Skip to the text

Psalmus XVI

Psalmi Titulus: « Oratio Ipsi David. »

Exaudi Domine. Titulus: Oratio David. [Cassiod.] Psalmus iste primus est eorum qui nomine orationis intitulantur, et sequuntur alii quatuor, qui bene ab oratione praetitulantur, quia cum in aliis interseratur oratio, in istis pene continuatur. [Hier.] In hoc autem psalmo Christus secundum hominem orat, adjuncta sibi voce sui corporis, quod est Ecclesia; et facit iste psalmus veram humanitatis naturam in Christo attendere, qui in eadem voce cum membris suis hic orat, non pro sua utilitate, sed pro nostra necessitate. [Alcuin.] Christi enim oratio, est fidelium institutio. Sicut enim flendo Lazarum, charitatem proximi nos habere docuit, et sicut persecutores fugit, ut inconsulte terminatis nobis auferret audaciam: Ita oravit, ut formam orandi nobis proponeret. [Aug.] Et est sensus tituli: Oratio hujus psalmi, convenit David, id est personae Domini adjuncta sibi Ecclesia, quae corpus ejus est. [Cassiod.] Intentio: monet ad orationem. Modus: Tripartitus est psalmus. Primo petit secundum justitiam retribui sibi. Secundo petit a Judaeorum insidiis liberari. ibi, ego clamavi. Tertio orat sibi et adversariis retribui, ibi: exsurge, Domine. Christus ergo secundum hominem ad Patrem orans, adjuncta sibi voce corporis, ait: O

VERS. 1.-- « Exaudi, Domine, justitiam meam: intende deprecationem meam. »

Domine, exaudi justitiam meam. [Cassiod., Gl. int.] quia justitia habet vocem apud Deum, quae penetrat coelum. Et pro justitia intende deprecationem meam, quae est de cavendis malis. Et non modo intendas, sed

VERS. 2.-- « Auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis. »

Auribus percipe, [Cassiod.] quasi dicat, non transitorie, ut cito transeat orationem meam quae est de bonis suis, et sibi adhibendis. [Gl. int.] Orationem dico, prolatam non in labiis dolosis sicut oratio eorum qui inique me damnant, et meos. [Cassiod., Rem.] Vel sicut est illorum oratio, qui dicunt: Domine, Domine, et non faciunt voluntatem Patris (Matth. VII). Sequitur:

VERS. 3.-- « De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant aequitatem. »

De vultu tuo. [Gl. int.] Ecce quid petit in oratione, quasi dicat: Exaudi orationem meam, qua hoc peto judicium meum, quo fui judicatus a Pilato et Judaeis, prodeat, o Domine, [Rem.] id est videatur prodiisse. De vultu tuo, id est de aspectu tuo qui omnia vides, nec eges testimonio alterius, [Cassiod., Rem.] id est secundum ea quae agnoscis in me, qui nullum habeo peccatum, videatur provenisse, non de dispositione, id est secundum dispositionem et voluntatem Judaeorum: quod patet factum esse in resurrectione, quando praeter eorum opinionem a mortuis resurrexit. Et oculi tui, o Domine, videant aequitatem, ut mihi remedium, Judaeis poenam des, sicut meruerunt. [Gl. int., Alcuin.] Vel ita, judicium meum, dicit Christus homo, quo discerno omnia. De vultu tuo prodeat, id est de illuminatione notitiae tuae, ut veritatem judicem. Et oculi mei. Alia littera, [Aug., Gl. int.] scilicet oculi cordis, viderunt aequitatem. [Aug.] Vel eodem sensu manente, ita distingue litteram, percipe orationem meam, hic distingue. Deinde sequitur: Non in labiis dolosis, de vultu tuo judicium meum prodeat, videlicet judicans non proferam labiis aliud quam ex te intelligo. Oculi mei videant aequitatem, hoc non mutatur.

VERS. 4.-- « Probasti cor meum, et visitasti nocte: igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. »

Probasti, ideo fac quod peto, quia probasti cor meum, et visitasti nocte, [Aug.] id est ipsum cor meum visitatione tribulationis probatum est: quae tribulatio, non solum nox dicitur, sed etiam ignis. Nox, quia perturbat, ignis, quia exurit. Unde subdit, igne tribulationis me examinasti, [Cassiod.] hoc dicit ad similitudinem fornacis, quae metallum purgat, et non est inventa in me, quasi dicat, tribulatione me probasti, sed in ea inventus sum justus. Et, id est quia non est inventa in me iniquitas quam ustio coqueret. Adeo sum justus, et sine iniquitate,

VERS. 5.-- « Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. »

Et non loquatur os meum opera hominum, [Aug.] id est ut aliud non procedat de ore meo, quam quod ad gloriam et laudem tuam pertinet non ad opera hominum, quae faciunt praeter voluntatem tuam, id est nihil nisi bonum locutus sum. Alibi autem scriptum est: Ex ore Altissimi (Thren. III) , id est humanat Filii Dei non egredientur nec bona nec mala: qui cum staret ante Herodem, scilicet quando inquisitus ab eo multis quaestionibus et sermonibus, nihil respondit (Luc. XXIII), sed tanquam ovis coram tondente obmutuit (Isa. LIII). Vel ex ore Altissimi, id est Christi, ascendentis in coelum, non egredientur nec bona nec mala, quia in ascensu nihil legitur fuisse locutus, qui ante multa dixerat. Vel ex ore Altissimi, id est Christi, in majestate judicaturi, non egredientur in judicio nec bona, nec mala, id est egredientur bona et mala. Duae enim negationes complent sensum unius affirmationis. Dicet autem bona bonis: Venite, benedicti (Matth. XXV) ; et mala malis: Ite, maledicti (ibid.) . Vel ex ore Altissimi, id est Dei Patris, non egredientur in judicio nec bona nec mala, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V) ; propter verba, quasi dicat, [Gl. int.] et ego si ita innocens sum, dicit Christus, tamen ego custodivi. Vel junge, non loquatur os meum opera hominum, sed potius ego cum pondere custodivi vias duras, vel laboriosas, [Aug.] scilicet mortalitatis, et passionis. Vel, secundum aliam litteram, [Rem.] custodivi vias latronis, id est quod latro merito, ego immerito sustinui, et hoc non pro mea culpa, sed propter verba labiorum tuorum, complenda, [Aug., Rem.] id est ut compleantur verba pacis tuae, quae significatur per labia, quam verbis suis promisit: quae promissio dicitur verba pacis. Vel propter verba labiorum tuorum complenda, id est prophetarum. Sequitur:

VERS. 6.-- « Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. »

Perfice, vel ad perficiendos gressus meos, etc., quasi dicat: Custodivi vias duras, utique ad perficiendos gressus meos in semitis tuis, [Aug.] id est ut perficeretur charitas Ecclesiae meae, qua venitur ad requiem tuam in angustis viis, id est in arctioribus praeceptis. Per hoc enim docui quod non potest ad te pervenire Ecclesia, nisi per angustam viam, et ut non moveantur vestigia mea, id est signa itineris mei, quae sacramentis et Scripturis apostolicis impressa sunt, ut illa intueantur et observent, qui me sequi volunt. Vel ideo custodivi vias duras, et perfici gressus ut jam non moveantur vestigia mea, id est ut stabiliter maneam in aeternitate, postquam peregi vias duras, et gressus perfeci.

Aliter ab illo loco, ut non loquatur, quasi dicat: [Cassiod.] Non est inventa in me iniquitas, quod tu scis, et si ego taceam. Et hoc est quod ait, hoc quod dico nosti, ut, id est, quamvis, Non loquatur os meum, id est, et si ego taceam. Et hoc est quod ait, tu scis me esse purum. Et distinguitur ibi littera, os meum. Deinde sequitur, opera, etc., quasi dicat: Et licet tam purus sim, tamen propter verba labiorum tuorum hoc non mutatur. Ego custodivi vias duras, scilicet opera hominum, id est quas merentur opera hominum, scilicet passionem et mortem, et reliquas passiones et miserias. [Hier.] Vel vias duras dicit virtutes, quae hominibus sunt difficiles, non Christo. Et est sensus: Ego custodivi vias virtutum, duras hominibus, scilicet opera hominum, id est quas debent imitari homines: quibus iter vitiorum leve est, et virtutum difficile. Vel ita: dico, non est inventa in me iniquitas, [Alcuin.] ita tamen hoc dico, ut non loquatur os meum, ut non jactanter hoc dicam, quod est opera, id est opus hominum, scilicet jactanter loqui. Vel ita: [Rem.] Adeo sum justus, ut non loquatur os meum aliquid indebitum, id est ut non peccem in lingua: quod est opera, id est opus hominum, scilicet peccare in lingua. Sequentia non mutantur a sensu primae expositionis usque perfice, quasi dicat: Et quia custodivi vias duras, ideo perfice gressus meos, [Cassiod.] id est humanas meas actiones usque in finem, id est usque ad passionem et mortem. Ante enim non est nisi inchoatio. Perfice dico in semitis tuis, id est in arctioribus praeceptis tuis. Ad hoc perfice, ut vestigia mea non moveantur, id est ut illi qui volunt me imitari, non moveantur a te. [Rem., Gl. int.] Vel vestigia dicit opera bona quae fecit, et doctrinam quam tradidit. Et est sensus: Ideo perfice, ut vestigia mea, quibus est impressa forma justitiae, non moveantur a bonis, qui volunt me imitari.

PARS II. VERS. 7.-- « Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus: inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea. »

Ego clamavi, etc. [Cassiod.] Secunda pars, ubi Christus petit ut a Judaeorum insidiis ejus puritas liberetur, quasi dicat, custodivi vias duras, et perfeci gressus meos. Ego etiam, dicit totus Christus, clamavi, id est libera et valida intentione preces ad te direxi, ideo quoniam exaudisti me, o Deus, id est quia certissime scio me exaudiendum esse. [Cassiod.] Hoc dicere non convenit nisi justo, qui confidenter orat, quia se scit exaudiri, qui converso verborum ordine potest dicere [Aug.] quoniam exaudisti me clamavi, alioquin potius dicendum videretur quoniam clamavi exaudisti me. Vel ita clamavi, hoc non mutatur: ideo utique, quoniam, ut hoc possem, o Deus, exaudisti me, olim infirmius orantem. [Aug.] Hoc proprie Christus in membris dicit. Et quia clamavi, ideo inclina aurem tuam, [Gl. int.] scilicet aurem clementiae et misericordiae tuae mihi, [Cassiod.] scilicet humili, et exaudi verba mea, non deserat exauditio tua me humilem. Quae verba? haec:

VERS. 8.-- « Mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te. »

Mirifica misericordias tuas. [Aug.] Mira sunt quae nova sunt. Haec sunt quae in carne Christus gessit mirantibus Judaeis. Et est, mirifica misericordias, id est fac nova quae et mali mirentur, ne vilescant misericordiae, et ne minus amentur. Tu dico qui salvos facis sperantes in te.

VERS. 9.-- « A resistentibus dexterae tuae custodi me, ut pupillam oculi. »

32 A resistentibus dexterae tuae, [Aug.] id est ab illis qui resistunt dexterae tuae, id est favori quo mihi faves. [Casiod.] Vel, dexterae tuae, id est mihi Filio tuo. Et custodi me ut pupillam oculi, id est custodi me secundum humanitatem. [Aug.] Pupilla enim perexigua est, et tamen per eam acies luminis dirigitur, quo lux et tenebrae dijudicantur. Sic per humanitatem Christi deitas discernens est inter homines bonos et malos, quia eos qui fidem humanitatis habent, in sorte bonorum, alios vero in consortio malorum adnumerat. [Cassiod.] Hanc autem petit custodiri hoc modo,

VERS. 10.-- « Sub umbra alarum tuarum protege me, a facie impiorum qui me afflixerunt. »

[Aug.] Protege me, ut gallina pullos suos sub umbra alarum tuarum, [Cassiod.] id est in munimento charitatis et misericordiae tuae. Misericordia enim et charitas sunt alae Patris, quibus nos protegit. Protege dico, a facie, id est ab instantia impiorum, id est daemonum et Judaeorum qui me afflixerunt, sic,

VERS. 11.-- « Inimici mei animam meam circumdederunt, adipem suum concluserunt; os eorum locutum est superbiam. »

Inimici mei, [Cassiod.] scilicet Judaei, circumdederunt consiliis animam meam, id est vitam, volentes eam tollere, et adipem suum concluserunt, [Aug.] id est laetitia sua pingui cooperti sunt, postquam cupiditas eorum de scelere satiata est. Capto enim Christo laetitiam pinguedine intus conceptam extra ostentarunt. [Alcuin., Cassiod.] Vel a simili animalium, quae ex adipe inflantur et sunt lasciva, dicit, adipem suum concluserunt, id est superbiam retinuerunt, non macri, id est non humiles, sed inflati superbia. Vel adipem suum concluserunt, id est pinguem et carnalem sensum retinuerunt. Vel adipem suum concluserunt, sceleribus saginati, veram intelligentiam amiserunt. [Cassiod. Aug.] Unde restat superbia loqui. Et ideo os eorum locutum est superbiam dicendo: Ave, rex Judaeorum (Matth. XXVII) , et hujusmodi. [Cassiod.] Os dicit non cor, quia saepe iniqui quod ore defendunt, corde damnant. Sequitur: Et

VERS. 12.-- « Projicientes me nunc circumdederunt me: oculos suos statuerunt declinare in terram. »

Projicientes me [Aug., Gl. int.] extra civitatem, quasi locus de me macularetur. Pravi coloni quia prius servos in vinea missos occiderunt (Matth. XXI), nunc me Filium et haeredem (ibid.) circumdederunt in cruce, non obsequio, sed furore, quasi ad spectaculum convenientes, et hoc ideo, quia statuerunt oculos suos, scilicet cordis in terram, scilicet ne perderent locum et gentem. Dixerunt enim: Si dimittimus eum sic, totus mundus abit post eum, et venient Romani, et tollent locum et gentem (Joan. XI) . Vel, statuerunt oculos suos declinare in terram, [Aug.] id est intentionem cordis sui, in terrena declinaverunt, putantes eum pati malum qui occidebatur, et se nullum qui occidebant. Et quasi quis diceret: Unde eis haec opportunitas? Respondet:

VERS. 13.-- « Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, et sicut catulus leonis habitans in abditis. »

Susceperunt me, [Alcuin.] id est avide acceperunt me a Deo, cujus dispositio erat ut moreretur; [Rem., Cassiod.] vel a Juda traditore, vel a judice Pilato. Qui? principes qui erant sicut leo, id est diabolus paratus ad praedam, qui circuit quaerens quem devoret (I Petr. V), [Cassiod.] id est comparandi erant leoni diabolo, quo auctore faciunt. Et non tantum principes, [Aug.] sed et populus qui erat sicut catulus leonis, id est filius diaboli, cui dictum est: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII) habitans in abditis, id est permanens et cogitans in insidiis, [Cassiod.] quia mos est malis vota tegere, ut latenter possint perficere. [Aug.] Cogitabant ergo insidias quibus circumvenirent et perderent justum.

PARS III. VERS. 14.-- « Exsurge, Domine, praeveni eum et supplanta cum, eripe animam meam ab impio, frameam tuam ab inimicis manus tuae. »

Exsurge, Domine. [Cassiod.] Pars tertia, ubi de retributionibus suis, et adversariorum est oratio, quasi dicat: [Aug.] Illi ita, sed tu, o Domine, qui videris dormire, et iniquitates hominum non curare exsurge ad vindictam contra Judaeos, et praeveni eum populum, vel eos, scilicet Judaeos; a simili currentis dicit. [Alcuin.] Currit enim populus, ut crucifigat; currit Deus Pater ut vindicet; sed Deus praevenit excaecando. Nemo enim non prius in se quam in alium peccat, id est quisque peccando prius se laedit quam alium. Et est praeveni eum, [Aug.] id est factum eorum vindicta excaecationis praeveniat, et ita subverte eos. Vel supplanta eum, a simili luctantis, id est inefficaces fac, et dejice eos, ut locum et gentem perdant, pro quibus retinendis Christum occiderunt. Unde subdit:

VERS. 15.-- « Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum: de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. »

Domine, a paucis de terra, sed de se interponit eripe animam meam, quasi dicat: [Aug.] Illos supplanta, sed eripe animam meam ab inimicis, diabolo, resuscitando me a morte illata ab impiis. Deinde exponit quod dixerat, eripe frameam tuam ab inimicis manus tuae, anima mea et framea tua, quam manus, id est aeterna virtus tua assumpsit, ut per eam regna iniquitatis debellet, et justos dividat ab impiis hic affectu, in futuro etiam loco. Hanc ergo eripe animam meam ab inimicis manus tuae, id est virtutis tuae, id est ab inimicis meis, qui sum manus tua. Domine, a paucis, postquam oravit pro sua, subdit de adversariorum retributione, et exsequitur quod dixerat, supplanta, quasi dicat, supplanta eos, hoc modo: O Domine, perdes eos de terra, vel dispartire eos in vita eorum, alia littera quasi dicat: Domine, perdes eos de terra, quam inhabitant, et dispartire eos per totum orbem in ista vita, quam solam suam putant qui de aeterna desperant. Non solum autem erit eis haec poena visibilis, sed de absconditis tuis adimpletus est venter eorum, id est de peccatis quae tanquam tenebrae a lumine veritatis tuae absconduntur, plena est memoria eorum, ut obliviscantur Deum.

VERS. 16.-- « Saturati sunt filiis: et dimiserunt reliquias suas parvulis suis. »

[Aug.] Saturati sunt filiis operibus malis. Filios enim opera intelligimus: et sicut bona opera bonos filios, ita malos mala. [Hier.] Vel saturati sunt porcina, id est immunditia, concultantes margaritas sermonum Dei.

Aliter ab illo loco, Domine, a paucis, et legitur littera nostra, O Domine, divide eos, id est Judaeos, a paucis, id est ab electis, secundum mores quibus sordescunt. [Alcuin.] Vel, a paucis fidelibus, qui monitu angeli, imminente Judaeorum exterminio, in regnum Agrippae secesserant, ubi tuti manserunt. Judaeos dico, sublatos de terra, pro qua me occiderunt. Illos, inquam, divide per orbem. Et hoc in vita eorum praesenti. Quid ergo post hanc vitam erit eis? omnimoda miseria. De absconditis tuis, quasi dicat merito haec eis, quia de absconditis tuis, id est de immunditiis, quas utique Deus non novit, id est prohibet. Adimpletus est venter eorum, id est, satiata est carnalitas eorum. [Cassiod., Alcuin.] Vel in bono potest accipi, de absconditis tuis, id est de praeceptis legis, et miraculis Christi. [Cassiod.] Venter, id est carnalis sensus, eorum adimpletus est, quibus bonis etsi pasti fuerint, tamen saturati sunt porcina, id est immunditia, et reliquias suas, scilicet reliquias peccatorum dimiserunt parvulis suis, [Aug., Hier.] id est, posteris, clamantes: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. [Alcuin.] Vel, saturati sunt filiis, id est ad opus filiorum. Et est similitudo a re, quae non est. Nullius enim dape filii saturantur, et ita saturati sunt, quod dimiserunt reliquias suas, scilicet reliquias maledictionis parvulis suis, id est posteris suis. [Rem.] Vel, saturati sunt de absconditis, id est de peccatis. Et hoc filiis, id est ad utilitatem filiorum, qui sunt reliquiae salvandae, de quibus dixit Isaias: Reliquiae Israel salvae fient (Isa. X) . Unde et hic subdit, et dimiserunt reliquias suas suas parvulis suis, id est posteris suis, de quibus erunt illae reliquiae. Sequitur:

VERS. 17.-- « Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo: satiabor cum apparuerit gloria tua. »

Ego autem, quasi dicat: [Aug.) Illis ita continget; ego autem, qui non apparui eis, qui corde sordido et tenebroso, lucem veritatis et sapientiae non vident, in justitia tua, id est secundum justitiam tuam, apparebo conspectui tuo, vel, in conspectu tuo; et cum illi saturati sint immunditia, ut me non cognoscerent, ego satiabor, munditia, id est, in his qui me intelligunt, id est in sanctis, cum apparuerit, vel dum nanifestabitur sanctis in judicio gloria tua aeterna.

Collatio In Psalmum XVI: « Exaudi, Domine, Justitiam Meam, Intende. »

VERS 3.-- Oculi tui viderunt aequitates. Psalmodia Romana habet, oculi mei; sed Hier. emendat ad Simiam et Fretellam.

VERS. 4.--Versus 4 et 5, propterea quod possunt aliter et aliter distingui, diversum identidem parient sensum. Primo sic: Igne me examinasti, et non invenies, cogitavi, vel ut vult Hier., cogitationes, non pertransibit os meum, vel non transire os meum, hic finiendo versiculum quartum: mox ut inchoetur quintus versus, in opera hominum, juxta Heb. interpretes nostri etiam fecerunt sectionem, igne me exanimasti, et non invenies iniquitatem. Vel (quod eodem recidit) non est inventa in me iniquitas, quia ZAMAM, licet notet, cogitavit, id tamen non absolute semper, sed cogitavit nefas aut scelus. Dehinc incipiatur caput quinti vers: Ut non pertranseat os meum opera hominum. Et ita transire concinne intelligitur in ore versare: igitur non loquatur os meum opera hominum. Haec et illa intelligentia, non dissidet a veritatis spiritu, qui multiplex est et unicus (Sap. VII).

VERS. 5.-- Ego custodivi vias duras. Hieron., vias latronis, seu ut alii volunt, vias dissipatoris. At PARITZ vel PERETZ ab eodem verbo PARATZ, interdum significat viam interruptam et confractam, quae solet esse dura. Et Nebiensis vertit vias dirutas. Alioqui et viae latronis sunt laboriosae, ut explanatur in interpretatione de Christo, qui tanquam princeps latronum ignominiose passus est.

VERS. 11.-- Adipem suum concluserunt. Faber et Caecus contendunt debere in ecclesiis occini, adipe suo concluserunt, auferendi casu, ut subaudiatur accusativus animam meam. Hoc volunt pro suo cerebro; sed potest intelligi quod adipe concluserunt corpus suum, ut vertit Sanctes a quo non dissidet Munsterus interpretatus passive, adipe suo clauduntur, quo itidem tendit paraphrasi Campensis, qui sunt bene pasti et obesi. Et hoc est adipem suum concludere. Pratensis quidem vertit, adipe eorum concluserunt, sed ut id verbi transeat ad particulam sequentem videlicet os suum, contra tamen rationem pausae Haebraicae, licet Chaldaeus ad eum modum distinguat, adeps eorum operit os eorum.

VERS. 12.-- Projicientes me, nunc circumdederunt me. Si legamus ASSURENI per iod in fine, id est gressus contra me, ut legerunt LXX, et Hier. dilucidius vertentes, projicientes me, vel incedentes adversum me. Sic et Nebiensis. Alii 33 Hebraizantes legunt NU in fine per vau, ut sit gressus nostri. Similiter in sequenti vocabulo distinguendum venit SEBABUNI, quomodo legerunt LXX, Hieron. Nebiensis, Sanctes et Pellicanus, vel SEBABUNU, quomodo Munsterus, Campensis, et interpretes pro Cajetano. Cernis quam facile variant exemplaria.

VERS 13.-- Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam. Heb. DIMIONO, id est similitudo ejus sicut leonis, etc. Interpretes legerunt per iod in fine, non per vau, quod passim fit apud Hebr. Et quia fuisset subobscurius dicere, similitudo mea seu similitudo mei, sicut leo paratus ad praedam, intellectum clarum reddiderunt, susceperunt me sicut leo. Quasi diceres: Haec similitudo leonis parati ad praedam mihi aptata est, dum instar leonis saevientis, inimici in me debacchati sunt.

VERS 14.-- Eripe animam meam ab impio, frameam tuam ab inimicis manus tuae. Difficultas in hoc versu, et proprie sequentis est in varia distinctione et aliorum verborum redditione. Nam Hebraicam litteram persequentes, faciunt finem versiculi in framea tua. Et Hier. ita vertit, eripe animam meam ab impio, qui est gladius tuus, quem versiones aliorum imitantur. LXX intellexerunt in accusativo casu, frameam tuam, referentes ad animam, ut exponit August. Ob id aliter secuerunt contextionem versiculorum, quod et non rariter faciunt, ob causas supra dictas.

Eodem versu, cujus principium secundum Hebr. est finis versiculi 14, secundum Latinos, ab inimicis manus tuae. Hier., a viris manus tuae, quomodo et Nebiensis. Vel, ut alii reddunt, a viris qui sunt manus tua, vel flagellum, erue, ut vertit Sanctes. Caeterum cum vocula Hebraica MATHIM secundum rabbi David, sint viri addicti desideriis hujus saeculi, certe erunt inimici manus Domini, quae largitur praecipue dona spiritualia amicis suis. Unde exponit Pellicanus, de quibus, inquit, vindictam sumis.

VERS 15.-- Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum; Sanctes, a viris de mundo, quorum pars in vita; Pratensis, a viris ex tempore, quorum pars in vita; interpres pro Cajetano, a viris de mundo, quorum pars in vitis; Pellicanus, a viris subsistentiae modicae, portio eorum in vitis; Munsterus, a viris inquam et a saeculo nequam, quorum pars est in vita; Nebiensis, a viris de saeculo, pars quorum in vita eorum. Longe secus Hieron., qui mortui sunt in profundo, quorum pars in vita. Singulas particulas sigillatim expendamus in eo quod habemus. A paucis, in Hebraeo eadem repetitur dictio, quam interpretabantur LXX in priori versu inimicos, sicut declaratum est. Sed cum significet etiam viros subsistentiae modicae, ut vertebat Pellicanus, nostra lectio non violat veritatem Hebraicam. Dehinc sequens particula, videlicet de terra HELED, Hebraice innuit durationem vitae hujus saeculi. Quare nihil est discrepantiae, si sensus concilietur Et Munsterus in priori suo lexico, scribit significare profundum orbis, quomodo accepit Hieronymus, qui etiam ut manifestum est, legit METHIM per e longum, quod dicunt modo tzere, et significat mortuos, ut transtulit Hieron. Caeteri vero per a breve, quod vocitant hateph pathah, denique divide eos in vita eorum; Hebraicantes, quorum pars in vita. Sed nihil a fonte Hebraeo recedit. Nam HALAQ, significat divisit, et HELEQ, partem. Ob idque HELQUAM, pars eorum, vel HOL QUAM divide eos.

VERS. 17.-- Satiabor cum apparuerit gloria tua. Hieronymus, cum evigilavero similitudine tua. Vel, ut alii habent, cum evigilavero ad similitudinem seu imaginem tuam. Sensus est prorsus idem. Nam gloria quam vobis promisit omnipotens Deus, est ut transferatur ad imaginem Filii sui, juxta illud Rom. VIII: Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Et rursus I Joan. III, cum apparuerit, similes ei erimus. Scio tamen quosdam interpretari imaginem tuam, hoc est animam. Sed ad hoc non astringimur. Caeterum quod LXX dixerunt in tertia persona, alii in prima, procedit ex vocabulo Hebraico infinitivi modi, qui accommodatur cuilibet personae, BEHAQUITZ.

Chapter 23 of 157