Skip to the text

Psalmus XI

Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David, Pro Octava. »

Salvum me fac, Deus. Titulus, in finem, Psalmus David pro octava. [Aug.] Octava sicut in sexto psalmo dictum est, accipitur dies judicii, quia post hoc tempus quod septem diebus agitur, venturus est Dominus ad judicium. Supra peccator culpae conscius timebat octavam ne ibi puniretur. Hic Propheta in persona viri perfecti pro ea orat, ut veniat. [Cassiod.] Quia hic petit Propheta iniquitatem mundi destrui, ut ad veritatem futurae promissionis perveniat. Et est sensus: Psalmus iste dirigens nos, in finem, est David prophetae, qui hic loquitur in persona alicujus justi, habitus. Pro octava, id est die judicii, quem desiderat, ut saeculi iniquitas destruatur, et veritas promissa veniat [Cassiod., Alcuin.] Intentio. Revocat homines a falsitatibus saeculi, et ad eloquia Dei, ubi salus est [Cassiod.] Modus, bipartitus est. Primo, a perversitate saeculi petit salvari, secundo, ostenditur contra mala saeculi Christus a patre missus, cujus eloquia sunt vera, ibi, propter miseriam, etc. Videns ergo sanctus vir multiplicatam vanitatem saeculi, quasi timens, subito exclamat, pro magnitudine periculi, et ait:

VERS. 1.-- « Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus: quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. »

Salvum me fac, Domine. [Cassiod.] Deinde exponit quae timuit, multa congregans in unum, ut major vis periculi appareat, dicens: Quoniam defecit sanctus, quasi dicat: Ideo clamo, quoniam defecit sanctus, id est non invenitur sanctus in hoc mundo, ubi tot mala sunt. Haec opinio fuit et in Elia, quando dixit: Domine, relictus sum solus (III Reg. XIX) . Vel, sanctus, id est Deus, qui ubique est praesens; [Alcuin.] quantum ad homines, defecit, quia vix ab homine agnoscitur. Defecit ergo, quantum ad eos, qui in eum non credunt. [Aug.] Et vere defecit sanctus, quia defecit veritas. Et hoc est, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Pluraliter dicit veritates, quia agit de veritatibus hominum. Veritas enim Dei una est, qua illustrantur animae sanctae; sed in hominibus multae sunt veritates. Sicut ab una facie multae in speculis imagines apparent. [Cassiod.] Et nota quod non ait in filiis, sed, a filiis hominum, quia dona Dei culpa eorum depravantur, et diminuuntur. Sequitur:

VERS. 2.-- « Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa in corde et corde locuti sunt. »

Vana locuti sunt, etc. [Cassiod.] Quasi dicat: Vere diminuta est veritas, quia crevit falsitas. Et hoc est, vana locuti sunt. Vel ita junge, diminutae sunt veritates; et insuper, vana locuti sunt, unusquisque ad decipiendum proximum suum, quemlibet hominem. [Aug.] Proximus enim est omnis homo conditione primae nativitatis. Cum nullo ergo male agendum est. Vel proximum accipit aliqua opportunitate conjunctum, ad quem etiam decipiendum utuntur; quod deterius est. [Alcuin.] Et sciendum quia proximus dicitur tribus modis, scilicet conditione primae nativitatis, secundum quem modum omnis homo potest dici proximus, cognatione carnis, secundum illud: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Luc. X) . Impensa beneficii, et compassione misericordiae. Unde in Evangelio dicitur, in parabola de vulnerato: Quis tibi videtur proximus fuisse illi? Qui fecit misericordiam super illum (ibid.) . Dico, locuti sunt vana, ipsi dico existentes labia dolosa, [Gl. int.] id est garruli, ad oblatrandum, et dolosi ad decipiendum. [Aug.] Et vere dolosi sunt, quia in corde et corde locuti sunt, id est in multiplici corde. Geminatio enim duplex cor significat. Sequitur:

VERS. 3.-- « Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. »

Disperdat. Quasi dicat: Garruli sunt et dolosi, sed disperdat Dominus labia dolosa. Non ipsos homines, sed dolos et garrulitates eorum. [Cassiod.] Et addit, universa ne quis dolosus se excipiat, id est se exceptum putet, quasi passim pereant qui in una pravitate conveniunt. Et disperdat linguam magniloquam, id est superbam. [Rem.] Hi sunt hypocritae, habentes speciem in sermone, ad decipiendos homines, et Deo non sunt subditi. Vel philosophi per linguam magniloquam significantur, propter eloquentiam. Deinde qualiter linguam magniloquam habeant hypocritae, vel philosophi, subdit:

VERS 4.-- « Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est? »

Qui dixerunt, hoc, scilicet linguam nostram magnificabimus. [Cassiod., Rem.] Et ita faciunt, quia loquacitate se extollunt, et ponunt in sua potestate, quod se a Deo non putant accepisse. Dixerunt enim hoc et aliud: Labia nostra a nobis sunt, id est facundia nostra a nobis est, non a Deo [Cassiod.] Jactant enim se de potestate labiorum, quasi a Deo non sit. [Gl. int.] Unde aiunt, quis noster dominus est, id est quis est cujus regulae nos subjicimur? quasi dicat: Nullus.

PARS II. VERS. 5.-- « Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus. »

Propter miseriam. Secunda pars, ubi contra mala saeculi, Christus a Patre missus dicitur, cujus eloquia sunt vera, sicut impiorum sunt falsa: quasi dicat. [Hier., Cassiod.] Ita haec praedicta dicunt, et faciunt mali, sed contra haec Dominus Pater dicit hoc: exsurgam, id est, apparebo in Filio. Nunc in hoc tempore gratiae, quod non in priore populo fecit. Et hoc propter miseriam tollendam et gemitum inopum, id est gentium et pauperum, id est Judaeorum. [Rem.] Inopes recte dicuntur gentiles, qui nec legem, nec prophetas habuerunt; pauperes, Judaei, qui spiritualiter legem non intellexerunt. Et est sensus [Aug.] Pro inopia et paupertate, spiritualium bonorum quam patiuntur Judaei, et gentiles, mittam Filium, vel per inopes et pauperes eosdem significat. Et est sensus: Mittam Filium propter miseriam inopum tollendam, [Gl. int.] id est mortalitatem et passibilitatem. Et hoc faciam propter gemitum pauperum, qui de malis gemunt, et pro peccatis conteruntur. Nam aliter non essent digni auxilio. Quid autem faciet exsurgens supponit, dicens:

VERS. 6.-- « Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo. »

Ponam in salutari, [Aug. Cassiod.] id est in Jesu non in servis. Non dicit quid ponat, sed sciendum est quia ad pauperes consolandos pertinet. Acsi diceret: Ponam in Jesu consolationem pauperum. [Aug., Gl. int.] Et fiducialiter, id est potenter agam in eo, quia nihil ei resistet. Quin etiam docebit, non quam si Scribae et Pharisaei, sed tanquam potestatem habens (Matth. VII), addens legi, et mutans quaedam pro voluntate sua, ut auctor legis. Ideo ait: Fiducialiter agam in eo, quod non in servis.

VERS. 7.-- « Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. »

Eloquia Domini. [Aug., Cassiod.] Hucusque fuerunt verba Patris de Filio. Haec autem dicit Propheta in sua persona, verba praedicationis Christi commendans, quorum sinceritatem et utilitatem ostendit, quasi dicat: Pater mittet Filium. [Aug.] Et eloquia Domini, scilicet Filii, sunt eloquia casta, id est sine corruptione simulationis. Multi enim praedicant veritatem, sed non caste, quia vendunt illam pretio cupiditatum hujus saeculi. [Cassiod.] Hoc dicit contra hoc quod supra de malis dictum est: Vana locuti sunt et argentum Dominici eloquii est examinatum igne, [Cassiod.] quia Domini eloquia per tribulationum ignem probata sunt contra illud quod supradictum est: Labia dolosa in corde, et corde locuti sunt. Argento autem comparatur divinum eloquium, quia sicut inter omnia metalla nihil est quod dulcius tinniat argento, ita inter omnia eloquia sermo divinus dulcius insonat menti. [Gl. int.] Et illud argentum est probatum terrae, id est a terra scilicet nihil terrenitatis habens, et ponitur genitivus hic pro ablativo, more Graeco. Et est purgatum septuplum, id est perfecte. [Alcuin.] Septenarius namque numerus perfectionem, et universitatem significat. [Aug.] Vel est purgatum septuplum, id est per septiformem Spiritum verbum nitet, et rutilat, scilicet per timorem Dei, per pietatem, et per caetera dona Spiritus sancti, quae sunt septem, per quae divinum eloquium splendet, dum verbi Dei praedicatores his charismatibus refulgent. [Aug.] Unde ostenditur sanctum esse quod praedicant. Vel ita, ut specialiter de sermone Domini in monte habito ad discipulos accipiatur. Quasi dicat: Et illud argentum divini eloquii est Septuplum, quia septem sunt gradus beatitudinis, de quibus totus sermo in monte productus est, scilicet paupertas spiritus, mansuetudo, misericordia, etc. Et illud argentum est purgatum septuplum, id est septempliciter, id est per singula septem est purgatum igne, persecutionis, de quo agitur in octava beatitudine, cum dicitur: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, (Matth. V) , etc. Octava ergo beatitudo est, patientia persecutionis, qua velut igne purgatur argentum septempliciter, id est secundum illa septem quae praemittuntur in sermone. Hoc enim igne purgantur et pauperes, et mites, et misericordes, et alii, ideo in sermone septem praemittuntur virtutes, quae et beatitudines dicuntur, quae consummant, et beatos faciunt. Octava autem quae redit ad caput, examinat, et clarificat, et quidquid perfectum est demonstrat.

VERS. 8.-- « Tu Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum. »

Tu, Domine. [Cassiod.] Hic ostendit utilitatem divinorum eloquiorum, convertens se ad Dominum, quasi dicat: Talia sunt eloquia Domini. Et, O Domine, cujus eloquia sunt casta, tu, non nos ipsi, Servabis nos per illa eloquia hic et in futuro. Supra dixit de malis, Disperdat Dominus universa labia dolosa; hic dicit quod servet, agens de bonis. Sequitur: Et custodies nos. [Aug.] Hic tanquam inopes et pauperes, in futuro tanquam opulentos et divites. Custodies dico, ducendo a generatione hac, scilicet hujus saeculi in aeternum, id est ad aeternam beatitudinem. [Cassiod., Rem.]

VERS. 9.-- « In circuitu impii ambulant; secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. »

In circuitu, quasi dicat, nos servabis; impii autem ambulant in circuitu, [Aug.] id est in cupiditate rerum temporalium, quae septem dierum repetitione volvuntur. Et ideo non perveniunt in octavum, id est in aeternum, quod dabitur in octava; unde psalmus iste intitulatur. De hoc circuitu dicit Salomon in Proverbiis: Ventilator est impiorum rex sapiens, et immittit illis rotam malorum (Prov. XX) , [Aug.] id est ambitum 26 volubilium, quae tanquam rota volvuntur. Sequitur: Secundum altitudinem impii sunt in circuitu, sed filios hominum multiplicasti, non quidem in temporalibus, sed secundum altitudinem tuam, id est virtutibus, per quas facis eos ascendere ad te altum contemplandum. Hoc ideo adjunxit, quia est et multiplicatio in temporalibus, quae avertit ab unitate Dei. Sed justi multiplicantur secundum altitudinem Dei, quando eunt de virtute in virtutem. Vel ita: [Cassiod.] Multiplicasti filios hominum, sicut stellas coeli, secundum promissionem factam Abrahae, et hoc, non secundum merita eorum, sed secundum altitudinem tuam, id est sicut te altum decet.

Collatio In Psalmum XI: « Salvum Me Fac. »

VERS. 6.-- Fiducialiter agam in eo. Hebr. habet IAPHIAII LO. Pratensis, Loquetur pro eo. Munsterus aliquid addidit, vel subaudiri voluit de suo, et sic reddidit, ab eo qui sufflat in eum, vel qui ponit ei laqueum; Interpres pro Cajetano simplicius vertit, sufflabit ipsi; Sanctes plus audet, ab eo qui deridendo sufflat in eum; Pellicanus aliter, flatus erunt. Quid hic faciemus, inter tot dubios viarum anfractus? Teneamus certum et relinquamus incertum. Certum est quidem POHACH significare sufflare aut loqui, LXX autem per metaphoram haud incongruam coeperunt sufflare aut spirare alicui vel in aliquo quod est in illo: ponere hoc est suggerere et dicere velut in aurem quid agendum sit. Id quod satis indicat versio Hieronymi, videlicet auxilium eorum, ut legerit in Hebraeo MO, pro . Et LXX. APHIACH LO, id est spirabo ei, si verbum verbo reddas. Et similia haud infrequenter contingere argumentis non futilibus causati sumus, si aequum lectorem nanciscentur.

VERS. 7.-- Argentum igne examinatum, probatum terrae. Graecanicam locutionem sequitur interpres, quod est jam de multis receptum in usu ecclesiastico, ut illud; In convertendo Dominus captivitatem Sion (Psal. CXXV) ; In convertendo inimicum meum retrorsum (Psal. IX) ; Vado piscari (Joan. XXI): et id genus non pauca. Et tamen hanc lectionem nimis contemnunt Faber et suus caecus. Consuetudo latinae locutionis magis recipit quod vertit Hieronymus, separatum a terra. Mirum quam inter se varient neoterici Hebraizantes. Munsterus dicit, in exquisito loco terrae; Sanctes, a Domino terrae. Itidem Pratensis, interpretes pro Casetano, de tecto terrae; Pellicanus, alchimico terreo; Paraphrasis Campensis, arte et instrumentis ad eam rem aptis, ablatum est quidquid inerat terrae impurioris. Alii, in furnulo aurifabri de exquisita formato terra, Chaldaeus et Nebiensis, argentum repurgatum in fusorio a terra. In Hebraeo tantum sunt duo vocabula BAELIL LAARETZ, quae parient tot somnia quot volent homines, si ad ecclesiasticam lectionem dormiamus.

VERS. 9.-- Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Hebr. , CERUM ZULLOTH LIBNE ADAM. Hieronymus juxta Heb. ad eum modum reddidit, cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum; Pratensis, cum exaltabuntur opprobria filiis Adam; Munsterus, cum exaltantur in ignominia, sunt filii hominum; Interpretes pro Casetano, velut elevando vilitates filiis Adae; Sanctes, cum exaltati fuerint, vilitas est filiis hominum; Pellican., cum exaltati fuerint, comessationes filiis hominum; paraphrasis Campensis, cum principatum nacti fuerint, qui inter homines sunt perditissimi; editio ad eamdem, cum vanitas exaltatur inter filios hominum; Nebiensis, cum exaltati fuerint, vilificabuntur filii hominum; Chaldaeus paraphrastes, tanquam sanguisuga, quae sugit sanguinem filiorum hominum. Sed expendamus ecclesiasticam lectionem. Imprimis quatenus pertinet ad exaltationem, seu vertas per verbum, participium, aut nomen, adhuc tenes eumdem sensum. Sed de vocabulo sequente videlicet ZULLOTH, manet scrupus. Quod si deflectas a radice ZALAL, significat comessationes, aut vilitates, et punctum quod vocant dages in ventre litterae lamed denotat more suo, alterum lamed deficere. Si vero deduxeris ZULLOTH, a radice NAZAL, id est defluxit, tunc zuloth significat fluenta seu defluxiones. Igitur fluvii filiorum hominum quadranter intelliguntur generationes hominum, quae multiplicantur ut stellae coeli, et fluunt more aquarum: juxta illud Ecclesiast. primo: Generatio praeterit, generatio advenit. Et illud II Reg. XIV; Omnes morimur, et quasi aqua dilabimur in terram quae non revertuntur. Porro si ad verbum verteres, posses ita reddere, secundum altitudinem fluenta filiorum hominum. Et LXX quo dilucidior esset sensus, extulerunt per verbum clarius, Multiplicasti filios hominum. Et non inconcinne.

Chapter 18 of 157