Psalmus IX
Psalmi Titulus: « In Finem Pro Occultis Filii Psalmus David. »
Confitebor tibi. Titulus in finem pro occultis filii, psalmus David. Cum dicitur filius, nec additur cujus, sicut hic, per excellentiam intelligitur Christus, qui est unigenitus Dei Filius, sicut ipse sine additamento de se ait: Si Filius vos liberaverit, veri liberi critis. [Aug.] Vel filius est etiam ipsius David, quia de eo natus, cum dicit, pro occultis nominando occulta filii, dat intelligi, quia alia ejus sunt manifesta. Sciendum igitur quia duo sunt adventus Christi. Primus, in humilitate, qui occultus fuit Judaeis, qui caecatis Judaeis, gentibus profuit. Unde: Caecitas contigit Israel, ut plenitudo gentium intraret (Rom. XI) . Secundus in majestate, qui omnibus erit manifestus. Duo etiam sunt judicia Dei, scilicet occultum, quod nunc agitur, quod incipit a domo Dei, id est occultum Dei judicium est poena, qua nunc quisque hominum vel exercetur ad purgationem, vel monetur ad conversionem. Vel, si contemnit Dei vocantis disciplinam, excaecatur ad damnationem. Manifestum judicium erit in ultimo, cum cuique retribuet juxta merita. Hic ergo agit de occultis, id est de humili adventu, qui caecatis Judaeis profuit gentibus, et de poena qua judicat purgando, convertendo, excaecando. Et est sensus tituli: Psalmus iste, David prophetae, qui hic loquitur in persona Ecclesiae dirigens nos in finem, id est in Christum, est pro occultis, [Gl. int.] id est, agit de occultis filii, scilicet Dei. Vel filii ipsius David, de quo natus est Christus secundum carnem. Intentio: monet ut non casu vel fato, quis credat mundum regi, sed justo judicio Dei. Modus. Quinque sunt partitiones: [Cassiod.] Primo, Propheta laetus psallit quia cultura diaboli adventu Christi destruitur, et Christus regnat, judicat, adjuvat; secundo, fideles provocat ad laudem, ibi: Psallite Domino; tertio, finem malorum venturum peccatoribus cum Antichristo praedicit, ibi: Convertantur peccatores; quarto, mala temporis Antichristi pertractat, ibi: Ut quid, Domine; quinto precatur judicium maturari, ut sanctorum mala finiantur, ibi: Exsurge, Domine. [Aug.] Contra illos ergo qui de flore malorum et labore bonorum murmurant, putantes non divina dispositione, sed casu hoc contingere, loquitur hic Propheta.
VERS. 1.-- « Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua. »
Confitebor tibi, quasi dicat: quidam murmurant et detrahunt, sed ego confitebor tibi, Domine, id est laudabo te, quicunque detrahat; [Gl. int.] et hoc in toto corde meo, et non in parte, 19 ut faciunt illi qui quaedam opera Domini approbant, quaedam blasphemant. sed ego, Confitebor in toto corde meo, [Aug.] quia in nullo de providentia Dei dubito; sed omnia recte agi sentio, quae stulti temere et casu agi putant. Et etiam narrabo aliis mirabilia tua, non nostra, et omnia, scilicet visibilia et invisibilia: omnia enim narrat, qui de visibilibus transit ad invisibilia, ut qui dicit eum quod Lazarum suscitavit in corpore, Paulum suscitasse in mente: quod majus est et excellentius. Vel: Narrabo omnia mirabilia tua, id est quaecunque dicam de tuis operibus, sunt mirabilia.
VERS. 2.-- « Laetabor et exsultabo in te: psallam nomini tuo, Altissime. »
Laetabor. [Gl. int.] Non solum aliis narrabo, sed et laetabor et exsultabo, quod plus est quam laetari. [Cassiod.] Exsultatio enim est intensissima laetitia. Laetabor dico, et exsultabo, in te, [Aug., Gl. int.] non in saecularibus, non in jucunditate rerum labilium, sed in occultis filii: alibi, non est vera laetitia, et psallam opere, nomini tuo, exsultando, o Altissime: quod faciam ut eo exemplo psallant et alii. Deinde causam laudis subjicit, dicens:
VERS. 3.-- « In convertendo inimicum meum retrorsum: infirmabuntur et peribunt a facie tua. »
In convertendo, etc. [Gl. int.] Ecce quare praedicta facit, quasi dicat, ideo laetabor et psallam, quia in convertendo inimicum meum, [Hier., Rem., Gl. int.] scilicet diabolum retrorsum, id est quia, dum diabolum convertisti retro amisso jure, qui ante adventum Christi praecedebat, ut dux itineris mortis infirmabuntur, [Aug.] id est infirmantur impii, ut nihil possint vel velint contra pios. Et peribunt quia non erunt impii, juxta illud: Converte impium, et non erit (Prov. XII, 7) . Et hoc a facie tua, scilicet a cognitione Dei, quia iniquitatum eorum non recordabitur. Ita periit ille qui dixit: Vivo ego, jam non ego; vivit vero in me Christus (Gal. II) . Vel in malo potest accipi, quia diabolum convertisti in fugam. Et ideo membra ejus, infirmabuntur, in malis, [Hier., Rem., Alcuin.] ut nihil nocere possint bonis. Et peribunt in die judicii, A facie tua, id est ab impugnatione tua, cum dices: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV) . Deinde ostendens per quid conversus sit diabolus retro, subdit:
VERS. 4.-- « Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum qui judicas justitiam. »
Quoniam fecisti, quasi dicat: Conversus est retro inimicus, et perierunt impii; [Gl. int.] sed, quomodo hoc? et per quid? ecce, quoniam fecisti judicium meum, hoc fuit, scilicet quando judicatus est Christus, et sententia in eum data, et causam, quam Christus egit contra impios accusatus. Judicium dico et causam meam et meum; quia mihi servierunt, et ad utilitatem meam fuerunt. [Aug.] Qualiter et nautae dicunt ventum suum, quo utuntur ad bene navigandum, sedisti, vel sedes, quasi dicat: Fecisti causam meam per hoc, quia sedisti, vel sedes, o Deus Pater super thronum, [Rem.] id est, super animam Christi, quia Deus, scilicet Pater, erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V). Tu, dico, sedisti, qui judicas, o Pater, justitiam, scilicet ut Christus moriatur pro genere humano. Et per hoc,
VERS. 5.-- « Increpasti gentes et periit impius; nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi. »
Increpasti, id est terruisti, gentes de peccatis. Vel ad Christum dirigitur sermo. Sedisti, quasi dicat: fecisti judicium, [Aug.] et, o Christe, sedisti, vel sedes, post resurrectionem, super thronum, id est, ad dexteram Patris. Tu, dico, sedes, qui judicas, id est judicabis, in fine justitiam, quia Christus in fine juste judicabit, cui Pater omne judicium dedit (Joan. V). Dico sedes ad dexteram Patris. Unde mittens Spiritum sanctum in apostolos, et per apostolos, increpasti gentes pro peccatis. Et sic, periit impius, factus pius. Vel impius, id est diabolus, periit amissa potestate a Deo. Periit impius, quia delesti nomen eorum, impiorum. Non enim dicuntur impii qui Deo credunt. Et hoc in aeternum, vel in saeculum, scilicet praesens, et in saeculum saeculi, scilicet aeternum. Saeculum est hoc praesens, quod volvitur vicissitudine temporum sibi succedentium; saeculum saeculi est aeternum, quod incommutabili aeternitate consistit, cujus istud saeculum imago est et umbra. Vel quod dicit, in saeculum saeculi, determinatio est et expositio praecedentis, scilicet in aeternum, ne dicendo, in aeternum, hoc praesens saeculum acciperes. Delesti ergo nomen impiorum in aeternum et in saeculum saeculi [Gl. int.], quia amodo nihil poterunt in populo Dei tranquillo. Et vere, quia
VERS. 6.-- « Inimici defecerunt frameae in finem; et civitates eorum destruxisti. »
Frameae inimici genitivus casus est, [Aug., Gl. int.] id est rebelliones diaboli, et diversi errores quibus animas occidit, defecerunt in finem, id est per Christum in primo adventu ex parte, et in secundo plenarie. [Aug.] Iste finis est, ille gladius quem vibravit Deus aperte, judicas. Unde supra in alio psalmo dixit: Gladium suum vibravit, qui modo occulte judicat usque ad quem aperte judicantem in futuro aliquid valent hostis frameae; sed tunc deficient penitus, quando palam vibrabitur. Et nunc eo occulte judicante destruxisti civitates eorum, id est munitiones, [Hier., Aug.] scilicet illos in quibus diabolus regnat, ubi dolosa et fraudulenta concilia, quasi curiae locum obtinent. Cui principatui, quasi satellites et ministri adsunt officia singulorum membrorum, sicut oculi ad curiositatem, aures ad lasciviam, manus ad rapinam, et in hunc modum caetera membra tyrannico principatui, id est perversis consiliis militant. Hujus civitatis, quasi plebs est, omnes delicatae affectiones, et turbulenti motus animi, quotidianas seditiones in homine agitantes. Has ergo civitates ubi rex, ubi curia, ubi minister, ubi plebs invenitur, destruxisti, ut excluso diabolo serviant justitiae. Et ideo
VERS. 7.-- « Periit memoria eorum cum sonitu; et Dominus in aeternum permanet. »
Memoria eorum periit. [Gl. int.] Apud Deum, ne puniat. Vel, memoria eorum, id est impiorum periit, id est ritus eorum excidet. Periit, dico, cum sonitu, vel strepitu, id est et strepitus et tumultus impietatis periit. [Aug.] Vel ideo dicit, cum strepitu, quia, cum impietas evertitur, strepitus fit, quia non venit ad summam pacem, nisi qui cum magno strepitu cum vitiis pugnavit. Vel de futuro potest accipi totum ab illo loco. [Cassiod.] Inimici, id est diaboli; frameae, id est virtus diaboli; defecerunt in finem, id est in fine saeculi destruetur; et civitates eorum, id est, populos ejus; destruxisti, id est, destrues. Nota quod pluraliter dicit, eorum, cum supra dixit singulariter, inimici, quia, cum plures sint daemones, in malitia similes sunt, et quasi unum. Sequitur, periit, id est peribit, in futuro, memoria eorum cum sonitu, id est cum magno clamore, ut fit cum res prosperae gravi fine clauduntur. [Aug.] Sed contra Dominus permanet in aeternum, frustra ergo contra eum nisi sunt impii.
VERS. 8.-- « Paravit in judicio thronum suum; et ipse judicabit orbem terrae in aequitate, judicabit populos in justitia. »
Paravit thronum suum. [Aug.] Dico, Permanet in aeternum et judicabit, quia paravit thronum suum, id est judiciariam potestatem in judicio, id est cum judicatus est, [Cassiod.] quia per patientiam coelum acquisivit, et potestatem judicii. Nam, quia in humilitate judicatus est, in majestate judicabit [Aug.]. Unde subdit, et ipse judicabit tandem aperte orbem terrae, id est mundum ipsum, ut habeat incorruptibiles qualitates, et ut sit purgatus. [Gl. int., Aug.] Vel de toto orbe, gentes omnes, judicabit dico, in aequitate meritis reddens digna. Et repetit aliis verbis, judicabit populos, hoc est quod dixit orbem; in justitia, hoc est quod dixit, in aequitate.
VERS. 9.-- « Et factus est Dominus refugium pauperi, adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. »
Et factus, [Aug., Gl. int.] quasi dicat, in futuro judicabit, et interim ut inimicus retro conversus non noceat, Dominus factus est refugium, in malis vitandis, sed hoc non nisi pauperi, id est illi qui nil amat in transitoriis, et quantum est cum qui judex est esse refugium pauperi, qui nihil mundi cupit? Et ipse est etiam adjutor in agendis bonis. In quibus est adjutor et refugium; in opportunitatibus, id est in his in quibus opus est. Deinde exponit opportunitates, scilicet in tribulatione posito est adjutor et refugium. Dulce auxilium et refugium est, quod in necessitate datur. [Cassiod., Aug.] Tribulationes bene dicit opportunitates, quia non opportunius avellitur homo a saeculo, nisi his voluptatibus nugatoriis et perniciosis labores et dolores misceantur.
VERS 10.-- « Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. »
Et sperent, [Gl. int.] quasi dicat: Et quia refugium es et adjutor, ideo, o Domine, sperent in te, non in saeculo, qui noverunt nomen tuum [Aug.]. Quod faciunt, cum desinunt sperare in rebus saeculi: tunc enim illos aversos a saeculo, et quaerentes ubi figant spem, excipit cognitio nominis Dei. Nomen autem scitur, cum ille cujus est nomen cognoscitur. Nomen autem Dei est Dominus. Unde: Qui ascendit super occasum, Dominus est nomen illi (Psal. LXVII) . Quod nomen bene novit, qui libenter ei ut Domino servit. Vel nomen Dei est: Qui est. Unde Dominus dicit ad Mosen; Ego sum qui sum. Et haec dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III) . Quod nomen recte intelligit, qui spem non ponit in rebus his, quae temporis volubilitate praeterfluunt, nihil ferme habentes, nisi erit et fuit, quoniam quod in illis futurum est, cum venerit, sit statim praeteritum, et exspectatur cum cupiditate, et amittitur cum dolore, non tenetur cum certitudine. Et ideo nemo speret in transitoriis, sed in eo, cujus essentia non novit praeteritum vel futurum, quoniam non dereliquisti, [Aug., Gl. int.] quasi dicat: Vere adjutor es et refugium, quoniam non dereliquisti, etsi ad horam videtur, quaerentes te, Domine, cum quo nemo potest quaerere transitoria: Nemo enim potest duobus dominis servire (Matth. VI).
PARS II. VERS. 2.-- « Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus. »
Psallite Domino, [Aug.] Secunda pars, ubi fideles provocat ad laudem Propheta, respiciens beneficia praesentis temporis et futuri, quasi dicat, et quia Dominus non dereliquit quaerentes se, ergo, o vos quos quaerentes non dereliquit, psallite Domino, [Hier.] id est laudate Dominum, eum praedicando, et opere quod praedicatis implendo. Domino dico, Qui habitat in Sion, id est in praesenti Ecclesia, [Aug.] quae nunc per speculum contemplatur Deum. Sicut enim Jerusalem, quae interpretatur visio pacis, significat super coelestem Ecclesiam, ita Sion gestat imaginem Ecclesiae, quae nunc est. Quia Sion interpretatur speculatio, quae modo agitur, ut perveniamus ad pacis visionem, id est de Sion in Jerusalem. Quaelibet autem studiosa speculatio it in errorem, nisi Dominus in ea habitet, annuntiate inter gentes studia ejus, quae habet erga suos. Quae sunt illa? Haec, scilicet:
VERS. 12.-- « Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum. »
Quoniam ipse requirens ultionem, quam exercet contra occisores, sanguinem eorum recordatus est, ipsorum occisorum consolando eos, et glorificando. Vel ita: Annuntiate inter gentes studia ejus, [Hier., Aug.] id est mandata ejus, in quibus studendum est. Sed, quasi dicant qui missi sunt evangelizare: Nemo credit nobis, sed occidimur, respondet: Non sine fructu 20 aeternitatis occiduntur missi a Christo. Quoniam Dominus requirens ultionem, id est sanguinem eorum in judicio futuro, ubi poena occisori, et gloria occiso erit, recordatus est suorum, glorificando eos et consolando, et in terrores puniendo. Recordatus autem dicit, non quod oblivio cadat in Deum, et post oblivionem memor fiat, sed quia post longum tempus futurum est judicium: et dicitur hoc secundum affectum infirmorum, qui oblitum putant, quia non tam cito fit ut volunt. Quibus etiam addit, et non est oblitus clamorem pauperum, quasi dicat, dixi, Recordatus est, per quod videtur fuisse oblitus, imo non est oblitus clamorem pauperum, ut putatis. Et si dixi, recordatus, hoc dicit contra querentes, qui pro dilatione putant Deum oblitum. Quis autem fit ille clamor pauperum, ostendit:
VERS. 13.-- « Miserere mei, Domine, vide humilitatem meam de inimicis meis. »
Miserere mei, etc. [Gl. int.] Ecce ille clamor. Unus pro omnibus loquitur, etc., in sua persona dicit quod unusquisque petit, sic inquam: Miserere mei, Domine, vide contuitu misericordiae humilitatem meam. Aspectus Dei, auxilium est, qui, cum sit lux, tenebras fugat serenans mentem. Et est sensus: Vide humilitatem, id est adjuva humilitatem meam, quae, quanta sit, aestimatur, de inimicis meis, de superbia quippe inimici aestimatur humilitas patientis, quia tantum hi humiliantur quantum illi extolluntur. Tu, dico, vide.
VERS. 14.-- « Qui exaltas me de portis mortis ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion. »
[Aug., Cassiod.] Qui exaltas me, id est longe me facis, de portis mortis, id est ab omnibus pravis cupiditatibus, quibus itur ad mortem. Mors autem est ipsa laetitia, quae jam habetur in hac vita in perfruendo cupitis. Unde Apostolus: Vidua, quae in deliciis vivit, mortua est. [I Tim., V]. Ad quas delicias per cupiditates tanquam per portas mortis venitur. A quibus ideo me elongas, ut annuntiem omnes laudationes [Gl. int., Aug.] Quia, quidquid dico, laudatio Dei est. Annuntiem dico, ego existens et existentibus, in portis filiae Sion. Portae filiae Sion sunt optima studia per quae venitur in sancta Ecclesia ad visionem pacis, ubi non erit aliquid quasi nondum sit, nec fuit, quasi jam non sit; sed est tantum id quod est, et ipsa est aeternitas. In his ergo portis bene annuntiantur omnes laudes Dei, ut petentibus detur sanctum, et non canibus (Matth. VII), qui malunt pertinaciter latrare quam studiose quaerere. Et sunt hae portae contra praedictas portas. Illae namque sunt portae mortis, hae portae vitae. Filia vero Sion est Ecclesia, Sion enim omnes Ecclesias generavit mundi, quia ibi natus est Christus, unde fides incepit. Vel portae mortis sunt corporei sensus, a quibus exaltantur qui quaerunt, non quae videntur, sed quae non videntur. Et portae filiae Sion sunt sacramenta, et initia fidei, quae pulsantibus aperiuntur, ut perveniatur ad occulta, quae nec oculus vidit, nec auris audivit (I Cor. II). Et est sensus: Exaltas me de portis mortis, id est ab appetitu temporalium quinque sensibus subjacentium. Ad quid? Ut annuntiem omnes laudes tuas his qui sunt in portis filiae Sion, id est in sacramentis et initiis fidei. Aliter. [Hier., Gl. int.] Portae mortis sunt haeretici, vel eorum dogmata. Portae vitae sunt, prophetae, apostoli et eorum doctrina, qui per bonam doctrinam ad vitam ducunt, sic haeretici per malam doctrinam trahunt ad interitum. Et est: Qui exaltas me de portis mortis, id est a doctrina haereticorum; et collocas me in portis filiae Sion, id est in prophetis et apostolis, id est in doctrina prophetarum et apostolorum, ut ibi annuntiem omnes laudes tuas.
VERS. 15.-- « Exsultabo in salutari tuo, infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt. »
Exsultabo. [Aug., Alcuin.] Hucusque fuit clamor pauperum, quem non obliviscitur Deus: inde dicit Ecclesia, quae affligitur, se gaudere, et asserit se salvari, dicens: Exsultabo. Quasi dicat: Quia exaltas me de portis mortis: ideo, exsultabo in salutari tuo, id est in Jesu Christo. Spe enim jam salva est Ecclesia. Ego exsultabo, sed, gentes, volentes occidere corpora sanctorum infixae sunt in interitu animae quibusdam clavis peccatorum confixae, id est moriuntur in anima. In interitu, dico, quem fecerunt. [Aug., Cassiod.]. Poena enim cuique est sua iniquitas. Deinde, quomodo suis peccatis quique constringantur, ostendit dicens: Et
VERS. 16.-- « In laqueo isto quem absconderunt, comprehensus est pes eorum. »
[Aug.]. In laqueo isto etiam, quem absconderunt, id est in fraude quam tegunt, comprehensus est pes eorum, id est affectus eorum. Laqueus occultus est dolosa cogitatio; pes animae amor est. Qui si pravus est, dicitur cupiditas vel libido; si rectus est, dicitur charitas: amore enim movetur anima, quasi ad locum quo tendit, id est ad delectationem bonam vel malam, quo se pervenisse per amorem laetatur. In laqueo ergo isto quem absconderunt, id est in fraudulento consilio, pes eorum, id est amor qui per fraudem venit ad vanam laetitiam, comprehensus est, quia illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia vertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere quae delectant, et ille dolor non sinit abscedere. Et haec fiunt occulto Dei judicio quo nunc judicat. Unde subdit: Et
VERS. 17.-- « Cognoscetur Dominus judicia faciens in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. »
Cognoscetur Dominus. [Gl. int.] Hic a suis, faciens judicia, vera, secernens, scilicet hic, merito non loco, malos a bonis. Deinde, quomodo crucientur mali hic et quae judicia faciat, ostendit subdens, in operibus manuum suarum. Quasi dicat: Haec sunt judicia quae facit, scilicet, peccator comprehensus est in operibus, etc., quod, quia non a Deo procedit, quo cruciat eos, sed ab eis, quia ipsa peccata sunt eis cruciatus et tormenta. Deinde non optando, sed praedicendo subditur:
PARS III. VERS. 18.-- « Convertantur peccatores in infernum; omnes gentes qui obliviscuntur Deum. »
Convertantur. Tertia pars secundum Augustinum et est hic canticum diapsalmatis, id est in hac tertia parte est diapsalma, ubi est et canticum, scilicet quasi occulta laetitia separationis, id est de separationis quae hic fit inter bonos et malos, non loco, sed affectu. Horum ergo separationem praedicens Propheta, ait, convertantur peccatores in infernum, id est illaqueentur delectatione mortifera. Et quos dixerit peccatores, aperit, scilicet omnes gentes quae obliviscuntur Deum. Quasi dicat: Sicut non probaverunt Deum habere in notitiam sui, ita det illos Deus in reprobum sensum. Vel de futuro judicio potest accipi totum ab illo loco, cognoscetur. [Cassiod.] Quasi dicat: Hic comprehensus est pes eorum in laqueo, et in futuro damnabuntur. Quia cognoscetur in futuro judicio ab omnibus Dominus faciens vera judicia, quando secernet etiam loco malos a bonis. Inde scietur Dominus vera judicia facere quia comprehensus est peccator in operibus manuum suarum, id est peccator suis operibus constringetur, non eorum memoria tantum punietur, ut quidam falso putant, sed pro qualitate operum, damnatus poenis exterioribus.
Convertantur. Tertia pars secundum Cassiodorum, ubi peccatoribus cum Antichristo finem malorum praedicit. Quasi dicat: Hoc interim est quod gentes infixae sunt in interitu, et pes comprehensus est in laqueo; sed tandem convertantur, id est convertentur peccatores, ne in suis voluptatibus gaudeant. Convertentur, dico, in infernum, ne alibi mittendos se putent, scilicet omnes gentes quae obliviscuntur Deum.
VERS. 19.-- « Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem. »
Quoniam non in finem. Quasi dicat: Non est oblitus Deus clamorem pauperum et vere, [Aug.] quoniam oblivio pauperis non est apud Deum in finem, vel fine, id est pauper non erit in fine in oblivione; et si hic videtur, cum mali florent felicitate saeculi, et justi laborant. In fine mundi non contemnentur pauperes: et hoc propter patientiam. Unde subdit; et patientia pauperum non peribit in finem, et propter hoc praecipue memor erit Deus pauperis, scilicet, propter patientiam, qua modo opus est ad ferendos malos, qui jam separati sunt voluntatibus, donec finaliter, id est in ultimo judicio, separentur localiter. De quo judicio subdit.
VERS. 20.-- « Exsurge, Domine, non confortetur homo, judicentur gentes in conspectu tuo. »
Exsurge, Domine. [Cassiod.] Precatur hic futurum judicium Propheta. Loquens enim de fine saeculi prospexit cordis illuminatione adventum Antichristi. [Gl. int.] Unde quasi territus exclamat, exsurge, Domine. Quasi dicat: Dico quod non peribit patientia pauperum. Ut autem non pereat, exsurge, Domine, ad judicandum, et non confortetur, [Cassiod.] id est non praevaleat super eos, homo purus, non Deus sicut finget; sed ante, judicentur gentes, id est per eum praecipitentur in peccatum. Et hoc quod dicitur de Antichristo est in conspectu tuo, [Aug.] id est in occulto, quod pauci sancti et justi vident et intelligunt. Et o.
VERS. 21.-- « Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt. »
[Gl. int., Hier., Aug.] Domine, quia te et legem tuam noluerunt. Constitue Antichristum, legislatorem, pravum super eos, id est in ruinam eorum, [Gl. int., Aug.] et sic gentes, id est in gentiliter viventes, sciant, id est cruciati experiantur, quoniam homines sunt, id est quod stulti fuerunt. Quasi dicat: Quia nolunt esse filii hominis, id est novi, sint homines veteres, veteri homini, id est peccatori servientes.
PARS IV. VERS. 22.-- « Ut quid, Domine, recessisti longe; despicis in opportunitatibus in tribulatione. »
Ut quid, Domine. [Cassiod., Alcuin.] Quarta pars. Ubi mala illius temporis pertractat, quorum nimietate permotus dicit Deo: Ut quid, Domine, etc. [Aug.] Quia enim illi licebit tanta facere, ut Deus putetur, subdit quasi vocem gementium et querentium de dilatione judicii, dicens: Ut quid, etc., quasi dicat, gentes judicentur, sed a tuis, o Domine, ut quid, id est, cur recessisti longe. [Cassiod.] Hoc videtur, dum tardat subvenire. Hoc autem quaerit Propheta ut simplices sanctos doceat: et mox quasi subito intellexerit, vel quasi sciens ut doceret quae scierit, solvit subdens, despicis, etc. [Aug., Cassiod.] Quasi dicat: Ecce cur recessisti longe, quia despicis in opportunitatibus, id est, opportune despicis, et sinis tribulari. Despicis dicit, secundum hoc quod videtur gementibus; dum differtur, vel, id est saltem modico tempore auxilium sed opportune id facit, ita scilicet quod.
VERS. 23.-- « Dum superbit impius, incenditur pauper; comprehenduntur in consiliis quibus cogitant. »
Dum superbit impius, incenditur pauper; [Aug., Alcuin., Cassiod.] quasi dicat: Hoc consilio despicis, et tribulari sinis, ut incendatur pauper, desiderio tui adventus, quia dum superbit impius, pauper spiritu incenditur amore Dei. Vel, incenditur, id est purificatur; fornax enim tribulationis ligna vitiorum cinerat et aurum virtutum purgat; vel malos vitiat, bonos purificat. [Aug.] Ex his liquet quod mire providentia Dei de malis operatur. Comparatione namque peccantium boni magno studio bonae spei accenduntur ad recte vivendum, sicut et per haereses crescit, et gratior est cognitio veritatis. Et ipsi impii comprehenduntur in consiliis, id est in cogitationibus quibus cogitant comprehendere sanctos. Malae enim cogitationes sunt ejus vincula. Et quasi quis quaereret cur haec sunt malis, respondet.
VERS. 24.-- « Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur. »
Quoniam laudatur, etc. Quasi dicat: Ideo superbit impius, vel comprehenditur, quoniam peccator qui in se peccat, laudatur 21 a suis non corrigitur, in desideriis animae suae id est impletione desideriorum sensualitatis suae. [Cassiod., Alcuin.] Haec est magna ira Dei, ut desit correctio, et adsit adulatio. [Gl. int., Aug., Alcuin.] Adulantium linguae alligant animas in peccatis. [Cassiod. Gl. int.] Delectat enim hominem ea facere in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam auditur laudator. Unde subdit, et iniquus, quod est nocendo aliis, benedicitur, quasi Deus. Et per hoc peccator, scilicet Antichristus.
VERS. 25.-- « Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem irae suae non quaeret. »
Exacerbavit Dominum, [Hier.] id est verum Deum in iram provocavit, ut ab eo puniatur. Vel ita dixi quod peccator laudatur in desideriis, et hoc utique meruit, quia peccator, scilicet Antichristus, exacerbavit vel irritavit Dominum, ut haec patiatur, [Aug.] id est correctionis flagella, ab eo suspendantur. Adeo exacerbavit, quod Antichristus non quaeret Deum secundum multitudinem irae suae Antichristi, [Cassiod.] qui omnia turbulente, et crudeliter faciet. Vel Deus qui solet alios quaerere, et a malis revocare. Non quaeret eum, [Aug.] id est non attendet peccata ejus, ut hic ulciscatur, in futuro gravius puniturus. Et hoc secundum multitudinem irae suae, id est Dei. Et hoc ideo, quia Deus est multum ei iratus dum per fraudes et scelera ad divitias et honores pervenire sinit. Magna enim ira Dei est, quando peccantem non corripit, sed vagam licentiam in peccatum ruendi permittit. Unde ad peccantem Synagogam dicit: Recessit a te zelus meus. Non visitabo super filias tuas et uxores cum fornicatae fuerint (Ose. IV.) Et tanta est ira Dei, vel nequitia ipsius Antichristi, quia
VERS. 26.-- « Non est Deus in conspectu ejus, inquinatae sunt viae illius in omni tempore. »
Non est Deus in conspectu ejus. [Aug.] Magnum est malum luce veritatis deseri, cum magnum malum putent homines esse oculorum corporalium caecitatem, qua lux ista retrahitur. [Aug., Alcuin.] Nequitiae autem suae est causa, quod Deum non habet ante oculos suos. Et ideo viae illius, id est cogitationes, et consilia, et opera, inquinatae sunt, id est sordent in omni suo tempore, id est omni tempore vitae suae. Vel, in omni tempore, id est ad comparationem omnium, qui fuerunt in aliquo tempore. Quod inde procedit, quia, o Deus,
VERS. 27.-- « Auferentur judicia tua a facie ejus, omnium inimicorum suorum dominabitur. »
Auferentur judicia tua a facie ejus, id est, putat quod Deus non judicet, quia enim differtur judicium non putat se puniendum. Et ideo etiam inquinatae sunt quia omnium inimicorum suorum dominabitur. Dicitur enim omnes reges superaturus, ut solus regnet et sedeat in templo Dei, extollens se supra omne quod colitur, et dicitur Deus (II Thess. II). Et quia per nefarias et malas artes ad illud inane culmen dominationemque veniet, addit:
VERS. 28.-- « Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem sine malo. »
Dixit enim in corde suo, [Gl. int.] quasi dicat: Vere dominabitur, quia per malas artes. Dixit enim in corde suo, id est apud se, extra, alia dicit, ut bonus videatur. Quid dixit? Non movebor a generatione in generationem sine malo, [Aug.] id est fama mea non transibit de hac praesenti generatione ad posteros, nisi malis artibus tale culmen et tam excelsum principatum consequatur, de quo posteri tacere non possint. Animus enim perditus et expers bonarum artium, atque a justitiae lumine alienus; malis artibus sibi aditum molitur ad famam tam diuturnam, ut apud posteros etiam celebretur. Et qui non possunt bene innotescere, cupiunt vel male de se homines loqui, dummodo nomen eorum latissime pervagetur. Vel ita, dixit, ego movebor a generatione mortali, in generationem immortalem; sed non sine malo, id est non sine malis artibus. Putabit enim Antichristus se malis artibus, et non aliter venturum cum corpore de mortali generatione, in aeternam; de terra in coelum: quod et Simon Magus putavit, cum sceleratis artibus coelum se arbitratus est adepturum, et de humana generatione in divinam artibus magicis transiturum. Vel ita, movebitur a generatione in generationem, id est omnes gentes occupabo, sed non sine malo, id est sine peccato, quod ei proprium est. [Cassiod., Alcuin.] Vel ita, Ego non movebor, hic distingue, id est non inquietabor, sed potius, a generatione praesenti tendens, in generationem futuram semper ero sine malo, [Rem. et Alcuin.] id est sine inquietatione. Deinde exsequitur ejus malitiam, dicens:
VERS. 29.-- « Cujus maledictione os plenum est et amaritudine et dolo; sub lingua ejus labor et dolor. »
Cujus maledictione, etc. [Gl. int.] Quasi dicat: Hoc sibi permittit ille cujus maledictione os plenum est, id est blasphemiis et contumeliis. [Aug.] Bene intra os ejus dicitur esse maledictio, non extra, quia effectu caret. Valebit enim tantummodo ad eum perdendum, et non nocebit electis. Et os ejus plenum est amaritudine, id est amaris verbis, et minis et dolo, [Aug. et Cassiod.] id est blanditiis, quia amaritudine et dolo, id est ira et insidiis alios convertet. Et labor, id est iniquitas et dolor, id est pernicies, quem inde sequetur, est sub lingua ejus, non in lingua, quia tacite apud se ista cogitabit. Aliter extra loquetur hominibus, ut justus videatur. [Cassiod.] Vel sub lingua ejus labor et dolor, id est cogitationes ejus sunt de labore sanctorum, et dolore corporeo, quia cogitabit qualiter sanctos affligat, et occidat: quod in martyribus ab eo et a suis occisis patet. Vel, labor sanctorum, et dolor, qui est extra in poenis corporis, est sub lingua ejus, id est saeculorum est lingua ejus quae intus in anima nocet illa extra, [Alcuin.] quia verba ejus plus timebuntur et nocebunt, quibus praecipitabitur anima, quam verbera. [Cassiod.] Deinde conparat eum latroni, qui occultas insidet vias, ut interficiat innocentes, dicens:
VERS. 30.-- « Sedet in insidiis cum divitibus in occultis: ut interficiat innocentem. »
Sedet. [Rem. Aug.] Quasi dicat: Cum mora in insidiis cum divitibus hujus saeculi, quos ditabit, et muneribus cumulabit, quorum falsam felicitatem, ad alios decipiendos, ostentabit. Insidiis dico positis in occultis, id est, in ambiguis, ubi non facile intelligitur quid appetendum sit, quidve non. Ad quid ibi sedet? ut interficiat innocentem ex innocenti, faciendo nocentem. Deinde exponit insidias ejus, dicens:
VERS. 31.-- « Oculi ejus in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. »
Oculi ejus respiciunt. [Alcuin. Cassiod.] Quasi dicat, misericordia et affectu in pauperem. Vel alios sic decipit, quia oculi ejus respiciunt crudeliter in pauperem spiritu. [Aug.] Quia justos et pauperes spiritu, quorum est regnum coelorum, maxime persequetur. Et ipse insidiatur in abscondito, quia ille nescit qui decipitur. Ipse dico, existens quasi leo propter vim in spelunca sua, scilicet propter dolum [Gl. int. Aug.] Recte comparatur leoni existenti in spelunca, quia in eo vis et dolus operabitur, vis, in imperio; dolus, in miraculis. Haec est tertia persecutio, composita ex vi et fraude. Duae enim sunt ante persecutionem Antichristi. Prior fuit violenta, cum martyres proscriptionibus et tormentis et caedibus agebantur, ut sacrificarent idolis. Altera est fraudulenta, quae nunc fit per haereticos et falsos fratres, illa vero erit violenta et fraudulenta. Vis per leonem; dolus per speluncam intelligitur. Quae duo in Antichristo erunt. Deinde ejus intentionem exponens de utroque scilicet dolo et vi, repetit:
VERS. 32.-- « Insidiatur ut rapiat pauperem: rapere pauperem, dum attrahit eum. »
Insidiatur. Quasi dicat: Ad quid insidiatur? [Aug.] Ecce insidiatur ut rapiat dolo pauperem. Ecce dolus. [Gl. int.] Item insidiatur rapere violentia pauperem, dum attrahit eum ad se cruciatibus. Vel econverso potest dici, ut prius de vi, postea de dolo agat, hoc modo: Insidiatur ut rapiat pauperem vi. Item, Insidiatur ut rapiat pauperem dolo, dum blanditiis attrahit eum ad se, quod tamen non minus est rapere. Deinde apertius de illis duobus subdit, et prius de dolo, dicens:
VERS. 33.-- « In laqueo suo humiliabit eum; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum. »
In laqueo. [Aug., Gl. int.] Ecce dolus. Suo, scilicet, qui sibi sit. Vel in muscipula sua. Non quidem intercipiet, ut cadat in anima, sed humiliabit eum pauperem. [Aug.] Quia quanta mirabiliora signa faciet, tanto ei sancti contrarii magis contemnentur, et pro nihilo habebuntur; sed inclinabitur et cadet cum sanctis supplicia intulerit: Unde subdit: Et inclinabit se et cadet. [Cassiod.] Cum enim nimia felicitate in otium remiserit animum, cadet repentino interitu. Cadet dico, cum dominatus fuerit pauperum. Ecce vis. [Aug.] Ut enim muscipula bene signat insidias, ita dominatio terrorem apertissime insinuat. Et merito cadet.
VERS. 34.-- « Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus; avertit faciem suam, ne videat in finem. »
Dixit enim, etc. Vel ita continua, vere inclinabitur et cadet. [Gl. int.] Quia hoc modo, dixit enim in cordo suo. Oblitus est Deus pauperum, ut eos salvet. Vel, oblitus est Deus mei ad puniendum. [Aug.] Hoc autem putare, scilicet se impunitum, inclinatio est et casus. Item dixit, avertit faciem suam Deus ne videat me vel illos. Usque in finem, id est in die judicii. [Gl. int.] Vel avertet faciem suam ne videat in finem, id est ne videat ea quae in terra et in mundo aguntur. [Aug.] In finem negant Deum videre, qui dicunt eum non curare humanas res, quia terra finis est rerum, et ultimum elementum, in quo nihil agitur sine ordine; sed homines eum non vident, quoniam pertinet ad occulta filii. Laborans ergo Ecclesia illo tempore, quasi navis in magnis fluctibus et procellis velut dormientem excitat Dominum, ut imperet ventis et tranquillitas veniat, dicens:
PARS V. VERS. 35.-- « Exsurge, Domine Deus, et exaltetur manus tua, ne obliviscaris pauperum. »
Exsurge, Domine. [Cassiod. Alcuin.] Quinta pars in qua precatur judicium, ut haec cito finiantur quae tanta sunt, ut nemo velit tempus quo haec fiunt dilatari. [Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Talia dicet Antichristus et faciet, sed o Domine Deus, jam exsurge, id est, cito veni, et manifesta tuam potentiam. Jam de vindicta agitur contra Antichristum. Et exaltetur manus tua, id est potentia et judicium. [Hier.] Et ne obliviscaris pauperum, ut putat Antichristus et complices sui, dicentes: Avertit faciem suam, etc. [Aug.] Jam itaque de judicio illo Ecclesia intelligens et exsultans, dicit:
VERS. 36.-- « Propter quid irritavit impius Deum: dixit enim in corde suo: Non requiret. »
Propter quid irritavit impius Antichristus Deum, id est quid profuit ei tanta mala facere? Dico irritavit, et vere dixit enim in corde suo: Non est Deus, [Rem., Cassiod.] non credens Deum punitorem. Non requiret Deus quae facio. Ita dicit Antichristus, sed, o tu Deus:
VERS. 37.-- « Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras; ut tradas eos in manus tuas. »
Vides, id est, nosti, ut, id est qualiter, tradas eos, scilicet Antichristum et complices suos in manus tuas, id est in vindictas tuas. [Hier.] Quare? Quoniam tu laborem et dolorem consideras, quem infert sanctis. De quo supra dictum est, sub lingua ejus labor et dolor, quod putant 22 Deum nescire, sed vere scit. Vel ita; Dixit in corde suo, non requiret. Et vides quoniam tu laborem et dolorem, vel iram consideras, ut tradas eos in manus tuas. [Aug.] Solent enim homines interdum non sumere vindictam de universis sibi illatis, quia timent laborare, vel irasci: sic et iste impius de Deo putat quod non valeat Deus tot mala punire sine labore et ira. Sensus autem iste pronuntiationem quaerit, in qua, si erratum fuerit, obscuratur. Sic enim dixit impius: Non requiret Deus, quasi Deus laborem et iram consideret, ut tradat eos in manus suas, id est quasi laborare et irasci timeat. Et ideo parcat eis, ne puniendo eos laboret, et turbetur ira sicut aliquando faciunt homines, dissimulata vindicta ne laborent vel irascantur. Et est sensus. Dixit Antichristus: Non requiret Deus mala quae facio. Et dixit quod tu, o Deus, vides, id est, sustines mala, et impunita dimittis. Ideo quoniam tu laborem et dolorem, vel iram consideras, ut tradas eos in manus tuas, id est, quia times laborare et irasci, si eos punias. Sed nunquid times hoc? absit!
VERS. 38.-- « Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor. »
Tibi derelictus. Quasi dicat: Ne obliviscaris pauperum, nec debes, quia, tibi derelictus est pauper. [Aug.] Ideo enim pauper est, omnibus hujus mundi, temporalibus relictis, ut tu tantum sis spes ejus. Et tu, non alius, eris adjutor orphano, cui moritur pater mundus, per quem carnaliter est genitus, ut dicat: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI) . [Alcuin.] Et nota quia poenis terret, bonis demulcet. Et quia tibi derelictus est pauper, ergo
VERS. 39.-- « Contere brachium peccatoris et maligni: quaeretur peccatum illius, et non invenietur. »
Contere brachium peccatoris et maligui, [Aug., Gl. int.] id est potentiam illius pessimi, qui peccator est in se, et malignus in alios, vel peccator in vi, et malignus in fraude. Deinde quod oravit, affirmat Quaeretur peccatum illius, id est judicabitur de peccato suo, et non invenietur, [Rem., Alcuin.] id est et ipse peribit, propter peccatum suum. Vel, [Aug.] Quaeretur peccatum illius, an sit adhuc necessarium ad purgandos bonos, sicut ante. Unde supra dum superbit impius, incenditur pauper. Et non invenietur, tunc esse necessarium, quia jam non est in quo sit locus peccato illius, omnibus justis tunc purgatis, sicut plano ferro non est opus lima.
VERS. 40.-- « Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi: peribitis gentes de terra illius. »
VERS. 41.-- « Desiderium pauperum exaudivit Dominus; praeparationem cordis eorum audivit auris tua. »
Dominus, autem, regnabit in aeternum et in saeculum saeculi. [Cassiod., Aug.] Hoc regnum gratius erit pro praecurrentibus malis, quod veniet destructo Antichristo. Sed, vos gentes, id est peccatores omnes, qui sine lege Dei estis peribitis de terra illius, scilicet de terra viventium, id est ab hoc regno peribitis, sed pauperes habebunt, quia Dominus exaudivit pauperum desiderium, quo aestuabant in malis saeculi hujus, cupientes diem Domini. Deinde convertens sermonem ad Deum, ait: Et auris tua, id est potentia qua audis, vel misericordia. [Aug.] Non enim corporeum membrum fas est in deitate accipere, sed nominatis membris quae in nobis visibilia et corporea sunt, potentias operationum oportet intelligi. [Cassiod., Alcuin.] Auris, inquam, tua [ audivit praeparationem cordis eorum ], id est cor paratum servire, per patientiam exspectans. Vel secundum aliam litteram, audivit auris, inquam, tua praeparationem, vel concupiscentiam cordis eorum, id est ardorem desiderii eorum: quod est ubi omnibus viribus animae aliquid ardentius petitur. Vel audivit praeparationem cordis eorum, id est hoc quod in cordibus eorum ipse Deus praeparavit. Vel, praeparationem cordis eorum audivit auris tua, id est quam statim volunt petere, Deus audit.
VERS. 42.-- « Judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. »
Judicare pupillo. [Aug.] Ecce desiderium pauperum. Eorum enim desiderium est te judicare, id est ut judices, Pupillo, non conformi saeculo, et humili, non superbo. Aliud est enim judicare pupillum, aliud judicare pupillo. Judicat enim pupillum, etiam qui condemnat. Judicat vero pupillo, qui pro illo profert sententiam. Et notandum quod hic memoratur secundus adventus ad judicium, qui manifestus erit, cum iste psalmus de occultis filii agat, sicut titulus insinuat. Sed et ille adventus nunc inter occulta filii recte ponitur, quia de eo nemo scit, neque angeli, neque virtutes, neque Filius hominis. Non utique ad cognoscendum, sed ad prodendum nobis ut non apponat, [Gl. int., Cassiod.] Quasi dicat: Ideo desiderant ut judices, ut homo, scilicet, ille superbus Antichristus, qui est homo purus, non Deus, non apponat ultra, ut fecit in terra, magnificare se, id est se magnum facere super terra. Tunc enim omnia mala finientur, cum homo, id est auctor malorum, cum sua plebe damnabitur.
Collatio In Psalmum IX, « Confitebor. »
Quantum ad titulum, quem LXX verterunt, pro occultis filii, Rabini et versiones novae pepererunt monstruosas et confusaneas interpretationes. Unus dicit, super morte cujusdam inimici David, qui nuncupabatur Laben: hic asserit metathesin, Laben, pro Nabal. Alius scribit nomen esse cantoris, Pratensis transfert pro morte insipientis; Pellicanus, ad victoriam juventutis filio. Interpretes pro Cajetano, super morte, filio; Hieronymus autem, super morte filii. Sanctes et Munsterus reliquerunt Hebraeum ALMUTH, Labben. Si legatur unico vocabulo almuth potest significare occultum, ut acceperunt LXX a themate ALAM, id est abscondit; si dividatur in duas particulas, super morte, ut vertit Hieronymus.
VERS. 4.-- Quoniam fecisti judicium meum et causam meam. Nescio quo motu verterit Pratensis rigorem meum, pro causam meam, cum omnes Hebraei, Graeci et Latini, quos licuit videre, transferant causam meam. In Hebraeo est DINI. In Graeco τὴν δίκην μού.
VERS. 6.-- Inimici defecerunt frameae in finem. Pratensis, Munsterus, Nebiensis, Sanctes, Campensis verterunt, o inimice, vocandi casu. Tamen Hieronymus et Pellicanus cum LXX ponunt genitivum. Deinde pro frameis Hieronymus dicit solitudines, reliqui pene desolationes, seu populationes, eodem sensu. Vocabula Hebraica HORABOTH est anceps ad gladios et desolationes. Unde Pellicanus et Pratensis traduxerunt frameae.
VERS. 7.-- Periit memoria eorum cum sonitu. Heb. cum ipsis. Unde ergo acceperunt LXX cum sonitu? Sed adverte LXX accepisse HEMAII, non ut est pronomen, sed ut est nomen deflexum a radice HAMAH, quod significat sonare, fremere, tumultum facere, quod liquet ex psalmo XLV: Sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum. Pro sonuerunt, Hebr. legitur illud vocabulum. Ad quod videtur alludere Campensis paraphrasis, cum, inquit, admiratione transeuntium.
VERS. 17.-- In operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Hebr. addunt. HIGAION, quod significat meditatione: Septuaginta autem omiserunt, sicut et vocabulum SELAH, quod non est de contextu psalmorum SELAH. Sed, ut scribit Hieronymus ad Marcellam, est diapsalma, quo animadvertimus superiora pariter inferioraque connecti, aut certe doceri sempiterna esse quae dicta sunt.
VERS. 21.-- Constitue, Domine, legislatorem super eos. Hieron. Sanctes, Munsterus, Campensis, terrorem, Pratensis, jugum; interpretes pro Cajetano dominium. Hoc provenit ideo quod vocabulum MORAH potest deflecti a radice IARE cum aleph in fine, significabitque terrorem: Vel a themate IARAH per ht in fine, id est docuit, ut morah seu moreh sit doctor, seu legislator. Aleph autem et ht, apud Hebraeos, sunt litterae passim commutabiles.
VERS. 24.-- Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicit. Deinde subsequitur principium alterius versus apud nos et LXX: exacerbavit Dominum peccator. Hebraei codices, alia sectione revocant duo vocabula sequentis versus; videlicet exacerbavit Dominum, ad priorem versum, et varie transferunt; Hieronymus, avarus applaudens sibi blasphemavit Dominum; Pratensis, iniquus benedicit blasphemanti Dominum; Munsterus benedixitque avarum, quem exsecratur Deus; Sanctes, et avaro benedixit, irasci fecit Dominum; interpres pro Cajetano, avarus benedixit, sprevit Dominum; Pellicanus, avarus benedicit, blasphemat Dominum; paraphrasis Campensis, Nec desunt qui adulentur ob spem praedae illi videlicet impio tam manifeste blasphemo in Dominum; Nebiensis, raptorem benedicens blasphemavit Dominum; Chaldaeus, Qui benedicit hominem raptorem, rejicit Deum. Sed quo tandem divertemus? Septuaginta legerunt BARUCH, id est benedicitur seu benedictus, et non BERECH, benedixit, cum alia distinctione, ut fit propter rationem metrici carminis, quo Psalterium est numeratum, ut supra docuimus.
VERS. 26.-- Inquinatae sunt viae illius in omni tempore. Ob ambiguitatem vocabuli Hebraici HOL, vel HALAL, oritur magna diversitas transferentium. Cum enim illae radices significent polluere, dolere, parere, prosperari, Hieronymus et Nebiensis vertunt parturient viae ejus; Pratensis et Sanctes, prosperabuntur, sequentes Chaldaeum interpretem. Munsterus, molestae sunt viae ejus, cui alludit Campensis. Editio tamen adhuc modum habet, profanae viae ejus, more nostro; Pellicanus, dolebunt viae ejus JAHILU DERACAU.
VERS. 30.-- Sedet in insidiis cum divitibus. Pratensis, in insidiis pagorum; Sanctes et interpres pro Casetano, villarum; Munsterus, vicorum; Pellicanus, atriorum; Hieronymus, vestibulorum. HATZERIM LXX legerunt per aleph HATZERIM a radice ATZAR thesaurizavit. Vox est eadem praeter aspirationem. Et certe facilis est transitus mutuus inter gutturales, quas vocant. De discrepantia autem exemplarium saepe jam inculcatum est non otiose et amplius diluscescet.
VERS. 31.-- Oculi ejus in pauperem respiciunt. Solus Hieronymus juxta Hebraeos, quantum licuit videre, vertit, in robustos tuos LEHELECACH. Unde liquet luce clarius Hieronymum per duas dictiones legisse, aut unam ex duabus conflatam, et priorem duxisse ab HAIIL, id est robur, alteram vero sumpsisse per CAPH servile non essentiale, sicut et idem facit versu 38, tibi derelictus est pauper, ubi transtulit, Tibi derelinquuntur fortes tui. Habemus in nostris Bibliis Hebraicis HELECA.
VERS. 33.-- Cum dominatus fuerit pauperum. Heb. BAATZUMAU HELCAIM. Hieronymus, in viribus suis valenter. Ubi Pratensis, cadet in fortitudine ejus exercitus contritorum; Sanctes, cadet cum fortibus ejus congregatio pauperum; Munsterus, ut cadat in manu fortium ejus coetus pauperum; Pellicanus, dejiciet per fortitudinem suam depauperatos. Alludit et Campensis. Hae versiones referunt cadet, ad pauperum congregationem. Septuaginta ad personam Antichristi, quia interpretati sunt beth litteram servilem pro quando, veluti 23 haud infrequenter accipiunt Hebraei et verbum substantivum suppleverunt, videlicet dum est exercitus pauperum seu insontium, in fortitudinibus nempe Antichristi. Quia vero id fuisset paulo subobscurius, extulerunt per verbum et participium, cum dominatus fuerit pauperum. Nec debet verbum verbo reddere fidus interpres. Hieronymus habuit oculum ad vocabulum, quasi compositum ex HAIIL, ut in superiori mox versu angebatur et CAAH, id est doluit seu oppressus est, quia vertit valenter, In eodem versu Faber dicit in ista clausula, Inclinabit se, quod se debeat expungi, ex Graeco et Hebraeo, quod quam falsum sit manifestat radix SCHOAH, id est inclinavit se, et professores Hebraismi haud dissentiunt. Sed et Graecum κύπτω significat seipsum inclinare.
VERS. 36.-- In corde suo non requiret. Hebraei nunc legunt non requires in secunda persona LO TIDROS, cum tamen Hieronymus juxta Hebraeum, vertat cum LXX in tertia persona, et licet eodem recidat intelligentia, tamen argumento est praeter alia, quod Hebraica lectio respondens versioni Hieronymianae non omnino sit germana etsi Germanica.
VERS. 39.-- Contere brachium peccatoris et maligni, quaeretur peccatum illius et non invenietur. Hieronymus, contere brachium impii et maligni, quaeres impietatem ejus et non invenies. Idem sensus quem sequitur Munsterus, Nebiensis et Chaldaeus interpres. Aliam distinctionem et intelligentiam faciunt Pratensis, Pellicanus et Interpres pro Cajetano. Primus sic, contere brachium impii, et malum requires, impietatem ejus non invenies; secundus, contere brachium impii, et malignum insequaris; tertius, frange brachium impii, et malum quaeres. Sanctes addidit aliquid de suo, quaeres impietatem ejus, quam dixit, quod non invenies. Perpendis quid et quatenus sibi permittant neoterici professores, nempe quidquid somniant.
VERS. 42.-- Ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. Nebiensis satis accedit, ne apponat ultra superbire homo de terra; Pratensis, Ut non pergat ultra conterere hominem ex terra. Accedit Sanctes, ne addat impius, ut conterat hominem de terra; seu ut interpres pro Cajetano, non adjiciet ultra ad frangendum hominem a terra. Haec diversum faciunt sensum a nostro, licet eodem tendant. Hebraei autem non habent inflexionem casuum more Latinorum, ob id homo potest accipi, casu nominandi aut accusandi. Hinc Hieronymus vertit, nequaquam ultra superbiat homo de terra, quod non distat ab intelligentia nostrae editionis, ut id etiam innuat paraphrasis Campensis, ne tentet amplius viribus suis fidere miserabilis homuncio prognatus e terra. Munsterus secus, et non adjiciat amplius grassari contra eos homo de terra. Pellicanus, ne addatur ultra consternari animo homo ex terra. Ubi Munsterus refert hominem ad Antichristum aut tyrannum, Pellicanus ad pauperem. Et vocabulum [lacuna]
Chapter 16 of 157