Psalmus XII
Psalmus XII. Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David. »
Usquequo, Domine. Titulus, In finem Psalmus David. Titulus iste patet. [Cassiod.] Psalmus iste agit de charitate Christi, in qua totius legis perfectio est, quam qui habet, mundum non amat. [Alcuin.] Hic enim Propheta plenus charitate, qua avide Christi Incarnationem exspectat, per quam futuram redemptionem intelligit, in persona antiquorum Patrum, quasi de dilatione conqueritur. In quo etiam dilectio proximi ostenditur, cujus saluti hoc optatur, ut, superstitione abjecta, unius Dei cultura suscipiatur. Vel in persona sanctorum modernorum loquitur, secundum Christi adventum desiderantium, ubi certi sunt de salute. Quanto enim desiderio antiqui primum desideraverunt adventum, tanto moderni secundum cupiunt, juxta illud: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I) . Intentio. Ad idem desiderium invitat. Modus. Bipartitus est psalmus. Prima pars est conquestio de dilatione adventus primi, secundum antiquos; secundi, juxta modernos. [Cassiod.] Secundo, orat illuminari ne cedat fraudibus inimici, ibi, respice, etc. Prius ergo Propheta in persona antiquorum de Incarnationis dilatione conquerentium ait: o
VERS. 1.-- « Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me? »
VERS. 2.-- « Quandiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? »
Domine, oblivisceris me, id est praesentiam incarnationis mihi subtrahis, usque in finem, [Cassiod.] id est usque ad tempus plenitudinis. Unde Apostolus: Cum venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum, etc. (Gal. IV), usquequo exspectabitur hoc? deinde repetit aliis verbis avertis faciem tuam a me, [Cassiod., Gl. int.] scilicet, praesentiam Filii tui, qui est facies tua, quae hominibus est videnda. Et usquequo erit hoc? Et,
Quandiu ponam consilia, [Gl. int., Cassiod.] scilicet de diversis, ut qui anxius est in anima mea. Magnus ardor sustinentis hic ostenditur, qui dicit sibi deesse consilium ut, id est qualiter, videndi mitigit affectum. Quando antem magna anxietas est, concupiscere bonum, et diutius sustinere, crescit desiderium in dolorem, quia spes protrahitur. Unde subditur: Et quandiu ponam dolorem in corde meo. [Aug., Cassiod.] Et hoc per diem absolute, id est per singulos dies. Et,
VERS. 3.-- « Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? respice, et exaudi me, Domine Deus meus. »
Usquequo exaltabitur inimicus meus, [Cassiod.] id est diabolus super me. Hoc ideo dicit, quia ante adventum Christi diabolus captivos tenebat homines. Vel, super me, id est super meam credulitatem, quia ille toto orbe colitur, mea fides est in paucis. Et quia sic orbis interit, plorat hic sanctus. Respice et exaudi. Secunda pars. Post conquestionem orat, ut illuminetur, ne cedat fraudibus inimici iste qui in misericordia confidit. Quasi dicat: Modo dolor est, cum facies tua est aversa, et cum exaltabatur inimicus, sed o Domine, cujus ego sum servus, qui es Deus meus, cujus sum creatura, respice, id est mitte quem missurus es, et exaudi me. Pro omnibus loquitur iste pro quibus generaliter petit.
VERS. 4.--Illumina oculos meos ne unquam « obdormiam in morte, nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. »
Illumina oculos meos. [Hier., Aug.] Interiores, ut si non corpore videmus, vel, id est saltem mente videamus. Aliter totum legitur ex persona modernorum sanctorum, et secundum Christi adventum optantium, ut cum eo beate vivant, et pro dilatione conquerentium, sic ut, o Domine, usquequo oblivisceris me in finem capiendum sit, quousque differs me ad intelligendum Christum spiritualiter, qui est Patris sapientia, et finis rectus intentionis omnis. [Aug.] Et repetit: Usquequo avertis faciem tuam a me? id est usquequo non das animae meae notitiam tui? More nostro loquitur Scriptura, cum dicit, Deum oblivisci et avertere faciem. Hic enim non juxta rerum proprietatem, sed per creaturarum similitudinem dicitur: in Deum quippe oblivio non cadit, nec aliqua permutatio. Et quandiu ponam consilia in anima mea? consilio non est opus, nisi in adversis. Et est sensus: Quandiu ponam, etc., id est quandiu ero in adversis: quod exponit subdens, scilicet quandiu ponam dolorem in corde meo per diem? Diem ponit pro tempore isto, quo vult exui dolens, precansque aeterna. Vel, per diem, id est continue. Vel non sub interrogatione dicitur istud, quandiu ponam, sed est responsio praecedendi interrogationi, quasi dicat: Tandiu oblivisceris, et faciem avertis, quandiu ponam consilia, id est quandiu necesse erit ut ponam consilium in anima mea, ut nisi ponat quisque consilium in anima sua tale scilicet ut operetur misericordiam, non eum dirigat Deus in finem, neque det ei plenam notitiam sui, ut eum facie ad faciem videat. Deinde sequitur: Quandiu ponam dolorem in corde, etc., hoc non mutatur. Sequitur: Et usquequo exaltabitur inimicus meus super me, scilicet diabolus, vel carnalis consuetudo. Ut autem hoc tollatur, respice et exaudi me, Domine Deus meus, etc. Respice dicit, contra hoc quod supradictum est, avertis faciem tuam a me; exaudi, contra oblivisceris me. Illumina oculos meos cordis ne unquam obdormiam. Per concupiscentiam quae ex me sit in morte, id est ne peccati delectatione claudantur ipsi oculi. [Cassiod.] Oculi enim obdormiunt in morte, quando fidei lumine sepulto carnali delectatione clauduntur. Vel, ne unquam obdormiam in morte, id est ne obvolvar quolibet criminali peccato. [Rem., Gl. int.] Vel, in morte, id est in peccato quod fit in Spiritum sanctum, de quo dicit Joannes: Est peccatum ad mortem, non pro eo dico ut quis oret (I Joan. V) . Dico non obdormiam per me, nec etiam per alium. Et hoc est ne quando dicat inimicus meus, [Cassiod.] id est diabolus, qui insultat dum capit. Quid dicat: Praevalui adversus eum? [Aug.] Ecce insultatio diaboli, quae vehementer timenda est. Ideo dico, ne dicat inimicus, quia,
VERS. 5.-- « Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero; ego autem in misericordia tua speravi. »
Qui tribulant me, [Aug.] scilicet diabolus et angeli ejus exsultabunt si motus fuero de stabilitate fidei. Acsi diceret: [Alcuin.] Non solum propter me debes illuminare, sed et propter hoc ne inimicus gaudeat. Sequitur: Ego autem, quasi dicat, illi tribulant, ego autem in misericordia tua speravi, [Aug.] non de me praesumpsi, qui etiam id ipsum, quod non commovetur, non sibi dat, sed Deo. Vel in misericordia tua, scilicet de adventu Filii, quia etsi festinat iste vir sanctus, tamen est patiens, [Cassiod.] qui etsi differtur quod desiderat, firmus est in spe; et interius jam videns illum quem in carne videre desiderat, exsultat. Unde subdit:
27 VERS. 6.-- « Exsultabit cor meum in salutari tuo: cantabo Domino qui bona tribuit mihi, et psallam nomini Domini altissimi. »
Exsultabit, vel exsultavit cor meum. [Aug., Gl. int.] Quasi dicat: Speravi in misericordia: unde exsultabit cor meum in salutari tuo, id est in Jesu quem mente venturum conspicio. [Alcuin.] Unde et sibi bona data dicit iste qui prius conquerebatur subdens: Dominus tribuit mihi bona spiritualia, non ad humanum diem pertinentia. Et ei Domino qui tribuit bona cantabo corde, [Aug., Cassiod.] scilicet cordis laetitia, quod ad contemplativam vitam pertinet. Et nota quod ait, tribuit, non tribuet, in quo notatur magna virtus fidei. Jam enim habet quod futurum est. Sequitur: et psallam opere, [Aug., Cassiod.] quod ad activam vitam pertinet. Psallam dico, nomini Domini altissimi. Et est sensus: Cantabo et Psallam nomini Domini altissimi, id est cum gaudio gratias agam corde et opere. Si ergo iste fidelis tantum desiderat, si sic famulatur Christo, adhuc venturo, quid faciendum est jam suscepto? [Cassiod.] utique; omni modo ei est famulandum.
Collatio In Psalmum XII: « Usquequo. »
Psallam nomini Domini altissimi. Hoc non legimus in Hebraeo. Quod si in Graeco sit additum ex contextione quorumdam aliorum psalmorum, nihil affert incommodi.
Chapter 19 of 157