Skip to the text

Psalmus XIV

Psalmi Titulus: « Psalmus David. »

Domine quis habitabit. Titulus, psalmus David. Pater titulus. [Cassiod., Alcuin.] Psalmus iste proprie est instructorius morum, et praesumptionis repressio, ubi agitur de unitate Ecclesiae praesentis, et de futura quiete. In praesenti namque Ecclesia, quia propter corporalem cohabitationem malorum cum bonis, non permittimur scire qui vere sint de unitate Ecclesiae, ideo quidam, licet indigni, jactant se esse de Ecclesia, cum tamen vere non sint. Illorum ergo praesumptionem retundens Propheta, quasi sacerdos ante propitiatiorum astans, quaerit qui et in praesenti Ecclesia digni Deo militent, et in futura beatitudine sint quieturi. Cui datur a Deo responsum plenae definitionis, quos clare ostenditur qui vere sint de praesenti Ecclesia, et in futura beatificandi. Et est intentio Prophetae comprimere eos qui se jactant esse de Ecclesia, cum non sint. Modus: Bipartitus est. Primo, interrogat Propheta, [Cassiod.] quasi dicat, sacerdos ante faciem Dominus stans, et petit responsa, volens scire quos Deus judicet sua Ecclesia dignos. Secundo, subditur Domini responsio, ibi: Qui ingreditur sine macula. Propheta ergo, velut sacerdos, petens responsum, ait.

VERS. 1.-- « Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? »

[Cassiod., Aug.] Domine, quis habitabit digne, scilicet, in tabernaculo tuo, id est in praesenti Ecclesia, ubi contra diabolum dimicamus, quia etsi tabernaculum aliquando ponatur pro habitatione sempiterna, tamen proprium est belli, atque militantium. Unde contubernales milites dicuntur, tanquam simul habentes tabernacula. Hic autem sensus adjuvatur ex eo quod continet alia translatio, scilicet quis peregrinabitur in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? [Aug., Cassiod.] id est in aeterna beatitudine? ubi est visio pacis et supereminentia charitatis, ubi nullus in agone contendet, sed in aeterna pace quiescet.

PARS II. VERS. 2.-- « Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam. »

Qui ingreditur. [Cassiod., Alcuin.] Secunda pars, ubi subditur responsio Domini, qui dicit in exemplum Decalogi, decem virtutibus ad atria sua perveniri. Et nota quod decem virtutes hic appellat decem effectus virtutum, qui omnes ad quatuor principales virtutes referuntur, scilicet justitiam, temperantiam, prudentiam, fortitudinem. Et quaedam utique de his decem ad aliquam harum quatuor virtutum specialiter referuntur; quaedam vero conmuniter ad plures. Et item, quaedam perfectis tantum, quaedam inperfectis conveniunt, ut in psalmi lectione ostendetur, [Cassiod.] Ex adytis ergo atrii Dominus respondens, ait; Qui ingreditur sine macula. Quasi dicat: Ille habitabit et requiescet qui ingreditur in tabernaculum sine macula, id est innocens. [Rem., Gl. int.] Ecce prima virtus, id est primus effectus virtutis, in quo notatur temperantia. [Hier., Rem.] Sequitur secunda virtus, et operatur justitiam, quia non est satis abstinere a malo: et refertur hoc ad justitiam. Deinde exsequitur haec plenius, id est has duas virtutes, subijciens alios earum effectus.

VERS. 3.-- « Qui loquitur veritatem in corde suo; qui non egit dolum in lingua sua. »

Qui loquitur veritatem. [Gl. int.] Ecce tertius virtutis effectus. Veritatem dico in corde suo conceptam, [Aug.] id est qui scit veritatem et dicit, in quo notatur prudentia, etiam et justitia. Congrue addit, in corde suo, quia aliquis putat fallere quandoque, et verum dicit. Et habet ille veritatem in labiis, sed non in corde, [Gl. int.] ut si quis alicui dolose ostendat viam, putans in ea esse latrones, et dicat: Si hanc teris, a latronibus tutus eris; et contingat ut vere ibi latrones non inveniantur; verum ille locutus est, sed non in corde. Sequitur quarta virtus, qui non egit dolum in lingua sua. [Aug.] Haec est pars innocentiae, id est temperantiae. Dolus est in lingua, cum aliud dicitur, aliud est in pectore. Sequitur quinta virtus.

VERS. 4.-- « Nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. »

Nec fecit proximo suo malum. [Gl. int.] Item pars innocentiae est hic. [Aug.] Proximum accipit pro omni homine. Sequitur sexta; et opprobrium non accepit adversus proximos suos, id est temere vel libenter non credit criminatori. Sequitur septima.

VERS. 5.-- « Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus: timentes autem Dominum glorificat. »

Ad nihilum deductus est. [Gl. int.] Ecce fortitudo. Quasi dicat: Non accepit opprobrium; sed malignus, id est diabolus, vel homo male suggerens, deductus est ad nihilum, id est non potuit cogi nocere alicui. Et hoc est in conspectu ejus, scilicet quare sit malignus. [Aug.] Haec est magna perfectio, ut nihil in homine valeat malignus, et ut hoc sit in conspectu ejus, id est certe sciat malignum non esse, [Gl. int.] nisi qui a Creatore ad creaturam convertitur. Timentes autem Dominum glorificat. [Aug.] Septem virtutes supra posuit, quae perfectorum sunt: nunc tria alia ponit, quae incipientibus conveniunt, quasi dicat, non solum perfectos qui praedicta habent glorificabit, sed etiam glorificat Deus; timentes Dominum, id est incipientes, quia timor est initium sapientiae (Eccli. I). Sicut ergo superiora ad perfectos, ita haec quae dicturus est ad incipientes pertinent. Sequitur octava.

VERS. 6.-- « Qui jurat proximo suo, et non decipit; qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit. »

Qui jurat proximo suo et non decipit. [Gl. int.] Ille qui jurat non nocet proximo, sed subvenit. Jurat proximo firmiter, id est promittit, et non decipit, quia promissum reddit. Sequitur nona, qui pecuniam suam non dedit ad usuram [Rem., Gl. int.] id est non temporalem expetit mercimoniam. Sequitur decima; et munera super innocentem non accepit, [Aug.] id est, causam innocentis non deprimit pro munere alicujus. Haec tria non sunt magna, sed qui nec ista potest, multo minus potest loqui veritatem in corde, et non agere dolum in lingua, et non facere malum proximo. Haec tamen parva ita concludit.

VERS. 7.-- « Qui facit haec, non movebitur in aeternum. »

Qui facit haec non movebitur in aeternum. [Aug.] id est, perveniet ad illa majora, in quibus est inconcussa stabilitas. Unde et per futurum tempus dicit, non movebitur cum in superiori conclusione praeteritum posuerit, ubi ait, ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus.

Aliter: Qui ingreditur, etc., et legitur specialiter de Christo, qui haec omnia plenissime servavit. Quasi dicis: Quis habitabit, quis requiescet? ille utique Qui ingreditur sine macula, id 29 est Christus, [Cassiod.] qui proprie secundum legem ut agnus sine fractura membrorum templum ingressus est, non ut expiaretur, sicut caeteri, sed sine macula, id est a peccatis liber; et operatur justitiam, ut cum vendentes et ementes ejecit de templo (Matth. XXI); qui loquitur veritatem. Veritas est cum res ita est ut dicitur. Hoc proprie Christus fecit. Addit, in corde suo, quia aliquando Christus tacuit, ut indignis fraudulenter quaerentibus. Et non egit dolum in lingua sua, quia omnia quae audivit a Patre sine aliqua adjectione vel repressione nota fecit discipulis quae eis notificanda erant (Joan. XV). Nec fecit proximo suo malum, id est Judaeis secundum carnem sibi proximis non fecit malum, sed pro eis oravit. Et non accepit, id est, non acceptum habuit, opprobrium adversus proximos suos. Sicut est patens per hoc quod Judam non mordaci increpatione laceravit; et: ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus (Psal. LXXII) , id est diabolus despicitur ab eo, ut cum dixit: Vade retro, Satana (Matth. IV) , econtra autem: Timentes Dominum glorificat Christus. Qui jurat proximo suo et non decipit. Juravit Christus, quando apostolis certissima veritate promisit; Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV) . Sequitur: Qui non dedit pecuniam suam ad usuram, terrenam. Pecunia enim duplex est: vel terrena, quae penitus ad usuram dari prohibetur, quoniam Dominus Judae tradidit ad erogandum pauperibus, non ad usuram, sed ad instruendos homines; vel spiritualis est, quae ad usuram dari jubetur, id est praedicatio verbi Dei, quae lucrum salutis animarum refert. Et munera super innocentes non accepit. Accepit Christus munera quidem, ut a magis, et quotidie pias oblationes a fidelibus in Ecclesia, sed non contra innocentes, imo animam pro eis dedit. Sequitur: Qui facit haec. Ecce absoluta responsio fit interroganti. Et est hic conclusio psalmi. Quasi dicat: Sicut de Christo dixi, similiter quicunque proximo suo facit haec, non movebitur in aeternum, id est ab ipso Deo non dividetur, sed requiescet in monte aeternae beatitudinis. Et nota quod dicit, facit haec, ut ad actum nos invitet, non solum ad cantandum haec.

Collatio In Psalmum XIV: « Domine, Quis Habitabit. »

VERS. 5.-- Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. [Hieron.] despicitur in oculis ejus improbus; Sanctes, qui despicit se in oculis suis, abjicit se; Pratensis, neglectus in oculis suis abominabilis; Munsterus, qui despectus est in oculis propriis et contemptus. Sic et caeteri ferme in eumdem modum, praeter hoc quod aliqui eorum faciunt distinctionem in ea parte, in conspectu vel in oculis ejus sive suis. Alii jungunt simul particulam, malignus aut improbus, abominabilis aut contemptus, adeo ut Munsterus, quo tolleret ambiguitatem, voluerit addere conjunctionem copulativam ad denotandam distinctionem, quae tamen non habetur in Hebr. sicut nec relativum qui, nisi quod possit subaudiri ex superioribus ex cujus accessione turbatur ordo sensus. Quantum vero ad primam particulam, quam vertunt despici aut negligi, et nos dicimus, ad nihilum deductus est, id ortum habuit ex vocabuli Hebraici aequivocatione NIBZEH. Quod si descendat a radice BAZAH, est neglectus seu despectus. Si vero a themate BAZAZ, recte vertitur ad nihilum deductus est, cujus radix significat depopulari atque depraedari; etiam si non posset esse participium cum tali forma; dicendum enim foret NABAZ. Vel etiam a priori radice, perinde quasi diceres nullius momenti est in conspectu ejus malignus.

VERS. 6.-- Qui jurat proximo suo et non decipit. Heb. NISEBA LEHARA VELO IAMIR. Hieron. Qui jurat, ut affligat, et non mutabit; Munsterus, jurat malum inferre, et non mutat; Pratensis, juravit affligere, et non mutabit; Sanctes, Qui seipsum juravit affligere, et non mutavit; Ne biensis, jurat ut se affligat et non variat; interpres pro Cajetano, juravit ad malefaciendum sibi. Ultimam particulam ponit tanquam glossulam. Varietatem fecit anceps lectio, videlicet HARA, vel transposita littera RAAH, vel si vis REEH, potest etiam sic legi pro proximo vel socio LEHAREA. Secunda autem manifeste proximum repraesentat, ut acceperunt LXX, quibus accedunt Pellicanus et paraphrasis Campensis. Hic enim sic explicat: Firmissime statuit in amicitia semel cum aliquo inita persistere, nec propositum mutabit Alter autem Qui jurat proximo suo, et non mutabit, sed et hoc non mutabit, eamdem intelligentiam praetendit, quam et illud non decipit. Qui enim violat juramentum, mutat: ob idque decipit cui juravit. Unde Chaldaeus interpres dicit: et non pejerabit.

Chapter 21 of 157