Skip to the text

Psalmus XIII

Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David. »

Dixit insipiens Titulus. In finem psalmus David. [Cassiod.] Facies quam in praecedenti psalmo desiderabat Propheta venire, hic ostenditur venisse, et a Judaeis contemptam fore. Ideoque Propheta in suam vel Christi persona loquens, increpat hic insipientiam et duritiam Judaeorum, qui Christo praesenti quem optaverunt, non credunt. Et est iste primus psalmus de increpatione Judaeorum, et conversione. Et est sensus tituli: Psalmus iste dirigens nos in finem est David, id est Christi, vel Prophetae. Intentio. Prophetae est confutare Judaeos, Christi contemptores. Modus. Tripartitus est psalmus. Prima pars est increpatio Judaeorum, descripta eorum malitia. Secundo minatur judicium ibi. Nonne cognoscent omnes. Tertio, praedicitur eorum conversio, ibi, Quis dabit ex Sion, imprecans ergo duritiam Judaeorum ait:

VERS. 1.-- « Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. »

Dixit insipiens. [Cassiod.] Quasi dicat: Priores Patres exspectaverunt Christum venturum; sed cum appareret, insipiens, id est Judaeus dixit in corde suo, non tantum ore, hic homo non est Deus. Hoc ideo dixerunt, quia,

VERS. 2.-- « Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. »

Corrupti sunt. [Cassiod., Gl. int.] Omni vi rationis privati, et abominabiles, id est reprobi, facti sunt. [Aug., Gl. int.] Et hoc in studiis suis, id est, quia saeculum amant, non Deum, et quia a Christo recedunt, non est de illis qui faciat bonum. Vel de gentilibus potest accipi, Deum non esse putantibus. [Aug.] Insipiens, id est gentilis, dixit: Non est Deus. Et hoc dixit, in corde suo, non in ore, quia nemo audet dicere, etsi cogitare: Deus non est. Hoc ideo dicunt, quia corrupti sunt, id est caeci sunt, ut dicant: Non est Deus. Et abominati facti sunt, id est reprobi. Sicut enim probaverunt Deum non habere in notitiam, ita tradidit illos Deus in reprobum sensum. Et hoc, in studiis suis, vel affectionibus, id est quia saeculum amant, et non Deum. Et ideo non est, sive de Judaeis, sive de gentibus, non credentibus, qui faciat bonum. Non est dico usque ad unum, id est nec etiam unus. Vel, usque ad unum, id est praeter unum, id est praeter Christum, sine quo nemo facit bonum, quia non potest quisquam facere bonum, nisi ipse monstraverit.

VERS. 3.-- « Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum. »

Dominus de coelo. [Aug., Alcuin.] Ab hoc loco specialiter agit de Judaeis. Quasi dicat: Nullus de eis facit bonum, sed hoc est, unde inexcusabiles sunt, quia Dominus, scilicet Christus de coelo prospexit, [Rem., Alcuin.] id est de humana natura, quam assumpsit, eminuit virtute deitatis divina operans. Ipse dico intendens super filios hominum. [Aug., Alcuin.] Vel, de coelo, id est per sanctas animas, prospexit. Nam per se eum nihil latet. Coelum sedes Dei dicitur; sedes autem Dei anima justi. Ideo per coelum, hic animas sanctas significat, per quas prospexit super filios hominum. Non dicit super homines, sed filios hominum, [Aug.] id est Judaeos, quos honoratius nominat propter unius Dei cultum. [Cassiod.] Vel, Dominus, Pater, de coelo mittendo Filium, prospexit super filios hominum, id est misertus est Judaeorum, ad quos misit corporaliter Filium. [Rem., Cassiod.] Ad hoc, inquam, prospexit, ut videat, id est ut videri faciat si quis est intelligens corde Deum esse in homine aut requirens Deum, [Hier.] sequendo mandata ejus. Sed invenit hoc quod

VERS. 4.-- « Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. »

VERS. 5.-- « Sepulcrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant; venenum aspidum sub labiis eorum. »

Omnes declinaverunt. Vel ita junge: Vidit si aliquis est intelligens aut requirens: [Aug.] et hoc innuit, quod aliquis non intelligit, quia non requirit, sed declinat. Et vere. Nam omnes declinaverunt. [Gl. int., Hier.] Judaei tales facti sunt, quales et gentes, de quibus superius dixit ibi, dixit insipiens: Non est Deus, etc. [Hier., Aug.] Et, simul cum ipsa declinatione injusti facti sunt, id est perniciosi sibi et aliis, a Deo declinaverunt, quod non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, [Cassiod., Alcuin.] id est praeter unum, quia nullus facit bonum, sine uno, scilicet Christo.

Sepulcrum patens, etc. Dicuntur hi tres versus qui sunt usque ad divisionem secundam, non esse de Hebraeo, quos tamen Apostolus in Epistola ad Romanos contra Judaeos adducit, sed dicuntur ab Apostolo propter Judaeorum vituperationem. De multis psalmis compacti dicuntur, etiam a septuaginta interpretibus additi, unde in sequenti iste psalmus repetitus, eos non habet, in quibus ostenditur qualiter illi qui declinaverunt, inutiles sunt aliis et sibi, et prius quomodo aliis. [Cassiod., Rem.] Quasi dicat: Ita aliis inutiles facti sunt, quia guttur eorum est sepulcrum patens id est similes sunt sepulcro patenti. [Aug.] Quibus verbis, vel voracitatem hiantis gulae significat, vel quia alios occidunt, in fetidis quae promunt, et quasi devorant eos, quibus morum suorum perversitatem persuadent. [Cassiod.] Nam sicut sepulcrum cum patet fetidos odores exhalat, ita et istorum guttur, sermones pestiferos. Et linguis suis dolose agebant, adulantes aliis. [Aug.] Comes enim est voracibus adulatio, et omnibus malis. [Gl. int.] Vel, dolose agebant, mala suadentes sub specie boni. Et venenum aspidum, id est dolus aspidum est sub labiis eorum, id est in corde, quod pejus est quam in ore. [Rem.] Aspis aures obturat, ne vocem incantantis audiat. [Aug., Hier., Gl. int.] Recte ergo aspidi comparantur, quia nolunt audire praeceptum legis, sed mala reddunt praedicantibus ea. Unde subditur:

VERS. 6.-- « Quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. »

Quorum os maledictione plenum est, [Cassiod., Aug.] id est opprobriis, blasphemiis, hoc est venenum aspidum, et amaritudine, id est minis. Et pedes eorum, id est voluntas et affectiones eorum sunt, veloces quia omnia inconsulte faciunt, [Aug., Cassiod., Gl. int.] Vel, veloces, id est expediti, pro consuetudine male faciendi, ad effundendum sanguinem Christi et suorum.

VERS. 7.-- « Contritio et infelicitas in viis corum; et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum. »

Contritio, etc. [Hier.] Hic ostendit qualiter inutiles sibi fuerunt, quasi dicat, et quia tales sunt, ideo,

Contritio et infelicitas est in viis, id est operibus ejus. [Aug., Cassiod., Alcuin.] Omnes enim viae malorum plenae sunt doloribus et miseria. Et recte via impiorum contritio dicitur, et infelix contritio, quia et terit et teritur, dum alii nocet et sibi. Vel quia et hic poena est, et in futuro punietur. Infelicitas, quia ad infernum ducit a quibus viis non revertuntur mali. Ideo et, id est quia non cognoverunt viam pacis, [Aug.] id est Christum. Vel viam pacis, id est Evangelium, de qua via Dominus ait: Jugum meum suave, etc. (Matth., XI.) Vel specialiter de Judaeis potest dici, quasi dicat: Ita inutiles sibi fuerunt, quia contritio et infelicitas est in viis eorum, [Alcuin.] quia pro suis operibus contriti sunt, per Titum et Vespasianum; ubi et infelices sunt, quia ubique dispersi sunt. Vel, contritio est modo in viis eorum, et infelicitas, in futuro. [Rem.] Nunc enim lapis angularis, id est Christus super eos cadens, conteret eos per excaecationem. Infelicitas vero erit in inferno, cum anima et corpore damnabuntur. Et haec ideo quia via pacis non cognoverunt: Hoc non mutatur. Et haec omnia ideo, quoniam Deum non timent. Et hoc est, non est timor Dei ante oculos eorum. [Aug.] Isti non dicunt: Non est Deus, sicut supra gentiles, sed tamen non timent.

PARS. II. VERS. 8.-- « Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? »

Nonne cognoscent, etc. [Aug.] Secunda pars. Minatur judicium impiis, quasi dicat: Praedicta mala faciunt, et nec de his timent in futuro puniri. [Cassiod.] Sed, nonne cognoscent qui operantur iniquitatem, quoniam Dominus est in generatione justa, quasi dicat, hoc cognoscent tunc quod modo sciret nolunt, scilicet quod Dominus est in generatione justa, non in ea quae saeculum diligit, quae me occidit, dicit Christus. Et quam iniquitatem operentur, interponit dicens: [Gl. int., Cassiod.] Qui devorant plebem meam, seducendo, vel occidendo sicut escam panis, id est ut sit eis satietas, de deceptione Christianorum. [Aug.] Vel, devorant plebem, ut faciunt illi qui in ministerio suo utuntur ad capienda commoda ab hominibus, non ad salutem hominum, vel ad gloriam Dei. Et hoc sicut escam panis, id est quotidie sicut panis est quotidianus cibus, ita et illi quotidiana rapina simplices Christianos absorbent. Cur hoc faciunt?

VERS. 9.-- « Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore ubi non erat timor. »

Dominum non invocaverunt. [Aug.] Non enim vere Deum invocant, qui Deo displicentia amant. Inde ergo augetur interitus eorum, [Cassiod.] quia Dominum non invocant, quia necesse est mala agere, cum superbi Deum nolunt invocare. Et quia Deum non invocaverunt, ideo trepidaverunt timore illic ubi non fuit timor, [Aug.] id est in damno rerum temporalium trepidaverunt. Timuerunt enim Judaei perdere regnum terrenum, ubi non erat timendum; et non timuerunt perdere coelum, ubi esset timendum. [Cassiod.] Et nota quia sicut cautela est opportune timere, ita ignavia est inepte trepidare, ut pro gente et loco, timore Dei abjecto, ut fecerant Judaei. Dixerunt enim: Si relinquimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum locum et gentem (Joan. I) . Sequitur,

VERS. 10.-- « Quoniam Dominus in generatione justa est, consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est. »

28 Consilium inopis. [Cassiod.] Ostensa sententia damnationis communis adversus Judaeos, specialiter invehitur, dicens: Consilium inopis confudistis, quasi dicat: Dominus est in justa generatione, sed, vos miseri Judaei, confudistis consilium inopis, [Aug.] id est humilem adventum Christi contempsistis, factum ideo, quia ut quos vocabat, in Deo solo spem ponerent non in saeculo transeunti. Et ideo ipse adventus dicitur consilium. [Cassiod.] Ecce invectio in Judaeos, quibus obscure dicitur consilium inopis, id est Christi, confudistis, id est recipere noluistis, qui ad vos liberandos venerat: et est admirative legendum. Vel consilium inopis cujuslibet, qui est membrum Christi. Et hoc ideo fecistis, quoniam Dominus est spes ejus. [Cassiod., Gl. int.] Unde ergo magis reverendus esset, inde magis contemnitur.

PARS III. VERS. 11.-- « Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob et laetabitur Israel. »

Quis dabit. [Cassiod.] Tertia pars. Postremo conversio Judaeorum praedicitur, quae fiet, cum plenitudo gentium intraverit. [Rem., Aug.] Quasi dicat: Vos consilium Christi confudistis, sed quis alius ex Sion, id est, de Judaeis procedens, dabit salutare Israel, id est salvabit fideles, nisi, subaudi, ille quem humilem sprevistis? Ipse enim in claritate venturus est ad judicium. Quasi dicat: Nullus alius salvabit; sed iste in futuro salvabit, quia cum Dominus Christus averterit captivitatem plebis suae, [Cassiod.] id est cum damnaverit diabolum, qui populum Dei captivavit, exsultabit Jacob et laetabitur Israel. [Aug.] Repetitio est, sicut frequenter solet fieri. Nam idem puto esse, exsultabit Jacob, quod est, laetabitur Israel. Et nota quod pro Judaeis etiam hoc testimonium ponit Isaiae Apostolus, scilicet, veniet ex Sion, qui avertet captivitatem vel impietatem a Jacob (Rom. XI) , sicut hic positum est pro Judaeis.

Collatio In Psalmum XIII: « Dixit Insipiens In Corde Suo. »

Versus 5, 6, 7, quorum initia sunt, Sepulcrum, etc.; Contritio, etc. Quorum os, etc., non habentur in Heb. nec in Graeco in hoc loco, sed desumpti sunt ex aliis locis Scripturae. Id palam indicat Hieronymus praefatus in commentarium XVI Isaiae prophetae, respondens Eustochio virgini, quae illi objecerat Apostolum ad Rom. III, qui hos versiculos aperte recenset. Hieron. verba non pigebit audire. Itaque omnem Scripturam mente perlustrans, animadverti sicut omnis pene ad Romanos Epistola de Veteri structa est Instrumento, sic et hoc testimonium de Psalmis, et in Isa. esse contextum. Nam primi duo versus, Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, quinti psalmi sunt. Illud autem quod sequitur, Venenum aspidum sub labiis eorum, centesimi tricesimi noni psalmi est. Rursumque quod dicitur, Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, de nono psalmo sumptum est. Tres autem versiculi, qui sequuntur, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt, in Isaia propheta reperi. Ultimus autem versus, non est timor Dei ante oculos eorum, in XXXV psalmi principio est arbitror solutam quaestionem tuam, et nostram regulam super translatione Vet. Test. concussam magis esse quam motam, et non tam Apostolum de psalmo XIII sumpsisse, quod in Heb. non habetur, quam eos qui artem contexendarum inter se Scripturarum apostoli nesciebant, quaesisse aptum locum, ubi assumptum ab eo ponerent testimonium, quod absque auctoritate in Scriptura positum non putabant. Denique omnes tractatores, qui nobis eruditionis suae in psalmos commentarios reliquerunt, hos versiculos verum adnotant atque praetereunt, liquido confitentes in Hebraico non haberi, nec esse in LXX Interpretibus, sed in editione Vulgata, quae Graece χοινὴ dicitur, et in toto orbe diversa est. Haec Hierony. qui eamdem habet sententiam in Isa. cap. LIX. At vero nihil periculi est, si hos versus decantemus in hoc loco, quamvis non sint de hoc loco, quos nec gravatim in commentario hujus psalmi Hieron. exposuit, vel indicans ex aliis locis assumptos.

VERS. 9.-- Illic trepidaverunt timore ubi non erat timor. In Hebraeo tantum legitur, illic trepidaverunt timore, et altera pars videtur desumpta ex psalmo LII. Et quid, si subaudiatur in Hebraeo, quod interpretes expresserunt? Nam Chaldaeus habet, quem non decebat timere. Caeterum quod est alia distinctio, hoc jam semel et iterum adnotatum est. Et si quandoque varium pariat sensum, dum sit sanus, juvat; absit tamen propter vitas. Spiritus enim sapientiae est multiplex, unicus sanctus, subtilis et mobilis (Sap. VII.)

Chapter 20 of 157