Psalmus VIII
Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David Pro Torcularibus. »
Dominus dominus noster. Titulus, in finem psalmus David, pro torcularibus. [Aug., Alcuin.] Nihil de visibilibus torcularibus, in textu hujus psalmi dicitur, sed de spiritualibus, et per visibilia torcularia significastis, id est de Ecclesiis; quia de Ecclesiae constitutione, et causa constitutionis hic agitur, scilicet de Christi ascensione, et Spiritus sancti missione. Cum enim Dominus post resurrectionem ascendit, misit Spiritum sanctum in apostolos et alios fideles: Quo impleti praedicando Ecclesias congregaverunt. [Aug.] Ecclesia autem dicitur torcular, eadem ratione qua dicitur area. Multis enim et variis similitudinibus eadem res in Scripturis saepe insinuatur. Ideo vero areae vel torculari comparatur, quia, sicut in area grana a paleis, et in torcularibus vinum dividitur a vinatiis, ita in Ecclesia boni a malis opere ministeriorum separantur, non loco, sed affectu; et quasi a tegumentis purgantur, ut frumenta in area a paleis, et in torcularibus vina exuuntur a vinatiis. Quae tamen necessaria erant, ut simul nascerentur et crescerent, ad maturitatemque pervenirent. Ita in Ecclesia admistio malorum est necessaria bonis: qui simul incipiunt, crescunt, et consummantur, sed boni in bono, mali in malo. In futuro vero etiam loco separabuntur, cum frumenta recondentur in horreis, paleae vero comburentur igne inexstinguibili. Vel Ecclesia ideo dicitur torcular, quia in ea intellectus verbi Dei, dum sono vocis ministratur, quasi vinum includitur in vinariis, et sic fertur ad aures, quasi ad torcular, ubi discernitur, quia sonus valet auribus, intellectus vero a memoria auditorum, quasi quodam lacu excipitur: inde in mentis habitum et morum disciplinam, tanquam de lacu in cellas transit, in quibus, si negligentia non acuerit, vetustate firmabitur. Vel torcularia sunt etiam martyria, ubi corpora eorum qui pro Christi nomine afflictione persecutionum calcantur, quasi acina remanent in terra; animae vero ad requiem habitationis coelestis emanant. Et quia haec fiunt in Ecclesiis, ideo ipsae Ecclesiae torcularia dicuntur. 17 Et est sensus tituli, Psalmus iste, David prophetae tendens in finem, id est in Christum, [Cassiod., Gl. int.] quia agit de exaltatione Christi, secundum duas naturas, et agens pro torcularibus, id est de Ecclesiis, de quarum constitutione et causa constitutionis agit. Intentio est hic Prophetae errorem Judaeorum, qui dicunt in Judaea tantum notum Deum, et Donatistarum, qui tantum in Africa notum dicunt, et similium, confutare. [Cassiod.] Modus. Bipartitus est psalmus: Primo, laudes Christi describuntur, scilicet majestas ejus et operatio excelsa; secundo, dicit naturam hominis olim incitatam in Christo super omnia exaltatam, ibi, Quid est homo. A laude ergo incipiens propheta, ait: O
VERS. 1.-- « Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! »
[Rem., Gl. int.] Domine omnium, secundum potentiam. Qui es specialiter Dominus noster, secundum receptionem et cultum, nomen tuum. id est, gloria et fama, admirabile est, propter creaturas quas fecisti et regis, et quam admirabile quasi dicat, infinite. Nullus enim sufficit omnes creaturas cognoscere, in quibus admiramur te. Admirabile est dico, in universa terra, non in Judaea tantum, ut dicunt Judaei; nec tantum in Africa, ut dicunt Donatistae. Ne ergo Judaei vel quilibet sibi vindicent quasi proprium quod est commune omnium, quod est intentio psalmi, et dirigitur sermo ad Deum Trinitatem; deinde supponit in parte per quid est admirabile, loquens ad Deum Patrem.
VERS. 2.-- « Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos.
Quoniam elevata est, quasi dicat per hoc est admirabile, quia magnificentia tua, [Rem., Cassiod.] id est Filius tuus Deus homo, elevata est de terrena humilitate, super coelos ad litteram, homo Deus ad dexteram Dei Patris sedens. Vel elevata est magnificentia tua super coelos, [Aug.] id est super Scripturas, quia excedit omnium eloquia Scripturarum. Vel elevata est, in incomprehensibilitate; super coelos, [Rem.] id est super omnes rationabiles creaturas. Vel, magnificentia tua, id est fama et gloria tua, idem quod ante dixerat nomen, elevatum est super coelos, id est super Scripturas, quibus ad plenum non explicatur. Scripturae autem dicuntur coeli, eo quod divina mysteria celant. Et, o Domine, tu,
VERS. 3. « Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. »
[Cassiod.] Perfecisti laudem ex ore infantium. Infantes et lactentes non pro aetate dicit, sed pro simplicitate, sicut Petrus in Epistola canonica ait: Quasi modo geniti, etc. (I Petr. II), qui scilicet nondum escam, sed lac capere possunt, [Aug.] quales erant illi quibus Apostolus lac dabat dicens: Tanquam parvulis in Christo, lac potum dedi vobis, non escam (I Cor. III) . Quos significabant illi, qui Dominum venientem ad passionem laudabant, in quos hoc utitur Dominus testimonio, cum Judaeis dicentibus ut eos corriperet, respondit; Non legistis: Ex ore infantium, etc. (Matth. XXI.) Bene autem, non ait fecisti, sed perfecisti. Ex his enim perfecit Deus laudem, quia, si soli perfecti essent in Ecclesiis, non ita consulerent humano generi, sicut nunc cum etiam nemini nondum capaces cognitionis rerum spiritualium atque aeternarum nutriuntur fide temporalis historiae, et Deum laudant. Et est sensus: Perfecisti laudem ex ore infantium et lactentium. [Cassiod.] id est non solum a perfectis, sed ab insipientibus praedicaris, et hoc fecisti propter inimicos tuos destruendos, et ut destruas inimicum et ultorem vel defensorem. Alia littera. [Aug.] Inimici sunt generaliter omnes, qui dispensationi per crucifixum factae contraria dicunt. Defensores videntur haeretici fidei, et philosophi sapientiae, cum tamen et illi fidem, et hi sapientiam veram impugnent. Vel infantes et lactentes dicit Apostolos, quia stulta mundi elegit Deus, ut fortia confunderet (I Cor. I). [Rem.] Unde perfectior est laus. quia ad eam non humana sapientia, sed divina gratia acceditur. Et est: ex ore infantium et lactentium, id est apostolorum, perfecisti laudem. [Cassiod., Rem.] Vel de pueris Hebraeorum potest accipi, quia ex verbis illorum puerorum, perfecta est laus. Quod videbatur pueriliter agi, sed sancti Spiritus instinctu fiebat. Et est sensus: ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, id est ex verbis puerorum Hebraeorum perfecisti laudem. Et hoc totum propter inimicos tuos confundendos, forsan paganos. [Cassiod.] Ideo enim a talibus laudari voluit ne videretur haec sapientia humana, sed divinitus data. Et ideo hoc fecisti, ut destruas inimicum id est Judaeum, et ultorem vel defensorem. Judaeus enim inimicus est Dei, dum Patrem solum defendit, quia qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem (Joan. V). Vel, inimicus est voto, et ultor scilicet suae sectae defensor.
VERS. 4-- « Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti. »
Quoniam videbo, quasi dicat, vero perfecisti laudem, et destrues inimicum, quoniam videbo coelos tuos, [Rem., Alcuin.] id est, praevideo jam per Spiritum sanctum apostolos, et videbo etiam praesentialiter in posteris. Hoc dicere, bene convenit primitivis. Coelos dico, qui sunt opera digitorum tuorum, [Cassiod.] quia cooperatione Trinitatis instructi sunt quae Trinitas in tribus digitis significatur hic, ut ibi: Qui appendit tribus digitis molem terrae (Isa. XL) . [Hier., Aug., Alcuin.] Et per eos coelos, videbo aedificari lunam id est universalem Ecclesiam, et stellas, id est Ecclesias singulatim per loca diversa, vel doctores alios. Quae tamen, scilicet lunam et stellas, vel quas scilicet stellas ut fundasti non illi. Apostoli enim ministri sunt aedificationis; tu vero auctor vel fundator. Vel aliter ab illo loco, Ex ore, et proceditur de illa sententia, in qua coelos appellavit Scripturas. [Aug.] Quia ergo dixerat Christum excedere omnium Scripturarum eloquia, forte videretur quod per Scripturas ad ejus notitiam parvuli pervenire, vel ascendere non valerent. Hoc autem removens, dicit eum etiam infantibus Scripturas humiliasse, per quod et ipsi magnificentiam Dei caperent, et inimici destruerentur. Et hoc est, super Scripturas elevatus est Filius. Et per illas tamen, perfecisti laudem ex ore infantium et lactentium, id est illas Scripturas inclinasti infantibus et lactentibus ad ascendendum, ut sic foret laus perfecta, quod est per Scripturas, quas infantibus inclinavit. Unde alibi: Inclinavit coelum et descendit (Psal. XVII) . Et hoc fecisti propter inimicos tuos, scilicet inimicos crucis Christi destruendos. Et quasi exponendo subdit, scilicet ut destruas inimicum et defensorem et accipit eosdem per inimicum et defensorem, quos dixit inimicos omnes, scilicet qui cruci Christi contradicunt, qui destruuntur cum videntur, id est intelliguntur Scripturae, usque ad infantium capacitatem ductae, et per eas usque ad robur nutriuntur, et ad sublimitatem intelligentiae eriguntur. De quibus subdit, quoniam videbo coelos. Et vere destrues, dicit propheta, in persona Ecclesiae, quoniam videbo coelos tuos, [Rem.] id est, intelligam Scripturas sacras, quae sunt opera digitorum tuorum, id est Spiritu Dei factae sunt, cujus septem sunt dona, cum sit unus spiritus, sicut plures digiti sunt in una manu. [Aug.] Et videbo lunam, id est universalem Ecclesiam; et stellas, id est Ecclesias singulas, vel doctores. Quae vel quas tu fundasti in coelis vel in eisdem Scripturis collocasti quas coelorum vocabulo positas credimus.
VERS. 5.-- « Quid est homo quod memor es ejus? aut filius hominis quoniam visitas eum? »
Quid est homo. [Cassiod., Alcuin.] Secunda est pars, ubi dicit naturam hominis olim vitiatam in Christo super omnia exaltatam: prius enim ostenderat omnipotentiam deitatis. Ideoque congrue in hac parte agit de exaltatione humanitatis; sed praemittit de humiliatione totius humanae naturae, ostendens nullum esse penitus homini meritum Dei beneficio dignum, [Gl. int.] quasi dicat, et quia omnia haec per Filium sunt, ergo quid est homo, etc. Vel ita continua. Elevata est magnificentia tua, et quid est homo quod memor es ejus? aut filius hominis. [Aug.] Per hominem accipiuntur peccatores; per filium hominis, spirituales. Disjunctio enim innuit distare inter hominem et filium hominis. Omnis enim filius hominis, homo est; sed non econverso: ut Adam qui fuit homo, sed non filius hominis. Homo ergo hic accipitur; omnis qui portat imaginem terreni, id est omnis peccator carnalis; filius hominis accipitur omnis qui portat imaginem coelestis, id est Christi. Et merito novus homo filius hominis dicitur, quia novus ex veteri quadam mutatione fit. Spiritualis enim regeneratio, qua innovatur mutatione vitae aeternae atque saecularis, a Deo inchoatur, utrumque vero respicit misericordia Dei; sed illum quasi longe sejunctum a Deo; istum, id est filium hominis quasi praesentem. [Cassiod.] Ideoque cum despectu pronuntians, ait, Homo peccator terrenus, quid est quod tu es memor ejus, quasi longe positi? cujus Deus memor est, [Aug.] dando salutem temporalem, scilicet benedictionem sinistrae. Unde alibi: Homines et jumenta salvabit Dominus (Psal. XXXV) . Aut filius hominis, id est spiritualis, qui portat imaginem coelestis, quid est? Quoniam tu visitas eum, [Aug. Gl. int.] quasi praesentem, qui prope est Deo munditia vitae. Et ideo praesens visitatur, id est lumine vultus Dei illustratur. Unde alibi: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV) , a peccatoribus vero longe est salus. Vel per hominem accipit generaliter quemlibet hominem, et per filium hominis Christum hominem. Et est. Quid est homo [Cassiod.] quilibet vilis et miser. Quod memor es ejus; ejus memor est Deus miserendo. Aut filius hominis. Hic voce surgendum est, id est homo Christus, quid est? quoniam per eum visitas eum, scilicet hominem: quod fuit cum Verbum caro factum est (Joan. I). [Aug.] In qua incarnatione medicus coelestis venit ad infirmos, et factus est Dei Filius, hominis filius, de quo propter carnis infirmitatem, subdit.
VERS. 6.-- « Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum; et constituisti eum super opera manuum tuarum. »
[Aug., Cassiod.] Minuisti eum, quasi dicat, non modo in aliis humana natura est humiliata, sed etiam in ipso Christo, quia minuisti eum qui est caput omnium fidelium; Minus ab angelis, [Gl. int.] quia passibilis, et mortalis, sed paulo quia in aliis superat angelos quibus imperat. Dico minuisti, sed postea, coronasti eum gloria, id est corporis incorruptibili claritate, et honore, ut omnibus sit venerabilis. [Cassiod.] Et bene ait, coronasti, quia circulus mundi qui est quasi similis coronae, ad fidem ejus venit. Et constituisti, id est stabilisti super opera manuum tuarum. [Aug.] Quia ergo et angeli sunt opera manuum Dei, et super eos constitutus est unigenitus Dei Filius.
VERS, 7.-- « Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi. »
Omnia, etc. [Gl. int.] Dico quod constituisti super opera omnia, quidem subjecisti sub pedibus ejus, id est sub dominio et potestate ejus, et enumerat quae, scilicet oves, etc. [Aug.] Cur relictis altioribus, scilicet exercitibus angelorum, et ipsis hominibus, haec ima dicit? Sed mystice intelligendum est. Oves ergo innocentes dicit. Boves dicit illos qui operantes, terrenos faciunt fructificare. Et hoc de angelis et hominibus dicitur, ut de omnibus probet quod subjecti sint Christo. Et est, subjecisti ei oves, id est, innocentes, tam homines quam angelos; et boves, scilicet arantes, et triturantes, qui in vinea Domini vomere spirituali arbusta criminis conscindunt. [Aug., Alcuin., Rem.] Boves dico, universas, femineo genere utitur, ut notet fructificantes, qui semine verbi Dei hominum corda fructificare faciunt; et illi 18 sunt homines, et angeli. Insuper, etc., quasi dicat, non tantum boves subjecisti ei, sed insuper et pecora campi. [Aug.] Per hoc quod dicit, insuper, distinguit haec a praedictis sanctis. Haec enim sunt acina, sicut praedicti sunt vinum. Et malos ergo subjectos Christo esse notat, quod dicat minus videretur. Quod significat, cum ait, pecora campi, id est carnales in amplitudine voluptatum, tanquam in latitudine camporum, non in montibus virtutum habitantes. Pecora ergo campi sunt homines qui in carne vivunt, ubi nihil arduum, nihil laboriosum ascendunt; sed lata via est cui inhaerent, quae ducit ad mortem. Unde et Abel a fratre in campo occiditur. Et subjecisti ei:
VERS. 8.-- « Volucres coeli, et pisces maris; qui perambulant semitas maris. »
Volucres coeli, id est superbos (Aug., Alcuin.) Bene per volucres coeli significantur superbi, de quibus dicitur: Posuerunt in coelum os suum (Psal. LXXII) . Quorum caput dicit: Ascendam in coelum, et exaltabo solium meum, etc. (Isa. XIV), et pisces maris, id est curiosos, qui perambulant semitas maris, id est qui in profundo saeculi temporalia, quae quasi semitae in mari cito vanescunt, inquirunt pertinaci studio. Unde recte non ait, ambulant, sed perambulant: per hoc ostendens pertinacissimum studium inania et praeterfluentia requirentium. Haec autem tria genera vitiorum, id est voluptas carnis, superbia et curiositas includunt omnia vitia: quae, sicut Joannes ait, sunt concupiscentia carnis, ambitio saeculi, id est superbia, et concupiscentia oculorum (I Joan. II). Per oculos namque curiositas maxime praevalet. De his tribus tentatus fuit Dominus et Salvator, et vicit: quibus primus homo victus, succubuit.
VERS 9.-- « Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! »
Domine, Dominus noster, quam. [Gl. int.] Ecce conclusio psalmi. Ecce quo totum tendat, quasi dicat. Et quia haec omnia fecisti, ergo o Domine, dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! [Aug.] Decenter principium repetit, ostendens initium et finem boni ad Deum referendum.
Collatio In Psalmum VIII: « Domine, Dominus Noster. »
VERS. 3.-- Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Utinam sine temeritate Neoterici Hebraizantes verterint, Perfecisti robur, aut fortitudinem pro perfecisti laudem. Reprehendant ergo evangelistam Matth. XXI, imo Christum ipsum, qui hunc locum in Judaeos calumniantes retorsit: Nunquam legistis, inquit: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Ecce Christus dicit laudem, et tu sapientior Christo, aut interprete Joanne evangelista, qui Matthaeum, referente Theophylacto, Graecum fecit, secundum quosdam (probabilius est enim Matthaeum scripsisse Hebraice), vis melius transferre robur, fortitudinem? Quid ergo mirum, si alia loca non timeas labefactare, qui vel evangelistis non parcis? Quid deinceps non audebunt belli homines? Nonne legitur, Matth. XXI, Graece κατηρτίσω οἶνον Quid ergo in mentem venit Munstero ut verterit fortitudinem, et in Psalmographo et in Matthaeo? Scimus quidem dignam esse intelligentiam, quod eo usque fundata sit fortitudo Christi, adeo ut sit insuperabilis, et testimonio infantium confirmata. Vide tamen si Hieronymus juxta Hebraeum vertit aliud quam laudem. Nebiensis est nobiscum.
VERS. 6.-- Minuisti eum paulo minus ab angelis. Plerique, ut Faber et Caecus Burgensis, contendunt debere constanter legi, a Deo, quia habetur Hebr. ELOHIM. Et in eam proruperunt insaniam, ut dixerint et scripserint locum beatissimi Pauli, Hebraeorum II, ad incudem revocandum, taxantes ejus interpretem (quem ferunt quidam fuisse Lucam) ut perperam legatur ab angelis; sed deinceps in ecclesiis psallatur: Minuisti eum paulo minus a Deo. Ut praesentem locum eventilemus, primo non est disceptandum de vocabulo, quod nemo ambigit significare Deum et judices, principes et viros admiratione dignos ac fortitudine, atque adeo ipsos angelos, Exod. XXI: Offerat eum Dominus diis. Et Exod. XXII: Diis non detrahes, ponitur elohim. Caput negotii versatur circa intelligentiam Prophetae et Apostoli, quam, ut reor, nequaquam assecutus est faber, quin multis partibus pugnat cum sensu prophetico et apostolico, si oculatius introspiciantur praecedentia et sequentia. Praemisit enim David admirando et suspiciendo nimis unionem illam naturae humanae ad verbum. Quid est homo, natura humana tam fragilis, tam despecta, cujus tamen memor es per multam miserationem, ut assumas ad dignitatem unionis hypostaticae? Deinde ut opposita sese ex vicinitate mutuo collustrent, ostendit ejus mortalitatem, et abjectionem et passibilitatem, ut mox subjungat gloriosam exaltationem, juxta illud Philipp. II: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, factus obediens usque ad mortem. Deinde subsecutus: Propter quod et Deus exaltavit illum, etc. Dicit itaque Propheta: Minuisti eum paulo minus ab angelis, propter mortalitatem et passibilitatem, quibus angeli non sunt obnoxii. Licet igitur fuerit mortalis, et hinc minor angelis, tamen postea triumpho inenarrabili supra naturam angelicam sedet ad dexteram Patris. Quare continenter subtexuit: Gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum. Nec obest quin alia ratione, Christus sit superior angelis, gratia capitis et plenitudinis influentiae, etiam quatenus est homo, juxta illud Ephes. I: Instaurare omnia in Christo, quae in coelis et quae in terra sunt, in ipso; et ad Col. I: Et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in coelis sunt. At diceret forsitan quispiam contentiosus: Qui fit ut dicatur duntaxat paulum ab angelis imminutus, cum scribatur psalmo XXI: Vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis. Quae sententia sonare videtur plurimum esse imminutum ab angelis, non paululum. Hoc certe ratiocinium confutat illam opinionem quae vult dici minoratum a Deo, quod non potest intelligi secundum naturam divinam. Igitur secundum humanam, cujus nulla est proportio ad divinam, vel post assumptam stolae immortalis gloriam. Contra vero alteram nihil obstrepit, si attentius perpendas sensum Prophetae. Recipimus enim Christum fuisse habitum infra abjectissimos homines, juxta aestimationem impiorum Judaeorum et infidelium, cum revera ipsa sanctimonia esset ac bonitas. Unde accommodatissime dicit Propheta, paulo minus, quia licet mortalitati ultro se substraverit Dominus, eoque angelis inferior, verumtamen ad unionem illam superbene dictam, si mentis oculos defixeris, paulo minor fuisse videbitur illa diminutio. Nec etiam absonum est quod Chrysostomus et Theophylactus interpretantur de modo temporis. Christus quidem mortalitatem nostram induit, sed ad glorificationem subsecutam, brevi tempore miseriis nostris fuit attritus. Sed frustra interpretamentum hoc rejicit Faber, quia MEAT apud Hebraeos ait, non refertur ad modum temporis, sed quantitatis. Nam psalmo XXXVI: Adhuc pusillum et non erit peccator. Heb. legitur MEAT . Et psalmo II: Cum exarserit in brevi ira ejus, quae manifeste respiciunt rationem temporis. Consentit Graecus Βραχύτι, ad breve tempus. Verum obstrepes et vociferaberis Hieronymum vertisse, paulo minus a Deo, juxta Heb. Huic objectioni satisfactum est in prologo, Hieronymum tradidisse illam versionem Sophronio disputanti cum Judaeo, qui pene per singulos sermones illudere volens Sophronium, asserebat non ita haberi in Hebraeo, ut ipse opponebat. « Et aliud est, inquit, in Ecclesiis Christo credentium Psalmos legere, aliud Judaeis singula verba calumniantibus respondere. » Cernis itaque Hieronym. ita vertisse propter calumniosos. Hinc in Commentario hujus loci ait: « In Hebraeo pro eo quod est ab angelis, qui dicuntur MALACHIM, Deum habet, hoc est elohim. Hunc locum Apostolus in Epistola ad Heb. super Christo interpretatur. Ubi perspicis Hier. sentire Apostolum interpretari Heb. elohim pro angelis. Non enim ignorabat lectionem Graecanicam Epist. ad Heb. Et in ea dicit Apost.: Eum autem qui modico quam ab angelis minoratus est videmus Jesum, propter passionem mortis gloria et honore coronatum. Juvat quod Pellicanus, Sanctes, et Munsterus vertunt ab angelis. Hic in scholiis docet pro ELOHIM accipi MALACHIM, post Heb. interpretationem et Chaldaica paraphrasis manifeste habet ab angelis.
Chapter 15 of 157