Psalmus II
Psalmi Titulus: « Psalmus David. »
Quare fremuerunt gentes [Cassiod.] Psalmus iste secundus est in ordine, et primus in titulo. Unde et in Actibus apostolorum primus dicitur (Act. IV). Titulos autem Esdras propheta psalmis apposuit, qui sunt quasi claves et januae psalmorum. Per eorum namque intelligentiam subjectorum psalmorum clarescit sententia. Licet enim in titulis frequenter tangatur historia, vel ponantur aliquorum nomina, unde ad litteram non agitur in psalmis; tamen et historia mystice intellecta, et nomina congrue interpretata psalmorum continentiam aperiunt, ut hic ubi ponitur David, qui interpretatur manu fortis, desiderabilis aspectu. Et significat Christum, qui vere est manu fortis debellando aerias potestates, et desiderabilis aspectu, id est in quem sancti angeli desiderant prospicere (I Petr. I). Psalmus bonam operationem notat. Dicebatur enim ad litteram psalmus modulatio quae fiebat per tactum decem chordarum, ita bona operatio quae fit per observantiam decem mandatorum. Et est sensus tituli, psalmus; iste, id est tractatus iste, qui dicitur psalmus, quia monet ad bene operandum, attribuitur David, id est Christo, qui agit hic de se rege. Intentione monet ut ei subdamur. Modus talis, tripartitus est psalmus. Primo increpat persequentes et minatur, et loquitur Christus, vel Propheta; secundo, inducit verba Christi agentis de omnipotentis regno, et inerrabili genitura sua ubi de divinitate et humanitate ejus multa discimus, ibi. Ego autem constitutus sum, etc.; tertio pro his arcanis patefactis admonet omnes humiliter obedire, et suadet ab utili scilicet ne pereant et ab honesto quia beati qui confidunt in eo: ibi, Et nunc reges. Increpans ergo persequentes Propheta, vel Christus, dicit,
VERS. 1. « Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? »
[Remig.] Gentes, id est Romani milites, crucifixores, [Cassiod.] fremuerunt [Remig.] ut ferae sine ratione: fremere enim ferarum est, [Cass.] et populi scilicet Judaei, [Gl. int.] meditati sunt inania, [Alcuin.] id est falsa in Scripturis, ut de futuro adhuc Messia, quem exspectant. Ipsi enim sunt pueri Abrahae, exspectantes cum asina. [Remig.] Vel medita sunt inania, id est Christum detinere in morte. Vel, meditati sunt inania, scilicet ne mundus post eum abiret; [Aug.] et hoc, quare? id est qua utilitate sua? quasi dicat, frustra, quia non impleverunt, ut Christus exstingueretur.
VERS. 2. « Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus. »
[Rem.] Astiterunt reges, quasi dicat, non solum populi et gentes, id est minores, contra Christum surrexerunt, sed etiam majores, quia astiterunt, quasi cum mora, mora enim notatur in hoc, reges terrae [Gl. int.] id est Herodes et principes, id est Pilatus. [Aug. 3. consens. Ev. cap. 16.] Ponitur plurale pro singulari, per synecdochen. Vel ita reges terrae, scilicet Herodes prior, qui infantes occidit; et posterior Herodes, ejusdem filius, qui Pilato consensit in morte Christi. [Cassiod. Rem.] Astiterunt et principes, scilicet sacerdotum, videlicet Anna et Caiphas convenerunt in unum, id est in unam pravam voluntatem. [Cassiod.] Stulta praesumptio, reges terrae, contra regem coeli convenerunt, quod aperit dicens, adversus Dominum, id est Patrem. Qui enim contradicit Filio, et Patri contradicit. Ideo adversus Dominum, et id est quia adversus Christum ejus id est me, secundum hoc quod Christus loquitur.
VERS. 3.-- « Dirumpamus vincula eorum et projiciamus a nobis jugum ipsorum. »
VERS. 4.-- « Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. »
Dirumpamus vincula quasi dicat ipsi ita [Gl. int.] sed o mei, dicit Christus, ne consentiatis in morte mea, et hoc est, dirumpamus vincula eorum, id est blanditias et minas. et projiciamus a nobis jugum ipsorum, [Rem. Gl. int.] ne dominentur nobis.
Qui habitat in coelis. Sic continua, secundum hanc sententiam, dirumpamus, dicit Christus, quia qui habitat in coelis. [Aug. Remig. Cassiod.] Aliter ab illo loco, dirumpamus vincula Licet enim hoc possit dici in persona Christi, ut legimus, aptius tamen illis conveniunt haec verba qui nolunt jugum Christi sibi imponi, id est persecutoribus Christi, quasi dicat Christus, vel propheta, convenerunt in unum reges et principes dicentes; Dirumpamus vincula eorum, [Alcuin.] id est rationes eorum, id est Dei et Christi, vel Christi et ejus discipulorum, quibus nos sibi astringere volunt, et projiciamus a nobis jugum ipsorum, [Rem.] id est legem. Ipsa ita, sed certe qui habitat [Aug. Alcuin.] id est Dominus [in coelis] scilicet spiritalibus, id est in sanctis animabus, et angelis irridebit eos quasi buccis, ut factum est, quando positis custodibus surrexit et Dominus subsannabit eos, quasi dicat naso, ut factum est, quando per mundum dispersi sunt. [Hier.] Irrisio enim sit bucca, subsannatio vero, rugato naso atque contracto exprimitur quae tamen de Deo carnaliter nullatenus sunt existimanda, sed est ανθρωπο παθως. Aliter [Aug.] Irrisio Dei est vis praescientiae, quam dat sanctis, ut videntes nomen Christi futurum in omnibus gentibus, et dominationem pervagaturam in posteros, illos inania meditatos intelligant. Et accepit pro eodem, irridebit et subsannabit, etc. Qui habitat in coelis, hoc non mutatur. Irridebit eos, id est dabit sanctis suis intelligere eos esse irridendos, et inania meditatos. Et Dominus subsannabit eos. Repetitio est.
VERS. 5.-- « Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos. »
Tunc, id est praeterea: et tunc scilicet quando irridebit, loquetur ad eos in ira sua, ανθρωπο παθος est hic, id est humana propassio, quando quod creturae est attribuitur Creatori. [Aug.] Nam ira Dei, motus est, qui fit in sancta anima, quae novit legem Dei, cum eam videt a malo homine praeteriri. Per quem motum multa vindicantur, ut fecit Moyses, quando descendens de monte, et videns populum ante vitulum ludentem, transivit gladio, accinctus a porta usque ad portam; et Phinees, quando transfixit Judaeum et Madianitidem turpiter coeuntes. Et est, loquetur ad eos in ira sua, id est increpabit et vindicabit in eos, per sanctos qui movebuntur pro peccatis eorum. Postea planius aperit dicens: Et in furore suo conturbabit eos. [Aug.] Et ira Dei et furor est obscuratio mentis transgressorum legis. Et est, tunc loquetur ad eos, id est excaecabit eos Vel ita, ut partim de praesenti, partim de futuro legatur versus iste, sic, [Gl. int.] tunc id est quando irridebit, loquetur ad eos, per prophetas et per Scripturam sanctam et hoc, in ira sua, id est in comminatione poenae; et in futuro, conturbabit eos, corpore et anima. In furore suo, id est, in aeterna poena. Vel totum de futuro legitur ab illo loco. Qui habitat, hoc modo, [Rem.] qui habitat in coelis, hoc non mutatur. Irridebit eos, id est irrisione dignos reddet eos in futuro. Post ea idem repetit, et Dominus subsannabit eos. Tunc scilicet in futuro, loquetur ad eos, qui modo tacere videtur dum tolerat, in ira sua et in furore suo conturbabit eos. [Aug.] Ira Dei et furor, non est perturbatio, quae, ab eo penitus relegata est, sed vis, id est virtus ejus, qua juste vindicat, et est, in virtute sua puniet eos.
VERS. 6.-- « Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus. »
Ego autem. [Cassiod. Alcuin.] Hic est secunda partitio, ubi inducit verba Christi agentis de omnipotenti regno et ineffabili genitura sua, ubi multa discimus de divinitate, et humanitate Christi quasi dicat illi ita turbabuntur; sed [ ego ] dicit Christus. [Aug. Gl. int.] Ego cum pondere, quasi dicat, cujus jugum et vincula volebant abjicere, constitutus sum rex ab eo Patre super Sion montem sanctum ejus. id est super Ecclesiam de Judaeis, quae dicitur mons sanctus, quia prius recipit radios fidei, ut montes prius suscipiunt radios solis, secundum illud; Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV) . [Hier. Cassiod. Rem.] Praedicans praeceptum ejus, id est Evangelium, vel illud spirituale praeceptum, de quo mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem (Joan. XIII.) [Gl. int.]. Et non tantum rex est super Judaeos, sed et super gentes: de quibus probat auctoritate Patris, quia dubium erat, et hoc est, vere etiam super gentes sum rex quia,
VERS. 7.-- « Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. »
VERS. 8.-- « Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
Dominus scilicet Pater dixit ad me (Alcuin.], id est promisit mihi. Et nota quia persona regnantis hic loquitur, id est, Christus ut regnans, vel persona regnantis, id est Patris, promisit hoc quod dixi, id est, promisit mihi Pater, ecce ego dabo tibi gentes, [Gl. int.] id est nationes mundi haereditatem tuam, quas scilicet excolas; tuam, quasi dicat quae haereditas est tua, secundum quod tu es Deus. [Cassiod.] Haereditas dicitur ab hero, eo quod in ea libera potestate dominetur, et dabo terminos terrae. [Aug.] Terminos hic ponit pro eo quod supra dixit gentes; sed hoc planius, ut omnes gentes intelligas, non particulam terrae sed omnem possessionem, quas scilicet possideas ad earum utilitatem ac salutem, et tibi bona fructificent. Possessionem dico, tuam quasi dicat, dabo tibi gentes, quas tamen ut Deus mecum possides. (Gl. int.] Et ut ego dem tibi, postula a me, id est obedi patiendo, moriendo, ut sic possis postulare [Aug.]. Hoc enim quod dicit, postula, ad susceptionem hominis, id est humanae naturae pertinet, quae pro salute hominum facta est, secundum quam interpellat pro nobis, quod est postulare. Ideo autem dabo tibi gentes haereditatem, potius quam alicui obedienti [Alcuin.], quia tu es Filius meus, per naturam consubstantialis, ineffabili genitura et vere, quia ego coaeternus tibi hodie, id est aeternaliter, genui te [Gl. int.], id est non est nova, sed ab aeterno facta generatio [Aug.]. Quod dicit, hodie genui, et si posset ad litteram accipi de die illo quo Christus secundum hominem natus est, tamen quia hodie praesentiam significat, et quod aeternum est, semper est, de aeterna generatione sapientiae Dei divinitus accipitur. Et nota quia in quibusdam praedictorum convenit Christo cum aliis [Alcuin.] Constitutus est enim rex a Deo: sic et reges terrae constituti sunt ab eo, et praedicans super Sion [Cassiod.] sicut prophetae praedicaverunt. Ipse est Filius, sic et Israel dicitur filius. Unde Dominus ad Pharaonem dicit per Moysen: Dimitte primogenitum meum Israel. Hodie genui te, hoc soli Christo. [Rem.]
Aliter, per Sion, quae interpretatur specula vel speculatio, intelligitur Ecclesia generalis, quae speculatur gloriam Dei, et est mons eminentia virtutum et firmitate. Et est, Ego autem constitutus sum rex ab eo, hoc non mutatur. Super Sion montem sanctum ejus [Aug.], id est: super sanctam Ecclesiam generalem, quae Deum speculatur, firma et alta in virtutibus. Praedicans praeceptum ejus, nec hoc mutatur. Bene dico quod sum rex constitutus ab eo, quia Dominus dixit ad me: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, etc. Haec et sequentia non mutantur. Nota vero quia dicere Patris, pluribus modis accipitur, pro disponere, pro facere, pro gignere, et pro promittere: hic autem pro disponere, vel promittere potest accipi.
VERS. 9.-- « Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos. »
Reges eos. [Cassiod.] Quasi dicat: Tibi dabo gentes, et merito, quia reges eos, [Cassiod.] id est, non eris tyrannus in virga ferrea, [Aug. Cassiod.] id est in justitia inflexibili, vel in regali potestate, et confringes eos, ad vitam tanquam vas figuli, [Aug,] id est secundum hoc quod sunt vas figuli, id est lutum, id est quidquid de 4 peccatore limo contraxerunt, conteres in eis. [Alcuin.] Vel ita, ut partim in bono, partim in malo accipiatur, secundum illud Simeonis: Ecce hic positus est in ruinam, et resurrectionem multorum (Luc. II) , ut qui justus est, justificetur adhuc; et qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. XXII) . [Cassiod.] Et est, reges eos, id est bonos, in virga ferrea, haec est regalis potestas Christi: et confringes eos, scilicet peccatores, permittendo eos amplius sordescere, qui sunt tanquam vas figuli, quod et luteum est, et facile frangitur.
VERS. 10. « Et nunc, reges, intelligite, erudimini, qui judicatis terram. »
Et nunc, reges. [Cassiod.] Hic est tertia partitio, ubi pro his patefactis, admonet omnes humiliter ei obedire, et suadet ab utili, scilicet ne pereant, et ab honesto, quia, Beati omnes qui confidunt in eo. Et nota quia in prima parte Propheta loquitur secundum quamdam sententiam; in secunda parte, Christus tantum; hic in tertia, iterum Propheta loquitur post Christum secundum quamdam sententiam. [Cassiod.] In prima ergo parte praecedit quasi Propheta, id est ante Christum loquitur, sicut prophetae ante Christum prophetaverunt. In hac post Christum loquitur quasi apostolus, id est gerens figuram apostolorum, qui post Christum praedicaverunt. Quasi dicat, contritum est lutum. Et nunc jam contrito in vobis luto, jam innovati et facti reges, [Aug.] id est jam valentes regere vos, scilicet qui judicatis, id est damnatis, terram, [Rem.] id est terrena in vobis, intelligite quae dicta sunt. Et si per vos non sufficitis, erudimini ab aliis, et dicit reges, sanctos, et loquitur Christus vel propheta. [Gl. int.] Aliter, et loquitur Christus, quasi dicat: Ita promisit mihi Pater, sed, o vos facti reges, scilicet qui judicatis terram. Haec non mutantur a prima sententia. Nunc, id est per ea quae dicta sunt, intelligite quanta facit Filius, [Aug.] et si per vos non sufficitis, erudimini ab aliis. Ne autem inde superbiant, subditur.
VERS. 11. « Servite Domino in timore, et exsultate ei in cum timore. »
[Aug.] Servite Domino, qui non sinit peccare, in timore, ut qui stat, videat ne cadat [Cassiod.]. Ne vero misera servitus videatur, addit, et exsultate ei, [Aug.] quia timor Domini non est miseriae, sed gaudii. Sed ne iterum in temeritatem catur, subditur cum tremore, ne sit negligens exsultatio. [Cassiod., Aug.] Aliter totum, et loquitur Christus ad reges terrae, quasi dicat: Constitutus sum rex, et nunc me constituto rege, vos reges, qui judicatis terram, ad litteram, ne contristemini, sed intelligite et erudimini; expedit enim vobis ut sub illo sitis, a quo est intellectus et eruditio; et expedit ut temere non dominemini, sed Domino omnium serviatis et in beatitudine exsultetis. Et hoc est quod sequitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Et.
VERS. 12.-- « Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. »
Apprehendite, etiamsi fugiat disciplinam Dei, scilicet adversa. [Gl. int., Aug.] Apprehendite, dico, quasi praesidium et munimentum. Nequando irascatur Dominus, dubitative dicit, Nequando. [Aug.] Haec autem dubitatio non est secundum Prophetam, sed secundum illos qui cum dubitatione cogitant iram Dei. [Cassiod.] Vel, nequando, dicit, propter patientiam Dei, quia in hoc saeculo diu sustinet; Ne pereatis de via justa, id est Christo sublati, vel de operatione bona. [Aug.] A qua deficere magna poena est, his scilicet qui dulcedinem justitiae gustaverunt.
VERS. 13.-- « Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo. »
Cum exarserit, quasi dicat: Apprehendite ne pereatis, et ut beati sitis, quod plus est; [Alcuin., Cassiod.] quia cum exarserit modo non ardet, cum castigat ut pater, sed in futuro ardebit, quia nihil patientiae erit in brevi; [Cassiod., Aug.] quia non singula horum separatim, sed simul omnia discutiet. Vel in brevi, qui cum putent longe futurum ira ejus, id est vindicta iniquorum, beati erunt omnes qui confidunt in eo, et est sensus, [Aug.] cum exarserit, id est cum venerit vindicta iniquorum, non modo non attinget confidentes in Deo, sed et beati erunt, quia ad regnum pervenient.
Collatio In Psalm. II, « Quare Fremuerunt, » Etc.
VERS. 6.-- Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, Hebraeus, NASACTI MALKI AL TZION HAR QUODSI, Constitui regem meum, super Sion montem sanctum meum, aut sanctitatis meae, At LXX et subsequenter nostra traductio reddidit sensum in passiva significatione per tertiam personam pronominis, referendo ad Patrem, propter versum proxime praecedentem: Tunc loquetur ad eos, quo sententiae aptius cohaererent. David enim in superioribus nominaverat Deum in tertia persona, ob id apposite intulit post punitionem malis comminatam: Constitutus sum rex ab eo, in persona Filii, non obstante concilio iniquorum. Versus etiam continuo sequens eo modo ordinatus subnectitur: Dominus dixit ad me, quia sequendo anxie lectionem Hebraicam, sermo transit a persona verbi tertia in primam, et mox de prima in tertiam, juxta quod suggerebat impetus Spiritus, qui ut vult spirat (Joan. III), et mentem prophetae tangit. Boni autem interpretes licet eodem spiritu tangantur, tamen attemperant se proximius humanae consuetudini, quod et spiritus ipse passim facit, nonnunquam et super humanum sensum.
Hic Faber magis probat lectionem, quam invenit in exemplari Coelestinorum Parisiensium: videlicet, Ego autem unxi regem meum, quam alias quaslibet. Nam Hieronymus juxta Hebraeum vertit, ego autem ordinavi regem meum. Quem sequitur Pellicanus, Sanctes Pratensis, Munsterus Hebraismo addictissimi, constitui regem meum. Campensis et interpretes pro Cajetano, praefecit regem meum; tamen Campensis in versione habet ungam. Sed Faber interim secutus est (ut granditer praedicat) auctoritatem principis apostolorum, qui in Actis IV, cap., palam refert hunc psalmum: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania. Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus christum ejus. Deinde quasi alludens ad interpretationem Fabri subdit: Convenerunt enim vere in civitate ista, adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, etc. Quamvis autem nihil verius quam quod Pater Filium suum Jesum unxerit Spiritu sancto, oportebat tamen advertere principem apostolorum respicere Christi nomen, quem proxime commemoraverat; nec cogebat ut diceretur referri ad versum, postea in psalmo positum, quem non produxit ipse Petrus. Caeterum vocula Hebraica NASAC teste Munstero, in suis scholiis, significat libare et fundere; et quia reges oleo perfundebantur cum regno praeficerentur, utitur hic Propheta verbo NASAC, quae ostendunt parvi referre ad sensum, seu legeris unxi, seu constitui, tamen non erat sibi sapiendum.
In eodem versu, Praedicans praeceptum ejus. Hinc in Hebraeo versus exorditur in prima persona ASAPERAII EL HOQ ADONAI. Narrabo praeceptum Domini. Utraque contextio suae personae pro varietate respondet inviolato sensu, ut praelibatum est. De diversa distinctione nil mirum, cum hoc passim occurrat, mox causam reddemus. Quia vero gravissima et plus quam ardua incipiebatur materia, nempe de aeterna Filii generatione, non inconcinne certe debuerunt LXX illinc versum inchoare, ut caput sermonis respondeat capiti sententiae. Cum autem semel poneretur duntaxat nomen Dei, LXX addiderunt ad declarationem sensus, pronomen ejus. Hieronymus et Pellicanus genitivum Dei, interpretes pro Cajetano, ad praeceptum MESSIACH, Dominus, etc. Sanctes simpliciter, narrabo statutum, facta diastole, deinde; Dominus dixit, etc. Et ad eumdem modum Pratensis, sed Munsterus magis audet, Narrabo velut statutum, quod Dominus dixit: et Campensis, Erudiam eum lege Domini. Sic etiam apud me cogito, tu es Filius meus, etc. En cernis quo tandem insaniae deveniemus: nisi ad unum scopum ecclesiastici ritus tendamus, omnia certe erunt confusa et incerta. At cum in progressu non raro se offerant aliae et aliae versuum sectiones, in editione Latina et Hebraea, operae pretium est et hunc nodum dissolvere, et semel hoc loco dictum, puta aliis locis ubi expostulat, repetitum. Siquidem psalterium Hebraice lyrico carmine constat, ob id non potuit Latine aut Graece pedum numerus aequaliter respondere. Quod si mihi non credis, loquatur Hieronymus in epistola ad Paulinum t. III: « David, Simonides noster, Pindarus et Alcaeus, Flaccus quoque, Catullus et Serenus, Christum lyra personat. » Idem in prolog. in lib. Job.: « Quod si cui incredulum videtur, metra scilicet esse apud Hebraeos, et in morem nostri Flacci, Graecique Pindari et Alcaei et Sapphus, vel Psalterium vel Lamentationes Jeremiae, vel omnia ferme Scripturarum cantica comprehendi; legat Philonem, Josephum, Originem, Caesariensem Eusebium, et eorum testimonio me verum dicere comprobabit. » Rursum in caput Jerem. X: Et David in lyrico carmine canat: A Domino gressus hominis dirigentur, etc. (Psal. XXXVI). Itidem in caput Jer. XXV: « Unde in Psalterio, male quidem juxta textum historiae, psalmorum requirunt ordinem, quod in lyrico carmine non observatur. » Iterum ad cap. Ezech. XXX: « Ut caetera praetermittam quae in psalmorum ordine continentur, quaeritur quomodo tertius psalmus praeponatur iis psalmis in quibus mutat faciem suam David coram Abimelech; et de Doech Idumaeo, et quando inventus est in spelunca; et quinquagesimus poenitentiae, in cujus titulo demonstratur, quod introierit ad Bethesabee uxorem Uriae, cum priores sint isti psalmi tertio, in quo fugere donatur à facie filii sui Absalon. Sed in psalmis facilis est responsio, carmen esse lyricum, et in hujusmodi opere non quaeri ordinem historiae, sed factorum carmina singulorum. »
VERS. 9.-- Reges eos in virga ferrea. Cur Munsterus confringes, Sanctes conteres, et Pratensis, interpretes pro Cajetano confringes, et Campensis reges et confringes? quandoquidem notius sit quam ut à me dicatur TEROEM apud Hebraeos significare reges eos, sive, ut vertit Hieronymus, pasces eos. Siquidem pascere et apud Graecos ποιμαίνειν, est cum auctoritate gubernare. Unde Dominus dixit Petro, Joan. XXI: Pasce oves meas. Et ad rem, Pellicanus hoc in loco, Reges eos, nobiscum, cum etiam Munsterus et Pratensis psalmo XXII: aperte transferant, Dominus pastor meus, ac Sanctes, Dominus pascit, ubi est eadem radix verbi, quae hic ADONAI ROI. Non negamus tamen, quin nonnunquam significet conterere; sed hic non debebant spiritum contradictionis habere, si tamen habuerint. Adde quod D. Joannes, Apoc. XIX, adducere videtur hunc versiculum juxta nostram lectionem.
VERS. 12.-- Apprehendite disciplinam. Heb. NASEQU BAR, quod Sanctes, Munsterus, Pratensis, pro Cajetano interpres, adorate Filium, dicunt, Hieronymus in Commentariis, adorate Filium, ut in prologo nostro supra commemoravimus. In versione juxta Hebraeum, adorate pure. Pellicanus, osculamini pure: Omnes sensus possunt excerpi ex Hebraeis voculis. NASCAQ signat quandoque armatum esse. I Paralip. XII, NOSQUE, QUESCHET, armati arcu, sive tendentes arcum. BAR vero nullo Hebraeorum reclamante nunc filium, nunc puritatem, nunc pabulum, nunc electum notat. Itaque juxta significantiam armari, in NASCAQ, LXX, sensum recte reddiderunt, apprehendite disciplinam, quasi armamini filio, puritate electa tanquam 5 pabulo, delectimini et corroboremini in disciplina Christi. Ut enim scribit Hieronymus ad Simiam et Fretellam, « Haec et regula boni interpretis, ut idioma alterius linguae, suae linguae exprimat proprietate, quod quidem et Tullium in Protagora Platonis, et in Oeconomico Xenophontis, et Demosthenis in Aeschinem oratione fecisse convincimus, et Plautum, Terentium, Coeciliumque eruditissimos viros in comediis transferendis. Neque ex eo quis Latinam linguam angustissimam putet, quod non possit verbum de verbo transferre, cum etiam Graeci pleraque nostra per circuitus transferant, et verba Hebraica non interpretationis fide, sed linguae suae proprietatibus nitantur exprimere. » Quod ergo totis nervis et viribus (quae concinne innuuntur per arma) debeamus disciplinae Christianae mordicus haerere, cujus summa est in confessione et adoratione nominis Christi, osculando ejus sanctimoniam, de cujus plenitudine omnes accepimus (Joan. I), per amoris affectum totam amplexantes, juxta illud Cantic. I: « Osculetur me osculo oris sui, digna et exosculanda phrasi dixerunt LXX, δράξασθε παιδείας, apprehendite disciplinam. Munitiola quidem prudentes pertransimus. A nobis stat apertissime paraphrasis Chaldaea, Recipite doctrinam.
Chapter 9 of 157