Psalmus IV
Psalmi Titulus, « In Finem Psalmus Cantici David. »
Cum invocarem. Titulus: In finem psalmus cantici David. [Aug. Hier. Alc.] Finis duobus modis accipitur, scilicet pro consumptione, et pro consummatione, id est quando aliquid deficit, vel quando perficitur. Pro consumptione, ut cum dicitur, finita est candela, vel finita est expensa. Pro consummatione, ut cum dicitur, finita est domus, finitus est liber, id est consummatus est. [Aug.] In titulis autem psalmorum pro consummatione accipitur, et significat Christum, qui est consummatio fidelium in praesenti ad justitiam; in futuro, ad coronam. [Gl. int.] Vel significat plenitudinem temporis. Unde Apostolus: Cum venit igitur plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum de muliere factum sub lege (Gal. IV) . [Cassiod.] Quod autem hic habetur, psalmus cantici diligenter advertendum est; in titulis namque psalmorum aliquando tantum ponitur psalmus, aliquando tantum canticum, interdum utrumque, sed diverso modo. Quandoque enim canticum psalmi, quandoque psalmus cantici, Esdras posuit. Cujus diversitatis ratio, secundum litteram, ut liqueat, sciendum est quia quandoque psalmus ante arcam in tabernaculo Domini solius instrumenti, quod dicebatur psalterium, sono decantabatur sine chori voce, quandoque voce humana, sine instrumento; quandoque instrumento, et chori voce. Et quando utroque cantabatur, aliquando praecinebat sonus instrumenti, et acclamabat vox chori. Aliquando vox chori praecinebat, et instrumentum sequebatur. Quando solo instrumento cantabatur dicebatur tantum psalmus. Quia psalmus ad litteram sonus est instrumenti et modulatio. [Aug., Cassiod.] Quando sine instrumento sola voce cantabatur, dicebatur tantum canticum. Canticum enim sonus est humanae vocis. Quando instrumento praecedente, et voce sequente, dicebatur psalmi canticum, vel canticum psalmi. Quando vero chori vox praecedebat, et instrumentum sequebatur, dicebatur cantici psalmus, vel psalmus cantici. Quod etsi secundum litteram praedicta ratione factum esse videatur, maxime tamen pro mysterii significatione, hac diversitate in titulis usus est Esdras, sicut David in magno mysterio usus est praedicto instrumento. [Aug. psal. LXXVII, Cassiod.] Ut enim supra diximus psalmus bonam operationem notat, canticum laetitiam mentis habitam de aeternis indicat. Dicitur itaque psalmus in quo tantum de bona operatione agitur; canticum, in quo de mentis exsultatione solum tractatur. Psalmi canticum, vel canticum psalmi, ubi primum de bona operatione, postea de mentis jocunditate; cantici psalmus, vel psalmus cantici, ubi primum de mentis laetitia, postmodum de bona operatione tractatur, ut hic; prius enim dicit se exauditum, et in tribulatione dilatatum; deinde de poenitentia et sacrificio justitiae agit. Et est psalmus iste de moribus, quia ad bonos mores nos informat. Et est sensus tituli talis, psalmus iste, qui dicitur psalmus, quia monet ad bene operandum; psalmus dico cantici, quia agit de mentis laetitia, faciens mentionem de aeterna jucunditate. Psalmus dico dirigens nos in finem, id est, in Christum, qui est finis consummans in praesenti ad justitiam, in futuro ad coronam. Vel in finem, id est in plenitudinem temporis, quia agit de his quae facta sunt tempore plenitudinis. Est David prophetae, qui hic loquitur in sua persona, vel alicujus perfecti. [Alcuin.] Intentio, monet ut deserantur falsi dii et vana saeculi, id est temporalia.
Modus talis. Tripartitus est psalmus. [Cassiod.] Primo, exemplo sui increpat infideles de falsis diis et falsis bonis; secundo, proponens novum hominem, veterem jubet exuere ibi, et scitote quoniam, etc., tertio; deposito vetere homine, nos in sacrificium Deo jubemur offerre, quia certi sumus de bonis, ibi, sacrificate, etc. Propheta ergo redarguens idololatras, et ab idololatriae superstitione revocans, dicit:
VERS. 1.-- « Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiae meae; in tribulatione dilatasti mihi. »
Cum invocarem exaudivit me. Quasi dicat: Vestri dii, o idololatrae, cum invocantur, nequeunt exaudire, quia non vere vivunt; sed Deus, scilicet dator justitiae meae, id est me justificans, scilicet a quo est justitia mea, exaudivit me, cum invocarem eum, [Aug.] id est intus in mente habens gratiam, vocarem ad majorem conferendam. Vel in secunda persona legitur secundum aliam litteram, quae est exaudisti me; sic, o Deus justitiae meae, exaudisti me, cum invocarem te, et est idem sensus cum priori. In tribulatione dilatasti mihi, id est ab angustiis tristitiae in latitudinem gaudii deduxisti me, quod gaudium est de pura conscientia, et de spe vitae aeternae. Unde Apostolus: Gaudemus in tribulatione, scientes quoniam tribulatio operatur patientiam; patientia, probationem; probatio vero, spem; spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris (Rom. V) . Haec dilatationem cordis generat, angustias depellit. Hac viri sancti intus recreantur, etsi extra affligantur, qua qui carent, in visceribus angustiantur. Haec sunt deambulatoria sacerdotum in templo Ezechielis (Ezech. XLII). Unde alibi, Deambulabam in innocentia cordis mei. Et nota mutationem personae. A tertia enim persona, ubi ait, Exaudivit, transit ad secundam, ubi ait: Dilatasti mihi. Prius enim indicavit hominibus se esse exauditum, deinde quasi jam habens in corde Dominum, de quo ante loquebatur, ex dilectione ei familiariter loquitur, in quo demonstratur cordis dilatatio.
VERS. 2.-- « Miserere mei, et exaudi orationem 7 meam. »
Miserere. [Alcuin.] Quasi dicat: Misertus es de justitia, et de dilatatione. [Aug.] Item adhuc miserere mei contra miserias hujus vitae, ut in me coepta perficiantur, exaudi orationem meam, quae est de petendis bonis, dicit vir justus. Et cum ita de me sit, o
VERS. 3.-- « Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? »
Filii hominum. [Gl. int.] Quasi dicat: Qui uti ratione deberent. Vel, filii hominum, scilicet Adae et Evae, non Dei. Adam enim homo fuit, et non filius hominis, cujus filii sunt qui ejus imaginem portant. Vos, inquam, estis gravi corde, id est cor vestrum sarcina peccatorum, et pondere iniquitatis gravatum est, quo demergitur in profundum. Iniquitas enim in Zacharia propheta legitur sedere super talentum plumbi (Zach. V). Ideoque de Pharaone et Aegyptiis legitur quod submersi sunt velut plumbum in aquam vehementissimam (Exod. XV), quia ingravatum erat cor Pharaonis et Aegyptiorum. Petrus quoque quasi aliquid plumbi habens, super aquam ambulans timuit; sed pondere non gravatus, aquis non est submersus; sed extenta ad eum Dominica manu, est eductus (Matth. XIV). Dominus autem Christus ab omni peccati contagione, immunis super aquas intrepidus ambulavit, tanquam plumbeae gravedinis nihil habens. Unde dicit Isaias: Et ascendit Dominus super nubem levem (Isa. XIX) . Quia carnem suscepit, nobis contra incentiva vitiorum refrigerium praebentem, omnis noxiae gravedinis liberam. Vos, inquam, filii hominum, estis gravi corde, et usquequo erit istud? [Aug.] Id est saltem in adventu Filii Dei, praesente veritate cesset error vester. Ut quid diligitis, quasi dicat: Vere gravi corde estis, quia vos diligitis, [Alcuin.] id est voto amplexamini, et quaeritis cum labore vanitatem et mendacium, [Cass.] id est idola, quae vana sunt, scilicet, a vero esse aliena et mendacia, quia non sunt Deus ut dicuntur. Et ut quid hoc facitis, vel diligitis, vel quaeritis vanitatem et mendacium, [Aug.] id est terrena, quae sunt vana, quia ut umbra transeunt? Omnia enim que sub sole sunt vanitas sunt et mendacia, [Rem., Aug.] quia non faciunt quod promittunt, scilicet beatos. Et ut quid hoc facitis, scilicet cur de terrenis, quae vana sunt et transeunt, vultis esse beati? Sola veritas facit esse beatos, ex qua vera sunt omnia. Ut quid igitur temporalium rerum amore detinemini? ut quid tanquam prima, extrema sequamini?
PARS II, διάψαλμα.
VERS. 4.-- « Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavere ad eum. »
Et scitote. [Hier., Aug.] Secunda pars, ubi posito novo homine, veterem jubet exuere. Et sciendum quod ubi nos habemus diapsalma, Hebraei habent SELA, quod interpretatur semper. Et est confirmatio et commendatio praecedentium, vel sequentium. [Hier.] In hujusmodi vero locis, dum psalmi ante arcam Domini cantarentur, in psallendo interponebatur silentium, et fiebat quaedam verborum intercisio, quasi speciali laude aliud intelligerentur sequentia continere quam praecedentia. [Aug.] Ideoque LXX interpretes magis attendentes sensum et rei ordinem, quam Haebrei verbi proprietatem, non transtulerunt SELA, sed pro eo posuerunt diapsalma. Quo vocabulo significatur vocum divisio, in psallendo, ut psalma sit quod psallitur, diapsalma vero interpositum in psallendo silentium. Sicut σύμψαλμα dicitur vocum copulatio in cantando. Et certum est, ubicunque diapsalma ponitur, rei et personae fieri narrationem, ut sic post increpationem infidelium Christum proponit, per quem Deus exaudit, dicens: scitote. Et nota et conjunctionem in initiis solere poni in propheticis Scripturis, ut dicta cum visione quae est in corde conjungat. Nam saepe invenis ita coeptum: Et dixit Dominus ad illum; Et factum est verbum Domini ad illum. Ita hic. Vel ita conjungi potest cum superioribus, quasi dicat: Nolite diligere vanitatem. Et scitote Quare? Quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum, etc. Sed diapsalma interpositum sic jungi vetat. Proprietas enim diapsalmatis non conjunctionem inferiorum et superiorum verborum exigit, sed disjunctionem, licet hoc pene nusquam servetur. Licet enim diapsalma interponatur, sequens tamen cum praecedenti littera conjungitur. Unde et hic aliter potest continuari littera, [Cassiod.] quasi dicat: Quod vana sunt scitote, et etiam scitote quid sequamini. Quoniam Dominus Pater mirificavit sanctum suum, scilicet Christum, qui est Sanctus sanctorum, [Aug.] id est mirabilem eum ostendit suscitando, et ad dexteram suam collocando, ad quem converti debetis ab amore mundi; de quo dicitur: Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio vestra (Dan. IX) . Sicut ergo dicitur Dominus dominantium, et Deus deorum, ita et Sanctus sanctorum, qui in se sanctus est, et alios sanctificans. [Gl. int.] Et per eum Dominus exaudiet me de requie aeterna, cum clamarem (vel cum clamavero) ad eum. Ita et vos exaudiet si clamaveritis. Et ideo clamate, et sic digni auditu eritis, scilicet, si clamaveritis, et feceritis quod subditur.
VERS. 5.-- « Irascimini et nolite peccare, quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini.
Irascimini. Quasi dicat: Ut autem et vos mereamini exaudiri, irascimini et nolite peccare, [Aug.] id est si motus animi surgit, qui non est in potestate nostra, non ei consentiat ratio. [Cassiod., Alcuin.] Venialis enim ira est, quae non ducitur ad effectum. Et sciendum quod primus motus animi non est in nostra potestate, sed Dei gratia contemperare possumus. [Cassiod.] Quod ergo consuetudinis est, permittit, id est non prohibet; quod culpae, scilicet mortale, prohibet. Quasi dicat: Irascimini quidem primo motu, qui est invincibilis; [Aug.; Hier. lib. II adv. Pelag.] et si irascimini, nolite peccare, consentiendo, et ad effectum ducendo. Haec eadem Apostolus docet dicens: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes IV) . Quibus verbis innuit, ut peccatum sit omnino vel, id est etiam leviter irasci: justitia autem est iram celeri poenitudine mitigare. [Aug.] Vel, irascimini, vobismetipsis, de praeteritis peccatis, et ulterius nolite peccare. [Gl. int.] Vel, irascimini, primis motibus, eis resistendo et nolite peccare, id est ne ducatis ad affectum. Post iram enim, removet etiam simulationem, dicens, quae dicitis. [Aug.] Labiis etiam in cordibus vestris dicite, ne sitis de illis de quibus dicitur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. XV) . Et in cubilibus vestris compungigimini, id est in cordibus vestris compungimini dolore poenitentiae, ut seipsam anima puniens compungat, ne in Dei judicio damnata torqueatur. Vel, in cubilibus vestris compungimini, id est quasiquibusdam stimulis adhibitus excitate vos, non pro dolore peccatorum, sed ad videndam lucem Christi, scilicet, non pro irriguo inferiori, sed pro irriguo superiori, ut invisibilium amore inardescatis. Vel ita, dico nolite peccare, et si peccaveritis, compungimini per poenitentiam de his quae dicitis in cordibus, [Cassiod. Rem.] id est de his quae tractatis in corde vestro, quae etiam novit Deus, id est de consensu et de his quae voluistis. In cubilibus vestris, id est de delectatione carnis, in qua captiva versatur ratio, ut fera in cubili. Vel cubilia sunt cogitationes ferocium, ut de homicidiis, vel rapinis, et hujusmodi. Et est, compungimini de his quae dicitis in cubilibus vestris, id est compungimini de atrocissimis cogitationibus.
PARS III. Διάφαλμα. VERS. 6.-- « Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino; multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? »
Sacrificate, tertia pars. [Cassiod. Alcuin] Deposito in praecedenti parte homine veteri, hic nos in sacrificium jubemur offerre, quia certi sumus de bonis. Quasi dicat: Compungimini, irascimini, et sacrificate, id est offerte, non animalia quibus non delectatur Deus. Unde per Isaiam: Sacrificia vestra odivit anima mea (Isa. I) , sed sacrificate sacrificia justitiae, quod est spiritus contribulatus. Ut se puniens homo per poenitentiam, mactet Deo. Unde alibi: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. (Psal. L) . [Aug.] Quod bene dicitur sacrificium justitiae. Quid enim justius quam ut suis quisque peccatis potius quam alienis irascatur, seque puniens per poenitentiam et satisfactionem Deo offerat? Vel ita, compungimini et sacrificate sacrificium justitiae, id est opera justa facite, post poenitentiam et lamentum: quod notat fortassis interpositum diapsalma, scilicet ut de veteri vita transeatur ad novam, ut scilicet exstincto per poenitentiam veteri homine, sacrificium justitiae secundum regenerationem novi hominis offeratur Deo, quia sic se offert ipsa anima jam abluta in altari fidei, divino igne, id est Spiritu sancto succensa, ut post Pascha, quando torrebant spicas igni confricantes manibus, sequatur Pentecoste, quando novos panes de novis messibus offerebant. Quibus significabantur opera justitiae. Dico sacrificate, [Aug., Cassiod.] et sic sperate in Domino, dona aeterna. Non enim hic ea recipietis, sed quia vix aliquis est qui diligat interiora bona, quae sola diligenda sunt; caeteris autem ad necessitatem utendum, non ad gaudium perfruendum est, subjicit, multi dicunt. Quasi dicat: Dico sperate, sed multi dicunt: quis ostendit nobis bona? [Aug.] scilicet futura, de quibus ipsi dubitant et desperant. Ideoque dicunt: Quis novit si vera sint? aut quis venit ab inferis, ut ista nuntiaret? Ad quos respondet Propheta, scilicet quod quaeritur. Quis ostendit nobis bona? ostendit breviter quae bona sint quaerenda, subdens:
VERS. 7.-- « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in cordo meo. »
Signatum est. Quasi dicat: Hoc illi dicunt, sed jam, o Domine, lumen vultus tui, scilicet lumen gratiae tuae, quo reformatur imago tua in nobis, qua tibi similes sumus, est signatum super nos, id est impressum rationi, quae superior vis animae est, qua Deo similes sumus, cui impressum est illud lumen, ut sigillum cerae. Vultus ergo Dei, ratio nostra accipitur, quia sicut per vultum cognoscitur aliquis, ita per speculum rationis, cognoscitur Deus, et sicut vultus conformitate alius alii assimilatur, ita per rationem nos Deo similes sumus, secundum illud: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I) . Haec autem ratio per peccatum hominis deformata est, per quod homo dissimilis Deo factus est; sed per gratiam Christi reformata est, vel recuperata. Unde Apostolus: Renovamini spiritu mentis vestrae, etc. (Eph. IV.) Gratia ergo qua renovatur imago creata, hic lumen dicitur. Triplex enim est imago, imago scilicet creationis, imago recreationis, imago similitudinis. Imago creationis est, in qua creatus est homo, scilicet ratio; imago recreationis est, per quam reformatur imago creata, scilicet Dei gratia, quae menti reparandae infunditur; imago similitudinis est, ad quam factus est homo, qui factus est ad imaginem et similitudinem non Patris tantum, vel Filii, sed totius Trinitatis. [Aug.] Per memoriam, similis Patri; per intelligentiam, Filio; per dilectionem, Spiritui sancto. Unde meminerim te, intelligam te, diligam te. Lumen ergo vultus est gratia justificationis, qua imago creata insignitur. Hoc lumen est totum et 8 verum hominis bonum, quo signatur ut denarius in imagine regis. Homo enim factus est ad imaginem Dei, quam peccando corrupit, sed renascendo signatur. Unde Dominus in Evangelio: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. (Matth. XXII.) [Alcuin.] Ac si diceret: Sicut reddit Caesari suam imaginem, sic animam Deo, lumine vultus ejus illustratam et signatam. Vel ita, ut intransitive legatur, lumen vultus tui, id est luminosus vultus tuus, et illuminans nos, scilicet imago per quam cognoscetis nunc in aenigmate, in futuro prout es. Signatum est super nos, id est impressum est animae nostrae. [Hier., Cassiod.] Et dicit, lumen vultus rationem, quia illuminosa est, et illuminat hominem; et vultus Dei, quia ut praedictum est, per eam videtur Deus. Vel lumen vultus, dicitur crux Christi, quae nobis impressa est intus et exterius, scilicet in fronte mentis, et in fronte corporis, et in signum regis nostri. [Aug.] Ut enim nummus imperatoris imaginem portat, ita fidelibus signa coelestis principis imprimuntur, quae crux est lumen verum, quia in talibus irradiat Deus. Et per hoc lumen dedisti laetitiam spiritualem non foris, et in vanis, sed intus in corde meo, ubi habitat Deus, ibi quaerenda est laetitia; intus enim sunt vera et certa bona, quae mali non vident, temporalia sectantes, de quibus recte subdit:
VERS. 8.-- « A fructu frumenti, vini, et olei sui multiplicati sunt. »
A fructu, vel tempore frumenti. [Alcuin.] Quasi dicat: Dedisti mihi laetitiam intus, sed illi qui dicunt, Quis ostendit nobis bona, multi sunt a tempore frumenti, vini et olei, id est a temporali frumento, vino et oleo. Vel: A fructu frumenti, vini et olei, quia putant in his esse fructum, id est consummatum bonum. Et addit sui, non sine significationis causa, et est referendum ad haec tria, ut dicatur frumenti sui, vini sui, olei sui, ad differentiam notandam. [Aug.] Quia est aliud frumentum non suum, scilicet panis Dei qui descendit de coelo. Est et aliud vinum quod laetificat cor hominis. Est et oleum Dei de quo dictum est: Impinguasti in oleo caput meum (Psal. XXII) . Et nota quod haec tria magis humanis usibus necessaria ponit pro potioribus omnibus divitiis, quibus illi multi qui non quaerunt verum bonum, multiplicati sunt. Qui enim non vident regnum coelorum intra se esse, in his multiplicati sunt, non quidem in veritate, sed multiplicati in distractione et aerumna. Non enim multiplicatio semper ubertatem significat, sed plerumque ad multa distractionem, cum anima temporalibus dedita semper exardescit cupiditate, nec vacare potest, sed multiformi et aerumnosa cogitatione distracta. Simplex bonum non sinitur videre. Isti ergo innumeris phantasmatibus distracti, non in simplicitate cordis quaerunt simplex bonum, agentes contra quod praeceptum est: Servite Domino in bonitate, et simplicitati cordis quaerite illum (Sap. I) . Ista multiplicitas vehementer adversa est illi simplicitati, qua simplex et verum bonum quaeritur de quo bonus exsultat dicens:
VERS. 9.-- « In pace in idipsum dormiam et requiescam. »
In pace in idipsum. [Cassiod.] Quasi dicat: Dedisti mihi laetitiam utique de hoc quod in pace quae et in idipsum, id est, immutabilis, dormiam ab omni strepitu mundi secretus. Et hoc erit, cum mortale hoc induerit immortalitatem; et requiescam id est fruar vita beata. [Alcuin.] Et hoc vere, quia jam est spes quae non confundit. Et hoc est quod ait:
VERS. 10.-- « Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. »
Quoniam tu, Domine, etc. [Rem., Cassiod.] Vel ita, In pace. Quasi dicat: Illi laborant multiplicari his temporalibus, ego autem in pace mentis dormiam, hic oblitus mundi tendens in idipsum, id est ad illud bonum, quod est id ipsum, id est quod nulla vicissitudine commutatur, sed ipsum in se manens immutabili perennitate consistit. Et requiescam in futuro. Et hoc vere erit, quoniam jam tu, Domine, constituisti me. Vel habitare fecisti me singulariter in spe, id est in una spe, qua singulariter unum et verum bonum speratur, non in multiplicitate saeculi. Et profecto erit quod speratur. Et bene ait singulariter; hoc enim ait contra hoc quod multiplicati sunt a tempore frumenti, vini et olei; perit enim haec multiplicitas, et singularitas tenetur in sanctis, de quibus dicitur: Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una in Deum (Act. IV). Secreti enim ab omnibus rebus nascentibus et morientibus amatores aeternitatis et unitatis, uni Deo haerere debent.
Collatio In Psalmum IV: « Cum Invocarem Exaudivit Me Deus Justitiae.
VERS.-- Cum invocarem exaudivit me. Heb. AVENI, Munsterus, Sanctes, Campensis, exaudi me. Hieronymus juxta Hebr. videtur legisse AVITANI et Pellicanus per duplex Kamet, AVANI. Unde argumento est codices variasse, quia transtulerunt, exaudisti me, et exaudivit me. Quod autem Pratensis et interpretes pro Cajetano vertunt, responde mihi, gratis faciunt, cum Deum nobis respondere, sit orationes exaudire. Utrumque legeris, exaudivit, exaudi, exaudisti, responde, nihil laeditur sensus. Faber tamen mallet occini in Ecclesiis, exaudisti me, in secunda persona. Sed cur? « Ex Graeco inquit et translatione Romana. »
Si contulisset exemplaria quaedam habere εἰσήκουσέν μου, quaedam εἰσήκουσάς μου, non praetulisset aliam translationem nostrae Vulgatae. Eadem caecitate laborat Caecus Burgensis in quadam apologia, cujus est talis titulus: Petri de Ponte Caeci Burgensis, Apologia in eos qui pleraque divini sacrificii vocabula et sensa perperam obstinatis suis erroribus pertinaciter inhaerent. Hic volebat cum Fabro legi in secunda persona, exaudisti. Quod quam caecutiat convicimus. Omnia tamen quae in ipsis iste reprehendit, a Fabro vix apice mutato expiscatus est.
VERS. 3.-- Filii hominum. In Heb. BENE ISCH, id est filii viri. Et ad eum modum traducit Hieronymus juxta Heb. Attamen in Commentariis in Matth. XVI: Quem dicunt homines esse Filium hominis. Et nota, inquit, quod ubicunque in Veteri Testamento scriptum est filii hominum, in Haebraeo quoque scriptum est filii Adam, nominatim hunc recensens locum. Quare luce clarius collegimus aetate etiam Hieronymi codices variasse, et LXX verterunt, υἱοὶ ἀνθρώπων. Usquequo gravi corde. Hebr. AD MEH QUEBODI LICHIMMAH. Quod Hieron. in versione quam saepe citamus ad preces Sophronii ita reddit: Usquequo, inclyti mei, ignominiosa diligitis, etc.: Pratensis, Usquequo gloria mea opprobrio; Sanctes periphras, usus est: Usquequo gloriam meam vertetis in ignominiam; Musterus: Usquequo gloria mea erit in ignominiam; Interpres pro Cajetano, Erit ignominiae, Paraphrasis Campensis, Studebitis contumelia afficere. Consentit Pellicanus, Usquequo gloria mea ad ignominiam. Translator ad Campensem, Quousque spreta magnitudine mea. Tanta varietas et discrepantia a lectione Vulgata oritur ex aequivocatione verbi Hebraei CABAD, quod interdum significat, gravis fuit, quandoque honorabilem esse. Hinc CABOD gloria, et CEBODI, gloria mea. Sed merito rogamus, unde habeamus gravi seu graves corde. βαρυκάρδιοι? Luce clarius constat LXX legisse, AD MEH CABOD LEB LAMMAH, id est, usquequo gravi corde, posita diastole. Deinde secuti, ut quid, etc., adeo ut quod nunc legitur unica dictione duabus distinctim legebant LXX LEB LAMMAH, praesertim cum beth et caph habeant affinitatem non parvam, et facilis est lapsus, ut alterum loco alterius irrepat. Caeterum LXX jungunt LAMMAH quod est pars dictionis, cum alii secus legunt junctim LICLIMAH, ad id quod mox sequitur illud, ut quid, facta prius disjunctiuncula IN LEB, id est, corde, ubi alii legerunt LIC, initium dictionis in lectione quam nobis tradunt. Hieronymus Judaeis pro Sophronio satisfaciens, ut in praefatione explicuimus, junxit LICLIMAH ad id, verbi diligitis, et adjective accepit QUEBODI, quando vertit, inclyti mei, quod alii dicunt gloria mea.
VERS. 4.-- Mirificavit. Non possum satis mirari cur Sanctes, Munsterus, Pratensis, interpretes pro Cajetano voluerint vertere, segregavit aut separavit, cum ipsi attestentur verbum hic positum HIPHLA significare extra controversiam, tum mirabilem reddere, tum segregare. Ac Hieronymus dixit, mirabilem reddidit, licet ad sententiam parvi referat, cum quae sunt mirifica, extollendo caeteris superiora facimus et segregamus. Ostendunt tamen se sponte discedere a lectioni communi et recta. Sunt et pleraque id genus, quae piget adnotare ceu levicula.
VERS. 5.-- Irascimini et nolite peccare. Heb. Quantum ad primam particulam RIGZU Pratentis, Munsterus, et interpres pro Cajetano, contremiscite, seu tremite: Sanctes, pavete, ut peccati nomine homines timere debeant, et id repraesentat sua paraphasi Campensis, date operam sedulo ne peccetis. Quod licet quam verissimum sit, tamen non congruit hoc loco interpretationi apostolicae, Ephes. IV, qui hunc versiculum intelligit de ira moderanda. Cum enim praemisisset, ὀργίζεσθε καὶ μὴ ἁμαρτάνετε, confestim quid intelligat explicat; Sol non occidat super iracundiam vestram. Quam intelligentiam plane tradit Hieronymus lib. II adversus Pelagianos, cujus verba haud gravatim audito: « Ira Dei justa est, ira autem viri de perturbata mente procedit. Unde et in psalmo dicitur: Irascimini, etc. Qui versiculus quem sensum habeat Apostolus docet: Sol non occidat super iracundiam vestram ut peccatum omnino sit vel leviter irasci, justitia autem, celeri poenitudine mitigare. » Eamdem sententiam in Commentariis ad Ephesios recenset. « De quarto psalmo, ait. hoc usurpatum nulli dubium est, et videtur illi esse contrarium, quod alibi dicitur: Nunc autem deponite et vos omnem iram, et indignationem et malitiam, et blasphemiam, et turpem sermonem ex ore vestro (Coloss. III) . Sed et simpliciter intellectum nocet, dum putantur irae frena laxata. Duplex autem non solum ad nos, verum etiam apud philosophos irae nomen accipitur, vel cum injuria lacesciti naturalibus stimulis concitamur, vel cum requiescente impetu et furore restincto, potest mens habere judicium, te nihilominus super eo qui putatur laesisse desiderat ultionem. Arbitror itaque de priori ira nunc dictum, et nobis quasi hominibus esse concessum, ut ad indignae alicujus rei faciem moveamur, tranquillitatemque mentis velut levis quaedam aura conturbet, nequaquam tamen tumentis gurgitibus furoris sublevemur. » Haec sacer Hieronymus. Quae nihil aut parum respondent ad versionem istorum quae dissidet a sensu Apostoli, et ita psalmographi germanam intelligentiam forte aut depravant aut distrahunt. Unde et Hieronymus in versione juxta Heb. scripsit, irascimini et non more istorum, pavete, aut contremiscite. Sic et Pellicanus, irascimini. Quamvis autem pavor cum ira possit conciliari, ut reddat intelligentiam dignam, tamen non est idem animi affectus.
Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini. Hebr. IMRU BILBABCHEM AL MISSCABCHEM VEDOMMU, id est loquimini in corde vestro super cubili vestro, et silete; ut contendunt Hebraismi candidati. Quatuor sunt quae in nostra editione et LXX 9 pariunt diversitatem: nempe relativum, quae, non positum in Hebraeo; deinde indicandi modus, dicitis; tertio conjunctio copulativa, et transposita: postremo verbum compungimini. Quod numerus hic vel ibi varietur, sensum non mutat, cum saepenumero alter pro altero soleat poni in sacris. Quantum ad primum, relativum, quod, casu quocunque, genere, numero apud Hebraeos passim subauditur, ut liqueat exempli causa, psalm. VII: In praecepto quod mandasti; et incidit in foveam quam fecit, in Hebraeo non ponitur relativum. De secundo quatuor litterae, aleph, men, res, vau, citra punctorum distinctionem sic, possunt intelligi amru indicativi modi id est, dixistis vel dicitis, praeteritum pro praesenti, sicut etiam Munsterus accepit initium psalmi secundi, Quare fremuerunt, traducens, quare ad tumultum conveniunt gentes, ubi certum est Hebraice legi per praeteritum. RAGESCHU; de conjunctione transposita non esse magnopere digladiandum, cum possit respicere pro bonitate intelligentis aut praecedentia aut sequentia. Postremo verbum DAMAM, id est, siluit, inde DOMU, refertur ad compunctionem cordis, quae fit in abscondito, et soli Deo patet. Silentium enim cordis, est intimis visceribus secreto ad Deum ire et converti, juxta illud psalm. XXXVII: Domine, ante te desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. Alia pete ex commentario.
VERS. 7. Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Heb. legunt NESAH, quod magno consensu vertunt leva, aut exalta super nos, a themate NASAH loco per sin et aleph., id est, exaltavi. Apparet LXX legisse id vocabuli nominaliter pro signo, licet sensum ponderantes verterint, signatum est. Etenim citra controversiam Hebraei affirmant NES a radice NASAS significare vexillum, quod procul dubio exaltatur, a quo nomine non incongrue deflexerunt LXX NESAH, id est signum, et traduxerunt ἐσημειώθη signatum est. Isa. autem XLIX, legimus ARIM NISI, id est exaltabo signum meum. Quid ergo prohibet LXX sic usurpasse, praesertim cum lumen illud de quo canit Psaltes descendens a Patre luminum, pertineat ad Dei cognitionem et contemplationem, quae quatenus hominem exaltet, nemo novit nisi qui accipit. Adde quod radix vocabuli unde id proficiscitur, ut probat auctoritatibus adductis in suo Thesauro Sanctes, recte significat praeter alia non pauca, capere et donare; quod abunde quadrat imagini, quam naturaliter gestamus, et qua Dei participes sumus.
VERS. 8.-- A fructu frumenti, vini et olei multiplicati. Hebraei, MEETH DEGANAN VETIROSCHAN RABBU, quod potest interpretari a tempore frumenti eorum, et musti eorum multiplicati sunt, vel ut in versione Hieron: In tempore frumentum eorum et mustum eorum multiplicata sunt. Pratensis habet cum, Sanctes et Munsterus, quo frumentum eorum et vinum eorum multiplicata sunt. Interpres pro Cajetano non addit quo, sicut nec in Heb. habetur. Pellicanus, magis quam tempore frumenti eorum et musti eorum multiplicentur. Interpretes qui dixerunt a fructu, etc., emphasin sententiae propius expresserunt. Quid namque est multiplicari a tempore frumenti nisi fructu qui tempore suo colligitur, quod non male παραφραστικῶς ostendit Campensis, quod illis frumentum et vinum, quemadmodum optaverant, abundanter provenerit, et divites facti sunt. Faber vult gratis particulam olei confodi, tanquam superfluam. « Nec, inquit, sacer Hieronymus particulam illam reperit, cum vetustum Origenis Hexapli Psalterium revovisset, quod ipsius manu fuerat emendatum, neque in Heb., neque, in caeteris editionibus, nec apud LXX reperiri. Quare in ecclesiis nihil formidini esse debet illico locum illum emendare, et convellere particulam illam olei, et amodo canere, a fructu frumenti et vini sui multiplicati sunt. Ita Faber: O bone, quid gravat guttur tuum olei particula tam mollis? Certe in Veteri Testamento solet Dominus innuere bonorum affluentem abundantiam per haec tria simul, frumentum, vinum et oleum, ut est illud Joel II: Ecce ego mittam vobis frumentum, vinum et oleum, et replebimini in eis. Patiaris itaque cantum ecclesiasticum oleo laetititiae perungi, quoniam citra oleum nulla est melodia in Ecclesia. Nec movere debet dictum Hieronymi, cum nolit particulam illam confodi, convelli, ut exaggerat Faber, si in Ecclesia decantetur praesertim etiam si non ponatur, debeat intelligi, ad significandam divitiarum omnium opulentiam quod; quasi insinuat Pellicanus in Scholiis. De spirituali consolatione tua nos longe magis gaudeamus, quam illi saeculares de messe et vindemia copiosissima. Perspicuum est autem vindemiam et ad alia transferri. Deinde Hieronymus quaestione X ad Hedibiam praedicat nihil sibi placere, nisi quod ecclesiasticum est, et quod publice in Ecclesia dicere non timet. Apparet nihilominus codices variasse, quia in Graecis nunc legimus ἐλαίου. Quod si in quibusdam aliis non fuerit, non refert, ubi intelligentia sana est, et eodem recidat. Quin si verum est quod adduximus in prologo de rabbi David Kimhi, qui dicit dissensiones fuisse in exemplaribus, et nonnullas dictiones fuisse ascriptas margini, non est omnino improbabile, quibusdam codicibus additam in fine illius vocabuli litterulam duntaxat unam, videlicet nun, ut legas loco habebis vinum et oleum tirossamen dictionem compositam. Facile est autem aut addere aut expungere unam litterulam. Nec obstat quod sequendo lectionem illam neque conjunctio secunda haberetur, neque affixum seu pronomen, quia interpretes hoc supplent, maxime cum Psalterium sit carmen lyricum, ut probavimus in praefatione. Et in hoc versu Munsterus et Sanctes addiderunt quo, sic primo psalmo dixit Munsterus, Non sic impii, sed moventur ad malum, sicut palea: sed moventur ad malum, non habetur in Heb.; tamen ostendit debere subaudiri.
VERS. 9.--IN pace in idipsum dormiam et requiescam. Duplex potest fieri distinctio: primo sic, in pace in idipsum; deinde, dormiam et requiescam. Vel sic: in pace in idipsum dormiam, et requiescam. Priorem insectatur Caecus Burgensis in Apologia, et subsannat cantum ecclesiasticorum ad completorium et ad alias preces, qui suspendunt spiritum, in pace in idipsum, quasi deberent occinere, in pace in idipsum dormiam, facta pausa. At neutra est rejicienda, quia si perpendas quid significet in idipsum, fortasse magis probabis distinctionem priorem quam posteriorem. Profecto August. interpretans illum versiculum psalmi CXXI, Jerusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum, docet idipsum esse quod mutari non potest, et significare ipsum nomen Dei, qui est, Ego sum qui sum (Exod. III) . Caetera quae creata sunt aliter et aliter possunt esse; qui autem creavit, aliter et aliter non potest esse, quoniam dictum est ei: Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es (Psal. CI) . Igitur cum Christus sit pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II), et ea pax est aeterna, quae exsuperat omnem sensum (Philipp. IV), et immutabilis, in qua omnes unum sumus: nonne congruentissime tibi videtur quod idipsum conveniat huic paci et jubilemus in pace in idipsum, pace, quae est sola imperturbabilis et immortalis? Quod si proprius vocabulum in Hebraeo positum inspicias, pervidebis non positum simpliciter IAHAD, id est simul, sed cum pronomine vau, quod significat cum IAHADAN, quod LXX interpretes dixerunt: ἐπὶ τὸ αὐτό ad innuendam summam unitatem. Haec potuissent silentio premi, si quidem tacuissent. Nec tamen prohibeo emendare, sicubi in pausis aut aliis manifeste aberretur sine imperitia, sine incogitantia.
Chapter 11 of 157