Skip to the text

Psalmus VII

Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David Quem Cantavit Domino Pro Verbis Chusi Filii Gemini. »

Dominus Deus meus. Titulus, In finem psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Gemini. Historiam unde occasionem propheta sumpsit, in secundo libro Regum facile est cognoscere, ubi legitur, quod David, fugiens Absalon filium suum de civitate nudis plantis exivit, cujus consilio Chusi amicus ejus cessit in partem Absalon, ad exploranda consilia et renuntianda quae adversus patrem ille moliebatur, auctore Achitophel, qui defecerat ab amicitia David, et filium adversus patrem consiliis quibus poterat instruebatur cui inter omnia hoc consilium dedit, ut Absalon impetum permitteret fieri in patrem suum, eumque occidi; quod mutatum erat prudentia Chusi, qui consuluit David, et secreto mandavit ut de campestribus fugeret in solitudinem, unde Achitophel dolore commotus laqueo se suspendit. Huic historiae alludit titulus, de qua tamen non agit psalmus, sed de historia propheta velamen sumpsit mysteriorum, quae juxta nominum interpretationes declarantur. Chusi enim interpretatur silentium, Gemini, dexter, Achitophel, fratris ruina, quo significatur Judae scelus, id est scelerosus Judas, qui Dominum tradidit Judaeis, et ita fuit ruina fratris sui, scilicet Christi, cujus discipuli non solum filii sed et fratres dicti sunt, sicut in Evangelio Dominus ait: Vade et dic fratribus meis (Matth. XXVIII) . Et Apostolus dicit cum primogenitum in multis fratribus (Rom. VIII). Et sicut David dimicavit contra Achitophel et Absalon per consilium Chusi, ita contra omnes dolos Judae, scilicet et Judaeorum, Dominus dimicavit, Chusi, id est silentio, id est alto secreto, quo caecitas in Israel facta est, ut plenitudo gentium subintraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI). De quo silentio Apostolus admirans, non exponens exclamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, etc. (Ibid.) Hoc silentio Dominus occultans Judae et Judaeis passionis sacramentum, ruinam fratris, id est scelus Judae convertit in misericordiam, et quod ille ad perniciem fecit unius hominis, iste ad salutem omnium inflexit. Cantat ergo hunc psalmum Domino fidelis, cui facta sunt verba Chusi, id est manifestatio hujus silentii, id est secreti, quod dexter Deus et favens operatus est. Non enim erat abscondendum eis, pro quibus gestum est. Mysterium ergo incarnationis et passionis, silentium fuit Judaeis, sed revelatio fuit fidelibus, quibus Christus nota fecit omnia quae a Patre audivit (Joan. XV); et sicut per Achitophel significat Judas, ita per Absalon significantur Judaei. Ut enim a filio iniquo patitur, ita Christus a populo quem nutrierat sustinuit, sicut per Isaiam ait: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isa. I) . [Rem.] Et est sensus tituli talis: Psalmus, iste diriges nos in finem, id est in Christum, attribuitur David, id est fideli, cui facta est mysterii revelatio quem psalmum, ille fidelis cantavit Domino, id est ad honorem Domini; pro verbis Chusi, id est pro manifestatione alti silentii, quo Christus 14 dimicavit contra Judaeos, occultans mysterium passionis. Chusi dico, Filii Gemini, id est dextrae, quia illud silentium Deus dexter, id est favens et propitius, huic fideli aperuit. [Aug., Cassiod.] Ad litteram Chusi filius Gemini, id est dextrae esse dicitur, quia consuluit saluti David necessaria proditione. Et est iste psalmus primus eorum in quibus per actus David futura mysteria Domini significantur, late scilicet et aperte. In tertio enim psalmo similiter per actus David significata sunt Christi mysteria, sed breviter et obscure. Intentio. Monet ad gratiarum actionem, pro manifestatione silentii. Modus. Quinque sunt partitiones. Primo, petit ab omnibus persecutoribus, vel persecutionibus liberari; secundo, petit ut gloria resurrectionis Christi subveniat, ibi: Exsurge, Domine; tertio, agit de judicio regressi, ibi, Dominus judicat populos; quarto, metu futuri judicii terret, spem reversis promittens, ibi, Dominus judex; quinto, laeta conclusio ponitur de concessione laudis, ibi, Confitebor. Fidelis ergo iste non de se praesumens, orat a Domino liberari, praetendens meritum hoc modo, o.

VERS. 1.-- « Domine Deus meus, in te speravi, salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me. »

[Gl. int.] Domine omnium per potentiam, cui debetur dulia, qui es omnium per recreationem Deus cui debetur latria. Et meus Dominus et Deus voluntate, ego speravi in te non in me. [Hier., Cassiod., Remig., Gl. int.] Ecce praetendit meritum, deinde petit liberari a vitiis et a diabolo, dicens: Salvum me fac ex omnibus persequentibus me, id est ab omnibus spiritualibus nequitiis, scilicet vitiis et peccatis. Et libera me.

VERS. 2.-- « Ne quando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. »

[Hier., Aug.] Nequando, id est aliquando rapiat ut leo, scilicet diabolus, qui ut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V), qui in illis pugnat. Vitiis enim et peccatis utitur, quasi armis, ad impugnandum fideles. [Gl. int.] Rapiat dico, animam meam. De corpore non curat iste si affligatur. [Cassiod., Alcuin.] Et nota quia propria verba ponit cum ait, libera et rapiat. Domini enim est liberare, leonis rapere. Attende etiam congruum ordinem, dum prius ponit persequentes, deinde leonem. [Aug., Alcuin.] Qui enim expiatus est ab omnibus spiritualibus nequitiis, id est a sordibus delictorum, a diabolo liberatur. [Gl. int.] Vel aliter, ut persequentes et leo idem accipiatur, invidus, scilicet diabolus. Perfectus enim vir hic loquitur, qui jam victis vitiis non habet bellum nisi contra diabolum dicens: Salvum me fac ex omnibus pers., etc., scilicet a diabolo et angelis ejus. [Aug.] Quasi superato omni bello vitiorum, jam perfecto nihil restet, nisi invidus diabolus. Deinde quod per pluralem numerum dixerat per singularem subinfert dicens: Libera me, ne quando, id est aliquando, leo, id est diabolus, rapiat animam meam. Rapiat dico, dum non est qui redimat, nisi Christus, quasi dicat: si non redimis, ille rapit; neque est qui salvum faciat, id est dando vitam aeternam, nisi qui redimit, scilicet Christus. Si enim Christus non redimat, neque salvum faciat, ille rapit. Et, ut manifestum sit perfectum virum hoc dicere, cui solius diaboli fraudulentissimae insidiae sunt cavendae, subdit:

VERS. 3.-- « Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis. »

Domine Deus meus, etc. [Gl. int.] Ubi item praetendit meritum, scilicet quia innocens, et patiens. quasi dicat, libera et salva, quia, o Domine Deus meus, etc. [Aug., Alcuin.] Ego non feci istud scilicet universale peccatum, quia illud sine nomine dixit, quod est superbia, quae est radix omnium malorum, hoc est vitium primum recedentibus, et ultimum redeuntibus. Et non est modo iniquitas in manibus meis, id est in operibus. Vel ita: Non feci istud. [Alcuin.] Deinde exponit quid dixit: Non feci istud, scilicet illud quod sequitur: [Alcuin.] Non est iniquitas in manibus meis, quod de omni peccato dicitur et accipitur. Deinde repete secundum ordinem singulorum verborum, etc., o Domine Deus meus, si feci istud. [Aug.] Vel universale peccatum, quia sine nomine dixit. Vel hoc quod sequitur, scilicet si est iniquitas in manibus, etc.

VERS. 4.-- « Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. »

Si reddidi mala, scilicet retribuentibus mihi mala pro bonis. [Aug.] Major patientia est si non reddidit his qui pro bonis reddunt mala, quam si sustineret ab his quibus bona non fecerit: quod est dicere: Si te non sum imitatus patientia quam pro me operatus es in illo silentio, ut patientissime sustineres dolos proditoris tui merito decidam. Non jurejurando hoc imprecatur sibi, sed dicit quid contingat se vindicantibus. Prophetat ergo, non jurat per exsecrationem sicut videtur: quod est gravissimum jurisjurandi genus, cum homo dicit, si illud feci, illud patiar. Decidam dico ab inimicis meis superatus et inanis factus. Qui enim se vindicat occulte a diabolo superatur, inanis factus vana et superba laetitia de hoc quod vinci non potuit qui vero non retribuit mala, vincit iram. Et melior est qui vincit iram quam qui capit civitatem, ut ait Salomon (Prov. XVI). Et patet hic perfectum virum loqui. Hoc enim non potest dicere nisi perfectus vir, scilicet si reddidi retribuentibus mihi mala, sciens hoc Christum fecisse [Cassiod., Alcuin.] Vel ad litteram de David potest accipi, qui contra Absalon non commisit, quare sibi mala inferret, qui ait: Domine, Deus meus, si feci, etc., id est, si hoc malum quod sustineo, mihi per praeteritam culpam quam commiserim contra Absalon contingit. Vel, si modo est iniquitas in manibus, etc., id est in operibus, quare hoc mihi contingat. Vel, si reddidi retribuentibus mihi mala: quod dicitur aequitas apud homines, merito decidam, et si non ita videatur hominibus. Decidam dico, superatus ab inimicis meis, Absalon scilicet et complicibus ejus, et factus inanis, a fructu mansuetudinis, quae in David abundavit. Deinde ex persona ipsius David, et viri perfecti communiter subditur.

VERS. 6.-- « Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat, et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. »

[Aug.] Persequatur, quasi dicat: Dixi: decidam inanis, et etiam quod gravius est, inimicus, scilicet diabolus, qui singulariter est inimicus, qui supra leo dictus est. [Gl. int.] Persequatur animam meam cui homines non habent quid faciant. In carnem quidem saevire possunt, sed animam in potestate habere nequeunt. Quam diabolus impugnando, scilicet suggerendo persequitur, et comprehendit, cum decipit. Unde subdit, et comprehendat, id est decipiat, per consensum et conculcet in terra vitam meam, id est, conculcando vitam meam terram faciat, scilicet cibum sibi, quia non tantum est leo, ut supra dictum est, sed et serpens appellatus est. Cui dictum est in maledictione; terram manducabis (Gen. III) . Et peccatori dictum est: Terra es, et in terram ibis (ibid.) . [Alcuin.] Vita ergo peccatoris, cibus serpentis, id est, diaboli est, quia terra, id est terrena est. [Cassiod., Aug.] Ideo hic ait, conculcet in terra vitam meam, id est animam meam in terram redactam sibi incorporet, et ibi sit despicabilis. Unde subdit, et gloriam meam, id est me hominem ad imaginem Dei factum, deducat in pulverem, quasi dicat: ad nihilum redigat. Vel ita: Et gloriam meam, quae debet esse in conscientia ubi Deus videt, et solida in Domino, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X). Deducat in pulverem, id est in superbiam et jactantiam, ut velim gloriari apud homines. Pulvis enim, quem projicit ventus, superborum jactantia est. Vult ergo ut gloria sua sit solida intus, ubi Deus videt. Est enim pulvis si apud homines gloriatur. Ecce quam cavenda est superbia.

VERS. 7.-- « Exsurge, Domine, in ira tua: et exaltare in finibus inimicorum meorum. »

[Cassiod., Alcuin.] Domine, exsurge. Secunda pars ubi petit, ut gloria resurrectionis Christi subveniat, [Gl. int.] quasi dicat: si hoc feci, hoc mihi contingat; [Aug.] sed, quia non merui, o Domine, exsurge, id est appare per carnem. Dormit enim, dum in secretis suis latet incognitus. [Cassiod.] Appare, dico, in ira tua, id est in vindicta contra diabolum. Perfectus enim iste non precatur hic adversus homines, sed adversus diabolum, ut possessionem amittat, id est peccatores et impios, qui sunt ejus possessio. [Aug.] Cum enim justificatur impius, ex possessione diaboli migrat in templum Dei. Et quia ablatio hominis poena est diaboli, ideo dicitur ira Dei contra eum. Unde subdit: Et exaltare in finibus, [Gl. int., Aug.] in possessione inimicorum meorum, id est diaboli et angelorum ejus, ut ibi honoreris a conversis, qui prius erant possessio diaboli. Et quia superbus diabolus per humilitatem vincitur, ostendens qualem vult apparere Christum, subdit:

VERS. 8.-- « Et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti; et Synagoga populorum circumdabit te. »

« Et propter hanc in altum regredere; Dominus judicat populos.

Et exsurge, id est appare, Domine Deus meus, in praecepto humilitatis, quod mandasti, [Aug.] id est, quia humilitatem praecipis, eam prior imple; humilis appare, ut a te discant alii superbiam vincere, ne possideantur a superbo. Dico appare humilis, [Alcuin., Gl. int., Aug.] et ita Synagoga, id est congregatio populorum circumdabit te, quidam amando, quidam persequendo. Circumdederunt enim Christum populi, vel humilem contemnentes, ut persequentes; vel amando, ut credentes.

Et, o Domine, regredere, resurgendo, ascendendo, in altum, id est in coelum, propter hanc, id est propter Synagogam credituram, ut de alto mittas Spiritum quo fit congregatio. Vel propter hanc, scilicet propter persequentem Synagogam regredere in altum te illi subtrahendo, [Cassiod., Alcuin.] quasi dicat: quia locum non habes in malis, subtrahe te illis. Vel ita ab illo loco: Exsurge in praecepto, ubi precatur Christi resurrectionem, sicut in praecedenti versu, ejusdem incarnationem, quasi dicat: Appare per carnem. Et, o Domine Deus meus, exsurge, [Rem., Alcuin.] id est toto orbe notus efficere, resurgendo. Et hoc, in praecepto implendo, quod mandasti, id est ut praeceptum humilitatis, quod mandasti, facias homines adimplere. Et hoc modo sequitur, quia Synagoga populorum, id est de diversis populis, vel specialiter de Judaeis. Circumdabit te, amando vel persequendo, sicut ante dictum est. Et propter hanc, scilicet propter amantem Synagogam regredere in altum, id est fac eos qui te amant scire tuam omnipotentiam, qui descendisti ut te viderent. Vel, propter hanc, id est propter persequentem, in qua locum non invenis, regredere in altum, id est subtrahe te his, qui te persequuntur. Et convenit haec sententia in parte cum praecedenti. Vel ita ab illo loco: Exsurge, o Domine, in ira tua, id est exerce iram tuam contra inimicos meos, scilicet Judaeos, dicit Ecclesia. [Aug.] Deinde quasi exponendo subdit: Et propter hoc exaltare in finibus inimicorum meorum, o Christe, id est altus efficere, et incognitus inimicis meis, qui sunt tui inimici, ut te non intelligant; quod est silentium, unde intitulatur psalmus, ut sic te crucifigant. Et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti, id est cum appares humilis, qui humilitatem praecipis, altus esto. Ipse enim humilitate exaltatus est, id est non intellectus. Et per hoc quod non intelligunt te Judaei, qui crucifigunt, credent in te gentes. Et ita Synagoga populorum, id est plenitudo gentium, circumdabit te, credendo. Et propter hanc, id est Synagogam gentium, regredere in altum, id est rursus desine intelligi, quia et ista te offensura est, in fine, et a fide recessura. Unde ait in Evangelio: Putas, cum Filius hominis venerit, inveniet fidem in terra? (Luc. XVIII.) Refrigescet enim charitas 15 multorum, et abundabit iniquitas (Matth. XXIV). Et Dominus in altum regredietur, ut a paucis sincera fides, et ab omnium pravarum opinionum labe purgata teneatur. Et quomodolibet hic locus exponatur, convenienter sequitur:

Dominus judicat populos. [Cassiod.] Tertia pars, ubi agitur de judicio regressi, id est Christi, cujus regressio multipliciter supra exposita est. [Aug.] Post quam de judicio congrue subdit. Post ascensionem namque in coelum, quae regressio accipitur, aperte subdit de judicio, quia inde venturus est judicare vivos et mortuos; vel cum peccantes Christianos deseret intelligentia veritatis, quae item regressio dicitur, secundum aliam sententiam, veniet judicare, quasi dicat, dixi regredere, et post regressionem Dominus judicat, vel judicabit populos: quod judicium non timens perfectus, audet orare.

VERS. 9.-- « Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. »

Judica me, Domine, secundum justitiam meam [Rem.], quae est in bonis faciendis. Et secundum innocentiam meam, etc., quia sine malis sum, quia non reddidi retribuentibus mihi mala. [Aug.] Et nota quia poenitens supra in poenitentiali psalmo aiebat: Salvum me fac propter misericordiam tuam (Psal. VI), in qua vocat peccatores ad poenitentiam, nullumque meritum suum commemorat. Nunc vero jam vocatus, quia praecepta servavit, secundum justitiam petit judicari, super me, quasi dicat, justitiam meam et innocentiam meam, quae tamen justitia et innocentia sunt super me, quia a Deo sunt, non a me.

VERS. 10.-- « Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes Deus. »

Consumetur nequitia, [Aug.] quasi dicat: Dominus judicabit, et interim nequitia peccatorum consumetur, id est perficiatur, ut qui in sordibus est sordescat adhuc (Apoc. XXII), ut jam tandem veniat justum judicium et praedicit, non optat. [Rem.] Et quia crescente invidia malorum, crescunt merita justorum, subditur: Et diriges, quasi dicat, consumet nequitia malorum. Et ex eo, diriges justum, ut justus justificetur adhuc. Et quia propter simulationem non cognoscitur ab homine ubi sit vera justitia, subdit, quod Deo tantum convenit. Tu, dico, o Deus, scrutans corda et renes, id est cogitationes et delectationes, quas in occulto scrutatur, ubi nullus videt nisi ipse qui prospicit corda, id est Deus. Ipse enim solus scrutatur corda, id est quod quisque cogitet; et renes, scilicet quid quemque delectet, quia finis curae et cogitationis est delectatio, ad quam cura et cogitatione nititur quisque; pervenire. Quae delectatio per renes accipitur, quia in renibus est generandi voluptas, per quam in aerumnosam, et fallacis laetitiae vitam, per prolis successionem natura humana transfunditur. Opera autem nostra quae sunt in dictis et factis possunt videre homines; sed quo animo fiant, et quo venire cupiant, solus videt Deus, qui, cum videt cor esse in coelo et non delectari in carne, sed in Domino, [Aug.] id est cum bonae sunt cogitationes et earum fines, dirigit justum, et non solum dirigit, sed etiam adjuvat: unde subdit.

VERS. 11.-- « Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. »

Justum est adjutorium meum a Domino. [Aug.] Ideo justum, quia jam justo tribuitur. Et est quasi medicina, quae servat salutem: altera est, quae facit. Duo enim sunt officia medicinae, scilicet morbum sanare, et sanitatem custodire, secundum primum officium dixit in alio psalmo: Infirmus sum, sana, etc. (Psal. VI); juxta alterum dicit hic perfectus, Justum adjutorium, etc. Et illa enim et ista medicina salvos facit; sed illa ex aegritudine ad salutem transfert, haec in ipsa salute conservat; illa, ad morbum evadendum remedium, haec autem ne in morbum redeat, vel recidat, remedium, praestat; illa sanamur infirmi, hac custodimur sani. Et nota quod ait, rectos corde, nec adjunxit et renibus, quia ubi est cor, ibi etiam est delectatio, cum aeterna cogitantur, et quia delectatio boni non ad renes sed ad cor pertinet.

PARS IV. VERS. 12.-- « Deus judex justus, fortis et patiens nunquid irascitur per singulos dies? »

Deus judex. [Cassiod., Gl. int.] Quarta pars, ubi metu futuri judicii terret, et spem reversis promittit, quasi dicat, mihi est adjutorium. Sed, o vos iniqui, quorum hic nequitia consummatur, Deus vibravit gladium scilicet in judicio. Et vere, quia ipse est judex, ipse est justus secundum merita singulis reddens. [Aug.] Ipse est fortis cui non resistitur, et si modo patiens est, qui sustinet in multa patientia vasa irae. Et vere est patiens, nunquid enim irascitur per singulos dies? non, sed exspectat ad poenitentiam: unde post gravius punit, si non convertantur, [Aug.] et secundum aliam litteram, nunquid adducet iram per singulos dies? Ita in Graeco invenitur μὴ ὀργὴν ἐπάγων, et significantius dicitur quam irascitur, quia non in ipso est ira qua punit, sed in angelis irae, per quos punit: qui non propter justitiam qua non gaudent, sed propter malitiam poena humana delectantur. Non ergo adducit iram Deus per singulos dies, [Aug.] id est non congregat ad vindictam ministros suos, per singulos dies, sed per patientiam ad poenitentiam invitat.

VERS. 13.-- « Nisi conversi fueritis, gladium suum vibravit, arcum suum tetendit et paravit illum.

[Rem.] Nisi conversi, quasi dicat, modo est patiens, sed nisi conversi fueritis iniqui vibravit gladium, vel, frameam suam splendificavit. Alia littera: Gladius Dei est Christus, [Aug.] qui in primo adventu tanquam vagina humilitatis, tectus fuit; sed in secundo coruscabit lumen suis, terrorem impiis. Vel: Gladium suum vibravit, [Rem.] id est manifestam vindictam exeret. Nec impraedictum est hoc, quia arcum suum tetendit et paravit illum. Arcum dicit sacram Scripturam, ubi per chordam Novi Testamenti duritia Veteris flectitur, et domatur. Tetendit ergo arcum, temperando Vetus Testamentum per Novum. Paravit arcum, per explanationem expositionis, per quam intelligibilem fecit. Et dicit hoc a simili. [Alcuin.] Sicut enim qui tendit arcum minatur, ita per sacram Scripturam minatur Deus malis, ne putetur remissa Dei patientia.

VERS. 14.-- « Et in eo paravit vasa mortis; sagittas suas ardentibus effecit. »

[Cassiod., Alcuin.] Et in eo paravit ut mox missurus sagittam putetur, sicut quis arcum parat, ut sagittam mittat, et in eo arcum [Aug., Alcuin.] id est in sacra Scriptura. Paravit vasa mortis, id est haereticos qui ex Scripturis venenant animas, ideoque vasa mortis dicuntur, quos parat in scriptura non faciendo, sed errare permittendo: et ex eodem arcu jaculatur sagittas suas, id est apostolos, de quibus alibi: Sagittae potentis acutae (Psal. CXIX) . Quas sagittas effecit, id est operatus est. Ardentibus amore Dei. Qui his sagittis vulnerati, tanto amore regni coelorum ardent, ut omnia resistentia, et a proposito revocantia contemnant, dicentes: Quis nos separabit a charitate Christi? (Rom. VIII.) Vel, vasa mortis, et sagittas, pro eodem accipit, scilicet, quaedam loca obscura Scripturae sacrae. [Alcuin.] Unde mors est haereticis prave intelligentibus, sed ardentibus studio eadem loca sunt sagittae, quia ipsa difficultate intelligendi exercitantur, ut sane capere valeant, et aliis aperire. [Aug.] Vel, vasa mortis et sagittas dicit haereticos, qui ex eodem arcu sacrae Scripturae in animas non charitate inflammandas, sed venenis perimendas insiliunt: quod non contingit, nisi pro meritis hominum. Parat enim et disponit Deus, ut quidam malo voto legentes, propter peccata male intelligant in Scripturis, quod est eis poena peccati; et illi quasi spinae et sagittae, a somno excitant bonos catholicae Ecclesiae filios, ut Scripturis intelligendis invigilent, ut manifesti fiant qui probati sunt argento. Hoc autem divinae dispositioni tribuitur, non quia ipsa peccatores faciat, sed quia ipsa de malis eorum ordinat, cum peccaverint; vel de bonis utrumque potest accipi. Idem enim sunt vasa mortis, quibusdam, et sagittae aliis, secundum illud Apostoli: Aliis sumus odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam (II Cor. II) . Et est sensus: et in eo arcu, id est in sacra Scriptura, paravit vasa mortis, id est apostolos, qui quibusdam sunt odor mortis. Et eosdem effecit sagittas suas, id est odorem vitae in vitam, ardentibus amore Verbi. Post hanc autem dispensationem, et pro peccatis malorum veniet justum judicium. De quo dicitur, quod non pax Dei et ineffabile lumen de se profert, unde puniantur iniqui; sed ipsa peccata vertuntur homini in poenam, ut quae fuerunt delectamenta homini facienti, sint instrumenta Deo punienti.

VERS. 15.-- « Ecce parturit injustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem. »

[Alcuin.] Ecce, inquit, parturit injustitiam, quasi dicat: Hoc paravit Deus in Scripturis, unde videtur esse causa damnationis hominum malorum; sed ecce, cum in manifesto est quod non ex Deo est, sed ex homine est causa damnationis, quia iniquus similiter est aperienti lacum et effodienti, et incidenti in foveam quam fecit. [Gl. int., Aug.] Et vere, quia concepit a diabolo, scilicet per suggestionem, dolorem, id est appetitum temporalium rerum. Qui dicitur dolor, quia dolor est malis de terrenis rebus amissis, pro quibus mala machinantur. Hae sunt semen, unde iniquitas, id est injustitia nascitur. Unde addit: Et parturit, id est nititur efficere injustitiam, scilicet ut decipiat proximum. Et hujusmodi, et tandem peperit, id est effecit et emisit, iniquitatem. Iniquitas hoc est quo injustitia. Hoc ergo peperit, quod parturit. In quod notatur peccatum operis patrati. Emisit enim iniquitatem, cum ad actum perduxit. Et in emissa iniquitate, est lacus, id est praecipitium aliis. Unde subdit:

VERS. 16.-- « Lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam quam fecit. »

Lacum aperuit, quasi dicat, concepit, parturivit, peperit, et sic jam, lacum aperuit, [Alcuin.] id est comparabilis est aperienti lacum, concipiendo, scilicet quod est dicere, fraudem inchoavit, [Aug.] consentiendo suggestioni terrenarum cupiditatum. Et effodit eum, [Alcuin.] id est similis est effodienti parturiendo, id est instando operi fraudis. Et incidit in foveam quam fecit, id est similis est incidenti in foveam, pariendo, id est fraudem perpetrando. [Aug.] Prius enim fraudator laeditur damno innocentiae, quam alius damno pecuniae.

VERS. 17.--Convertetur dolor ejus in caput « ejus; et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. »

Dolor ejus, quod concipitur, convertetur in caput ejus, id est in mentem, et iniquitas ejus quam peperit descendet in verticem ipsius, id est rationem, quam dixerat caput. [Aug. Gl., int.] Hoc ideo, quia noluit ipse peccatum evadere, sed servus esse peccati, libidine dominante rationi. Et ideo ipse inferior gravatur iniquitate, quae sedet super talentum plumbi, in Zacharia propheta, et in illum descendet; et onerat, ut non revolet ad requiem sanctorum. Vel distingue inter caput et verticem, et convertetur et descendet. [Cassiod., Alcuin.] Caput est anima, vertex ratio; cui utrique dominantur peccata, et supersunt, et postea superdescendent, cum in poenas detrudent. Et est, dolor ejus, quem concepit. Et iniquitas quam peperit. Convertetur in caput ejus, id est in animam. Et in verticem ejus, id est in rationem cui dominantur hic [Cassiod., Gl. int.] Et postea dolor et iniquitas, descendet, scilicet cum impetu, super caput et verticem, cum poenis aeternis subjicient eum.

VERS. 18.-- « Confitebor Domino secundum justitiam ejus; et psallam nomini Domini altissimi. »

Confitebor Domino. [Cassiod.] Quinta pars, ubi est psalmi conclusio, qua omnia in summam colligens, dicit se alacriter confiteri, quasi dicat: Et quia adjutorium meum est a Domino, ideo confitebor Domino, id est laudabo Dominum. [Aug.] Et hoc, secundum, id est propter justitiam ejus. Haec enim confessio non est peccatorum, sed justitiae Dei, qui intus justos protegit, et malos pro sua malitia punit. Contra hanc laudem nihil valent blasphemiae impiorum, qui volentes suae culpae tribuere quod peccant, mala sua excusant per fortunam, vel fatum, vel diabolum, cui potest resisti, vel per aliam naturam, quae non sit ex Deo. Hi tales fluctuant 16 errantes, potius quam confiteantur Deo, ut eis ignoscat. Qui autem videt merita animarum sic ordinari a Deo, ut, dum sua cuique tribuuntur, pulchritudo universitatis nulla ex parte violetur, in omnibus laudat Deum, distinguens aliud Deum fecisse et ordinasse, videlicet universum bonum: aliud autem non fecisse, sed ordinasse, ut malum. Et psallam opere nomini Domini altissimi. [Cassiod.] Psallere ad gaudium pertinet, sicut poenitentia peccatorum ad tristitiam. Potest et hic psalmus in persona Christi intelligi, si ea quae humiliter sunt dicta ad infirmitatem nostram referantur, quam ipse Christus gestavit.

Collatio In Psalmum VII: « Domine Deus Meus, In Te Speravi. »

VERS. 2.-- Dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. Heb. POREQ VEEN MATZIL, id est lacerans seu laceret, et non sit qui eripiat, ut volunt Hebraizantes. Hoc tamen non est necessarium, quandoquidem PARAQ significet liberavit, redemit, psal. CXXXV; Et redemit nos ab inimicis nostris. Ubi idem verbum legitur quod hic. Sed LXX acceperunt negationem relatam ad priorem et posteriorem dictiones.

VERS. 4.-- Si reddidi retribuentibus mihi malum. Pratensis. Si reddidi pacem habenti mecum malum; Sanctes, Si retribui pacifice degenti mecum malum; Munsterus, Sed reddidi malum pacifico meo; Interpres pro Cajetano, Si retribui pacifico meo malum. In eamdem sententiam descendit Campensis in paraphrasi tantum, quae longe discrepat a Latina. Sed vocabulum Hebraicum est multiplex SCHOLMI, pacifico meo, vel retribuenti mihi a radice SCHALAM, pacificus fuit vel restituit. Posteriorem significantiam acceperunt Hieronymus juxta Hebraeum, et LXX de varietate mihi perpusillum refert. Translator ad Campensem propemodum est nobiscum, Si damnum mihi dantibus reddidi, Decidam merito ab inimicis meis inanis. Heb. VAAHALTZAH TZORERI REQUAM. Hieron. Dimisi hostes meos vacuos; Pratensis, Oppressi adversantes mihi sine causa; Munsterus, Qui etiam eripui ab afflictione adversantem mihi sine causa; Sanctes, Qui erui hostem meum gratis; interpres pro Cajetano, Et erui angustatorem meum inaniter; Pellicanus, Et si non eripui inimicos meos sine causa; translator ad Campensem, Si hostem meum temere spoliavi. Ut conveniunt? Haec itaque diaphonia et verborum et sensus profecta est ex aequivocatione duarum vocularum. Siquidem verbum BALATZ polysemon est, modo signat declinavit ut Oseae V, Vadent ad quaerendum Dominum et non invenient, ablatus est ab eis. In quo Heb. ponitur haec particula eumdem vero sensum refert, ablatus est ab eis, et declinavit ab eis. Itidem declinare inanis ab inimicis, quid aliud est quam superari ab eis, sicut acceperunt LXX? Alias id vocabuli significat eripuit, exuit, armavit. Secunda REQUAM, interdum notat inaniter, gratis, frustra, quandoque vacuum, ut Deuteron. XV: Non patieris eum abire vacuum, ea ponitur in Hebraeo particula; vacuus autem et inanis idem sunt.

VERS. 6.-- Exaltare in finibus inimicorum meorum. LXX habent (nisi fallant codices) τῶν ἐχθρῶν σου inimicorum tuorum, ut etiam legitur in psalmodia Rom. et apparet variasse volumina. Nam in hoc psalmo versu 9, Judica me secundum justitiam meam, Simia et Fretella moverant quaestionem ipsi Hieronymo, cur in Graeco haberetur κατὰ τὴν δικαιοσύνην σου, id est, juxta justitiam tuam, cum tamen legamus justitiam meam. Si autem in praecedenti versu exemplaria habuissent similem diversitatem, similem excitassent forte quaestionem in eodem pronomine. Adde quod in codicibus nostris versus, de quo requirebant Simia et Fretella habet, μου, non σου, quod est argumentum clarissimum varietatis. Sed legas inimicorum meorum, legas tuorum, non mutatur sensus. Nam inimici justorum sunt etiam inimici Dei, juxta illud Act. IX: Saule, Saule, quid me persequeris? idque propter unitatem corporis et capitis multo secus Hebraei videntur habere propter particulam BEABROTH Hieronymus juxta Hebraeum elevare indignans. Pratensis, elevare inter iracundias tribulantium me; Paraphrasis Campensis, Commoveant te furores hostium meorum; Munsterus, Elevare propter indignationes hostium meorum; Sanctes, Eleva te, propter indignationes hostium meorum; Pellicanus, Elevare in transgressiones vel iracundias tribulantium me; interpretes pro Cajetano, In indignationibus angustiatorum meorum; Nebiensis, Elevare in iram molestantium me; Chaldaeus, Irrue in fremitu super molestatores meos. Aequivocatio verbi ABAR fecit diversitatem; cum enim quandoque notet ultra transire (unde secundum quosdam, Hebraei dicuntur, quasi transfluviales) et fines sint ad quos semper transimus, erudite, juxta sensum verterunt LXX, in finibus, quos Augustinus interpretatur possessionem Dei, quae per conversionem migravit de ditione diaboli in templum Dei. Felix est transitus iste, ultra quem non est alius quaerendus. Idem etiam verbum significat irasci, cujus significantiam alii secuti sunt, ut verissimum sit quod in prologo adduximus de Hieronymo adversus Rufinum lib. I, quanta sylva apud Heb. ambiguorum nominum atque verborum, quae res diversae interpretationi, materiam praebuit, dum unusquisque inter dubia, quod sibi consequentius videtur, hoc transfert.

VERS. 10.-- Consumetur nequitia peccatorum. Nebiensis, Compleatur, obsecro, Chaldaeus. Destruatur nunc malitia, IIGMOR NA; Pratensis, Sanctes, interpres pro Cajetano, Campensis accipiunt active, Consumet malum impios, Hieron. juxta Heb. Pellicanus, Munsterus, vertunt passive, Absumatur, quaeso, malum impiorum. juxta Munsterum in Graeco est passivum συντελεσθήτω, ut sit consummetur per duplex m, juxta expositionem August. Qui in sordibus est sordescat adhuc (Apoc. XXII) . Tamen id non est necessarium ex Hebraeo GAMAR, unde per futurum hic dicitur IIGMOR.

Scrutans corda et renes Deus. Primum vocabulum sequentis versus in ordine versionis Latinae, Hebraei referunt ad finem praecedentis, ut sit Scrutans corda et renes Deus justus, deinde, Adjutorium meum, etc. In Graeco quaedam exemplaria habent in fine versus ὁ Θεὸς δικαίως, id est Deus juste, adverbialiter; alia δίκαιος, id est justus; alia nempe Aldina, in principio sequentis versiculi, δικαία ἡ βοήθεια, id est justum adjutorium, ut legimus. Utrumque accipias; et Deus est justus, imo ipsa justitia, et justum ejus adjutorium.

VERS. 12.-- Deus judex justus, fortis et longanimis. In Hebraeo non est longanimis, LXX addiderunt μακρόθυμος. Hoc autem non superflue fecerunt, quia nunquam justitia Dei separatur ab ejus misericordia. Ambrosii autem lib. III Hexameron ait: Multa non otiose a LXX viris Hebraicae lectioni addita et adjuncta comperimus. Hieronymus ponit fortis, caeteri repetunt Deus, vox autem Hebraea EL utrumque dicit. Munsterus, Deus judex justus est. Sic Pratensis et Pellicanus. Sanctes vero, Campensis, interpretes pro Cajetano, ac Nebiensis, Deus judicat justum, ambiguo sensu. Qui quam recte transtulerint, viderint. Siquidem potest in hunc utrumque sensum accipi, ut Deus judicet justum hominem aut rem justam.

Nunquid irascitur per singulos dies? Hebraei legunt sine interrogatione. Hieronymus juxta Hebraeum, Comminans tota die; Munsterus, Commovetur per singulos dies; Sanctes addit de suo. Irascitur impio die omni, Reliqui in eumdem sensum. Apparet LXX bis legisse citra puncta ALEPH ET LAMED, ut prius sit EL, id est, Deus vel fortis. Secundum AL, non accipiendo interrogative, sicut Munsterus volebat intelligi: Etiamsi me occiderit, non sperabo? (Job XIII.) Ubi nostra editio caret negatione, et redit idem sensus, si interrogative cum negatione legatur. Utut fuerit, non variatur intelligentia, quod Deus per singulos dies comminetur, et tamen non irascitur, mox peccatores puniendo.

VERS. 13.-- Nisi conversi fueritis, Heb. IM DO JASCUB, id est, nisi conversus fuerit, in singulari numero. Sed ad eum modum transferendo redditur sententia dubia, an videlicet debeat id referri ad Deum, an ad peccatorem, an ad gladium. In plurali vero, traditur sensus multo clarior, ubi numerus singularis subaudiret impium, qui si non resipiscat, vindictam suam exercebit ad eum Deus. quare LXX pluraliter more boni interpretis ambiguitatem suppresserunt, ponentes secundam personam pluralem, Unde Hieronymus vertit per participium, Non convertenti, suum gladium acuet, quanquam manifestum sit Hebraeum esse in futuro verborum quarti ordinis. Chaldaeus respondet nostrae editioni: Si non revertatur ad honorem ejus. Nebiensis aliter, Profecto non revertetur.

VERS. 13.-- Sagitas ardentibus effecit. Cur debuerunt Sanctes, Munsterus, Pratensis, et interpretes pro Cajetano vertere aut persecutores aut persequentes, pro ardentibus? quandoquidem DALAQ, nullo reclamante etiam significet arsit. Et Hieronymus traduxit ad comburendum, Pellicanus, ardentes, Campensis utrumque comprehendit, Qui ardentissime persequuntur aliquem. Quomodo autem debeat intelligi, sagittas effecit ardentibus in ablativone, an in dativo, habes supra in enarratione Commentarii.

Chapter 14 of 157