo loco: Quoniam ecce: et sunt hi terrores et verba haereticorum comminantium nobis de peccatoribus, nisi ad se quasi ad justos transeamus. Dicunt enim: Debetis ad nos transire, quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, id est Scripturas carnaliter interpretantur. Et paraverunt sagittas suas in pharetra, id est venenata verba in corde. Ad quid? Ut sagittent in obscuro rectos corde: hoc non mutatur a sententia primae lectionis. Quamque perfecisti. Convertit fidelis sermonem ab istis haereticis, quibus ante loquebatur, ad Deum. Quasi aliquis dicat: Cur dicunt tibi, transmigra? cur de peccatoribus te terrent, cum tendunt sagittare rectos? Respondet: Quoniam ea quae perfecisti, id est laudem quam ex ore infantium perfecit Deus. Destruxerunt quantum in ipsis est, in suis conventibus ubi parvulos qui erant lacte nutriendi fidei, vanis et scrupulosis quaestionibus sagittant, vel exagitant, et venenis pravorum dogmatum necant, quibus quasi nituntur efficere ne laudetis. [Cassiod.] justus autem. Secunda pars ubi dicit quid utrisque det, scilicet bonis et malis, et minatur judicium, cujus timore saltem deserant falsitates, quasi dicat, ita haeretici nos offendunt et turbant. Justus autem, id est Christus quid fecit? secundum utramque partem, scilicet bonorum et malorum, [Aug.] quasi dicat: Si haeretici offendunt, nonne Christus pacem dat vobis? Qui dicit: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV) . Dat utique pacem, quam haeretici nefanda dissensione violant. Christus vero tantam pacem exhibuit, quod etiam traditorem suum Judam mira patientia toleravit, et ad praedicandum regnum coelorum cum aliis apostolis misit. Et ei sicut in caeteris eucharistiam dedit, quam ante traditorem suum 24 et diabolum nominavit. Cui praedicta ideo contulit, ut ostenderet dona Dei ad eos pervenire qui fidem accipiunt, etiam si talis sit per quem accipiunt, qualis Judas fuit. [Alcuin.] Et nota quod hac interrogatione invitat utrosque ad solutionem, quae est ibi.

VERS. 4.-- « Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes ejus. »

Dominus in templo sancto, ubi ostendit quid faciat bonis; et ibi pluet super peccatores, ubi dicit quid faciat malis. Prius ergo ostendit quid bonis faciat, praemissae interrogationi respondens sic, Dominus est in templo sancto suo. [Alcuin., Aug.] Id est in suis, ut faciat eos sibi templum. Quod templum est etiam coelum, unde subdit. Dominus etiam hoc facit, quasi dicat: In coelo est sedes ejus, id est eos quos facit templum, facit et coelum, id est arcana secreta. [Aug., Gl. int.] Vel ita potest distingui, Dominus communiter omnium per potentiam est Dominus, specialiter, in templo sancto suo, id est in fidelibus. Unde dicitur Templum Dei, sanctum est, quod estis vos (I Cor. III) , ubicunque non sic est ipse Deus ut in suo templo. Deinde repetit in coelo, id est in sanctis est sedes ejus.

VERS. 5.-- « Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebrae ejus interrogant filios hominum. »

Oculi ejus, [Rem., Gl. int.] quasi dicat, ita de majoribus facit, scilicet quod sint templum et coelum, in pauperem vero, id est in minores. [Hier., Aug.] Oculi ejus, id est misericordia ejus respiciunt, quod est ei pauperi lux. Namque respectus Dei, et auxilium, et lux suis est. Et ideo non sunt timendi tumultus tribulationum qui in retibus fiunt, antequam ad littus aeternitatis veniatur. Vel per pauperem, eosdem significat quos per coelum et templum significavit. Quasi dicat: Quidam sunt templum et coelum. Et hoc etiam, non modo alia, à Domino est, quia oculi ejus, id est misericordia, respiciunt in pauperem, per quod fit coelum; et palpebrae ejus, id est crebra apertio Scripturarum per loca, et apertio per alia loca, quae Scripturae quasi oculi Dei sunt, interrogant, id est probant, filios hominum, scilicet de veteribus innovatos per fidem, id est probant bonos, quia boni de obscuris non fatigantur, sed exercentur; de cognitione non inflantur, sed confirmantur, Et etiam:

VERS. 6.-- « Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. »

Dominus interrogat, [Hier., Gl. int.] id est per tribulationes et haereses probat justum et impium. [Aug.] Quid ergo times, tu juste, ne obsit tibi impius, sacramentis non sincere communicans, cum Dominus interroget te et illum. [Cassiod.] Vel Dominus interrogat justum et impium, quia Dominus solus de conscientiis utriusque judicat, Dominus interrogat utrumque interrogando autem hoc invenit quod ille qui diligit iniquitatem, odit animam suam, [Aug., Alcuin.] id est animae suae nocet dilector iniquitatis, non justo qui credit Deo. Cur ergo timos si corporaliter tecum est injustus? Nota quod ait, qui diligit iniquitatem, non qui facit. [Gl. in.] Iniquitas idem est quod peccatum, unde Joannes: Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit (Joan. VIII) . Nemo vero sine peccato vivit. Ille vero diligit iniquitatem, qui ex desiderio et affectu peccat qui etsi semper viveret, semper peccare vellet.

VERS. 7.-- « Pluet super peccatores laqueos ignis, et sulphur; et spiritus procellarum pars calicis eorum. »

Pluet super peccatores. Hucusque dixit quid justus faciat bonis. [Alcuin.] Hic dicit quid malis reddat. Quasi dicat: Dominus est in templo, et in coelo. Dominus, etiam pluet super peccatores laqueos. Vel ita junge: Dico qui diligit iniquitatem, odit animam suam, et hoc effectus indicat, quia Dominus pluet laqueos, id est doctrinam illaqueantem super peccatores. [Aug., Gl. int.] Hos laqueos pluit Dominus de nubibus, scilicet de pseudo prophetis, qui veris falsa admiscent; vel etiam de bonis prophetis, de quibus laquei manant, cum male intelliguntur eorum doctrinae; sed hos laqueos non pluit Dominus nisi his qui peccatores sunt. Unde aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II). Omnes ergo sive boni sive mali, qui verbo Dei animas irrigant, nubes dici possunt, de quibus pluit Dominus super peccatores, ut inde sint inexcusabiles. Quae pluvia est illis laqueus, quia vel non sane intelligunt, vel opere non complent. Deinde poena blasphemorum describitur, cum subditur, ignis, [Aug., Hier.] scilicet cupiditatis, et sulphur, id est fetor malorum operum, et spiritus procellarum, qui erit in futuro, id est ultima illa separatio a justis, sunt pars calicis, id est poenae eorum. [Aug.] Ideo poenas eorum calicem dicit, quia et poenae eorum sunt, secundum modum et mensuram meritorum. Et notatur hic ordo poenarum quas patiuntur iniqui. Primo enim igne cupiditatis vastantur: inde malorum operum fetore abjiciuntur a sanctis, inde merguntur aeternis poenis. [Cassiod.] Vel aliis non mutatis, illud de praesenti potest accipi, spiritus procellarum, id est tumultuosa mens.

VERS. 8.-- « Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: aequitatem vidit vultus ejus. »

Quoniam justus Dominus. [Aug.] Quasi dicat: Haec praedicta reddet Dominus bonis et malis, et quare hoc faciet? Quoniam Dominus est justus, et justitias, id est justos dilexit pluraliter, dixit justitias, ut justos accipias, in quibus multae sunt justitiae, cum una sit Dei, qua omnes participant. Et aequitatem vidit vultus ejus. Vel, facies ejus, id est aequitas visa est in facie, id est in notitia ejus. Facies enim ejus est notitia ejus, id est potentia, qua dignis innotescit. Vel vultus ejus vidit aequitatem, secundum utramque partem, scilicet bonorum et malorum, quia non se dat noscendum malis, sed bonis; quod est aequitas.

Potest iste psalmus et aliter legi, ut de passione Christi accipiatur, et dicit Christus secundum hominem, ut solet, contra errores Judaeorum: In Domino confido: quomodo ergo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer, id est consenti nobis, in legalibus observantiis, et in caeteris. Ideo, in Domino confido, quoniam ecce peccatores, Scribae et Pharisaei, intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde, id est volunt sagittare fideles, in obscura luna, id est repleta peccatoribus Synagoga. [Hier., Aug.] Alia littera; Quoniam quae perfecisti, id est me quem perfectum fecisti, destruxerunt Judaei, id est destructorem legis arbitrati sunt. Justus autem quem tanquam destructorem legis contemnebant, quid fecit? Ecce Dominus in templo sancto suo est, id est Verbum Patris, in homine vel Filius hominis in coelo est ad dexteram Patris. Et repetit, in coelo est sedes ejus. Et oculi ejus respiciunt in pauperem, quem suscepit secundum Deum. Vel propter quem passus est secundum hominem. Et palpebrae ejus interrogant filios hominum. Palpebrae Christi sunt apertio et opertio oculorum, id est mors et resurrectio, ubi probavit filios hominum, id est discipulos. Et Dominus, jam de coelo regens Ecclesiam, interrogat justum et impium, interrogando autem hoc invenit, quod qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Et cur ita sit, docet. Pluet enim super peccatores. Hoc et caetera usque in finem, a priore expositione, non mutantur.

Collatio In Psalmum X: « In Domino Confido. »

VERS. I.-- Quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem, sicut passer. Pratensis, transmigra ex monte vestro, velut passer; Consentit Sanctes, a quibus non longe est Munsterus, avola de monte vestro sicut passer; Interpres pro Casetano, vagare montem vestrum avis. Statim ipse refert litteram seu lectionem Hebraicam, quae non habet expresse praepositionem, nec similitudinis notam. Pellicanus vertit, ad montem eorum passer, cum tamen in Hebraeo nunc legatur HARCHEM, montem vestrum. Sed Hieronymus juxta Heb. sine pronomine, Transvola in montem velut avis. Ubi cernis quod Rabini, et eorum asseclae, volunt intelligi praepositionem a vel ab. Septuaginta, Hieronymus, Pellicanus, praepositionem in vel ad, nec pronomen vestrum legit Hieronymus, sicut nec LXX. Translator ad Campensem, abi hinc protinus in montes tuos volucre citius; Et Paraphrasis, fuge de monte in montem, sicut soles cum tuis, et absconde te usquam in antro, sicut consuevit passer. Si autem unusquisque suum cerebrum pergat edere; tota plaustra diversitatum sacris infulcientur, usque adeo ut lectores tandem nihil reportent nisi confusionem, et avis ultro citroque devolantis instabilitatem.

VERS. 2.-- Paraverunt sagittas suas in pharetra. Hic poterat conniveri quod Hebraismi jurati pro pharetra ponunt nervum aut chordam, nisi quod praesentius videtur periculum sagitta adaptata super nervum, quam recondita pharetrae, licet eodem tendat ratio sensus. Tamen cum interpretetur Augustinus de insidiis haereticorum, ut accipiatur pharetra pro corde eorum, in quo machinantur contra simplices pravas cogitationes, quibus postea letaliter vulnerent incautos, accommodatior est pharetra huic intelligentiae, quam sagitta jam posita super nervum. Et particula Heb. IETER, facile potest accommodari ad violentiam malignorum, et occultas fraudes eorum. Hujusmodi certe particulam interpretatus est Hieronymus, Job XXX, pharetra. Pharetram (inquit) suam aperuit.

VERS. 3.-- Quoniam quae perfecisti destruxerunt. Hieronymus, leges dissipatae sunt. Non variatur sensus, quia leges Dei sunt ea quae perficit, et quae nos perficiunt. Ad idem reducuntur quae vertunt Pratensis, Augustinus, Nebiensis, Munsterus et interpres pro Casetano, videlicet fundamenta; vel ut Pellicanus vult quem posita sunt. Solus Sanctes vertit retia, imitatus quosdam Rabinos. Translator ad Campensem et paraphrasis nescio quomodo sensus lacerant et discindunt. Ille vertit, ut funditus perdant; haec, in ipso conatu irrita facta sunt consilia.

VERS. 5.-- Oculi ejus in pauperem respiciunt. Septuaginta declarationis gratia addiderunt τόν πέντουτα, id est pauperem, cujusmodi frequentissime facere solent juniores interpretes.

VERS. 6.-- Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Quia Hebraei destituuntur variatione casuum, idcirco potest reddi sensus conversus, ad hunc modum: Diligentem iniquitatem odit anima ejus. Casus commutatio facit ut versio nostra referatur ad peccantem, qui salutem suam peccando oderit. Altera vero ad Deum, qui odio prosequatur peccatores, quam posuit Hieronymus et reliqui. Utraque dignitatem suae intelligentiae obtinet. Tantum obstrepit, quod SANEAH, id est odivit, est feminini generis, ut sic non possit respicere nisi animam, quae esse Dei dicitur. Verum facile fieret, ubi non sunt puncta adscripta, ut littera he pertineret ad particulam sequentem NAPHSSO dicendo HANAPHSSO, ac remaneret superior dictio legenda SANA . Mirum quam tragice Faber, et Caecus Burgensis insectentur Latinam lectionem, quasi contradicat ex diametro Evangelio, quando admonet ut qui oderit animam suam, in vitam aeternam custodiat eam (Joan. XII), ceu anima semper debeat accipi pro vita carnali. Quid est ergo illud Proverbiorum XXIX; Qui cum fure participat, odit animam suam? Et: Sitivit anima mea ad te, Deus? (Psal. LXII.) Cumque toties anima in Scripturis in bonam partem dicitur, debuissent advertere, quod Evangelium seipsum exponat, quando additum est: Qui odit animam suam in hoc mundo. Deinde nituntur belli homines excusare Septuaginta, qui reformidarunt animam tribuere Deo, nihilominus eam excusationem statim supprimentes, quod prophetae nihil veriti fuerint tribuere Deo animam, dum sane intelligatur, quando dixit Isaias: Solemnitates vestras odivit anima mea, quasi 25 non scripserint LXX, τὰς ἕορτὰς ὑμῶν μισεῖ ἡ ψυχή μου, Isa. primo. Propter hujusmodi casuum indistantiam effectum est, ut in sequenti versu, pluet super peccatores laqueos, ignis, sulphur, spiritus procellarum pars calicis eorum, quidam verterint ignem et sulphur, in accusativo; et mox spiritus procellarnm, in nominativo; alii, omnia in accusativo. Quos tandem sequemur? Ne vacillemus, habemus ritum Ecclesiarum nulla sui parte vacillantem.

VERS. 8.-- Aequitatem vidit vultus ejus. Hieronymus juxta Hebraeos, et Pellicanus traducunt facies seu vultus eorum. Hebr. legunt PANEMO. Solent autem Hebraei accipere modo, ut valeat eis eos eorum juxta rationem regiminis, et ita intelligentia referretur ad justos, quorum facies viderunt quid rectum sit. Tamen LXX acceperunt PANEMO, loco PANAU, id est vultus ejus. Quod ne videatur commentum meum, Munsterus in scholiis haud diffitetur. Consimiliter transtulerunt Sanctes, Pratensis, et interpretes pro Cajetano. Sensus tamen uterque quadrat.

Chapter 17 of 157