Psalmus V
Psalmi Titulus: « In Finem Pro Ea Quae Consequitur Haereditatem. »
Verba mea. Titulus: In finem pro ea quae consequitur haereditatem. [Rem.] Titulus hujus psalmi historiae Genesis alludit, ubi legitur quod Abraham duos filios habuit, unum quidem de ancilla Agar, scilicet Ismaelem; alterum vero de libera Sara, scilicet Isaac. Ismael vero major natu persequebatur Isaac, dum luderet cum eo. Intelligens ergo Sara ludum Ismaelis cum Isaac persecutionem esse, dixit viro suo: Ejice ancillam et filium ejus de domo (Gen. XXI) . Ejecta itaque est ancilla de domo cum filio, et libera cum filio haereditatem obtinuit. Ad hanc historiam videtur respicere titulus, cui etiam quaedam verba psalmi alludunt. Verum non de historia, imo de significato agitur hoc psalmo. Libera enim Sara, quae non secundum naturam, sed per Dei gratiam peperit, Ecclesiam significat, quae filios spirituales Deo generat, non vi carnis, sed gratia Dei. Ancilla significat Synagogam, quae pro temporalibus servit; et totum corpus malorum, qui fecundi et terrenis abundantes persequuntur Ecclesiam et filios ejus tormentis et illusionibus: quae tamen consequitur haereditatem aeternam, illis exclusis. Et est sensus tituli talis Psalmus iste, dirigens nos in finem, id est ad aeternam haereditatem, quae est consummatio. Est pro ea libera, id est Sara honoranda, id est agit de Ecclesia honoranda, per liberam Saram significata. [Rem., Alcuin.] Quia hic honoratur Ecclesia, cui habenda haereditas affirmatur, a qua aemula excluditur. Unde sequitur quare consequitur haereditatem, non sic Synagoga quae ejicitur de domo. [Aug.] Ecclesia vero est quae haereditatem, id est vitam aeternam, id est ipsum Deum accipit, qui dicitur nostra haereditas, quia ipse pascit nos et continet, et nos quoque haereditas Dei dicimur, quod ipse nos administrat et regit.
[Cassiod.] Intentio prophetae est certificare fideles de haereditate habenda. Modus: tripartitus est psalmus: primo, agit de haereditate quam sibi petit, et asserit sibi dari, aemulam dicens excludi; secundo, petit auxilium contra ea quae aemula ingerit; ibi, Domine, deduc; tertio, praemia bonorum ostendit, ut sicut terret poena, ita illiciant praemia; ibi, Et laetentur. Hoc modo distinguitur hic psalmus. secundum Cassiodorum. Augustinus autem, qui quinque facit partitiones, hoc modo: prius orat Ecclesia, ut audiatur; secundo, ut intelligat quae impediunt eam ad videndum Deum, vel ut se exauditam cognoscat, ibi, Quoniam ad te orabo; tertio, promittit se futuram Dei domum, ibi, Ego autem; quarto, orat juvari intus, ibi, Deduc me; quinto, prophetat quae poena sit malis, quod praemium; justis ibi, Judica illos. [Cassiod.] Ecclesiae ergo vocatae a Deo, trina est oratio hic, quae orat separari a malitia saeculi, et ad Deum pervenire, ita dicens:
VERS. 1.-- « Verba mea auribus percipe, Domine, intellige clamorem meum. »
Domine, percipe verba oris mei, [Cassiod.] id est psalmodiam, et intellige clamorem meum, id est cordis affectum, quo ad te clamo, [Aug.] quod clamabat Moyses tacens, et Susanna a presbyteris accusata. Intellige, dico, et percipe auribus, id est praesentia tuae majestatis. Et per hoc quod ait. Intellige, bene ostenditur quod spiritualis clamor est, non vocalis, qui intelligitur. Unde et auris Dei, non corporeum instrumentum, sed praesentia divinae majestatis accipitur. Vox enim corporalis aure corporis auditur, spiritualis vero intelligitur, Ideoque nota congruam verborum distinctionem, cum ait, Verba percipe, clamorem intellige. Et quia ore et corde clamo, ideo.
VERS. 2.-- « Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus. »
Intende voci orationis meae, vel, exaudi orationem meam; alia littera: [Cassiod.] Ecce ter de eodem oravit, orationem diriges ad sanctam Trinitatem, dicens: Tu dico qui es rex meus, scilicet Christus, et tu qui es Deus meus, scilicet 10 pater. [Aug.] Rex enim proprie dicitur filius, secundum consuetudinem Scripturae, et fortassis ideo, quia secundum hominem unctus est oleo spirituali. Et bene primo ponitur rex, quia per eum itur ad Patrem. Unde subditur, Et Deus meus. Et tamen non dicit, intendite, sed intende. Quia fides catholica non duos aut tres deos praedicat, sed ipsam Trinitatem unum Deum; non ut eadem Trinitas simul possit aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus dici, sicut Sabellius credidit; sed ut Pater, non nisi Pater; et Filius, non nisi Filius; et Spiritus sanctus, non nisi Spiritus sanctus. Et haec Trinitas non nisi unus Deus sit: quia vere unus Deus est. [Aug. tract. 36 in Joan.] Unde Christus dominus ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X) . Utrumque audi, et adverte, et unum, et sumus, et a Charybdi et a Scylla liberaberis. Quod enim dixit unum, liberat te ab Ario; quod dixit sumus, liberat te a Sabellio. Si unum, ergo non diversum; si sumus, ergo et Pater et Filius. Sumus non determinate diceret de uno, nec unum de diverso. Erubescant ergo Sabelliani, qui dicunt ipsum esse Patrem qui est Filius, confundentes personas; qui dicti sunt Patripassiani, quia dicunt Patrem fuisse passum. Ariani vero dicunt aliud esse Patrem, aliud Filium: non unam substantiam, sed duas: Patrem majorem, Filium minorem. Noli hoc dicere, tu catholice; una enim substantia Patris et Filii, et una divinitas, una coaeternitas, perfecta aequalitas, nulla dissimilitudo. Si igitur credis alium Christum esse a Patre in aliquo tamen distantem secundum naturam, a Charybdi Sabellii evasisti; sed in Scyllaeis scopulis Arii naufragasti. In medio ergo naviga, utrumque periculosum latus devita, et dic: Pater, Pater est, Filius, Filius:. alius Pater, alius Filius, sed non aliud, imo hoc ipsum, quia unus Deus.
VERS. 3.-- « Quoniam ad te orabo, Domine; mane exaudies vocem meam. »
Quoniam ad te. Secunda pars secundum Augustinum. Hucusque est oratio Ecclesiae, ut audiatur, hic tamen intellectus eorum quae impediunt eam ad videndum Dominum. Vel ad hoc ut se exauditam esse cognoscat, prius Ecclesia quasi in praesenti volens audiri, dixit: Exaudi orationem in quo ipsa tuam vocationem ostendit; sed caligans inter procellas hujus saeculi, sentit se non videre quod cupit, et tamen sperat. Scit autem quare non videat, quia adhuc est ei nox peccatorum. Dicit ergo: Quoniam ad te, quasi diceret oravi, nec sum exaudita; nec tamen desistam, imo ad te orabo, o Domine, non in nocte peccatorum, sed in mane exaudies vocem meam. Non in nocte, quoniam peccata fecerunt; sed ea finita, videberis. [Alcuin.] Mane est finis tenebrarum, et initium lucis, quae semper crescit, ut nec incipientes excludantur, qui consuetudine et amore peccandi discedentibus quasi tenebris et incipiunt Dominum videre, et in eo paulatim proficiunt, [Aug.] Et quia nondum exaudita est, sed se exaudiendam dicit, cur ergo prius dixit, Exaudi, et non, exaudies? Quia forsan supra clamavit, volens in praesenti audiri, et ideo dixit, Exaudi. Sed quia in nocte clamavit, non est exaudita. Et quia non est exaudita, sentit quid oporteat transire, ut audiatur. Et ideo ait, Exaudies. Vel superius exaudita est, sed non intelligit se exauditam, quia nondum videt auditorem, nisi tenuerit. Et est sensus: Oravi, nec sentio me exauditam; et adhuc, Ad te orabo, Domine. [Alcuin.] Et quoniam ad te orabo, mane, hoc non mutatur, exaudies vocem meam, id est intelligam me exauditam. Et in hoc,
VERS. 4.-- « Mane astabo tibi, et videbo quoniam non volens Deus iniquitatem tu es. »
Mane. [Aug.] Non ero horarius, sed astabo tibi perseveranter, et per munditiam vitae, non jacebo in terrenis, quaerens in eis beatitudinem. Per hoc enim quod ait, astabo, duo notat, mentis directionem ad aeterna, et perseverantiam. Et videbo, id est sciam, quoniam tu es proprie, qui stabilis manens das cuncta moveri. Deus es. Et ideo non es volens iniquitatem, id est scientiam, [Alcuin.] quod Deum esse, et placere iniquitatem, nunquam conveniunt [Cassiod., Alcuin.] Nota singula verba, es dicit, quod proprie convenit Deo. Item astabo tibi. Astat ille Deo ut praesens, qui purus est. [Hier., et Aug.] Et hoc, Mane, scilicet mox ut tenebras vitiorum deserit. Vel ita, Mane astabo tibi, non mutatur. Et tunc videbo, te. Non enim videt Deum qui terrenis inhaeret, sed qui in mane virtutum Deo astat. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, etc. (Matth. V). Ideo, Mane astabo, ut videam te, quoniam tu Deus es non volens iniquitatem. Iniquitas, scilicet mendacium, homicidium, dolus, et hujusmodi sunt nox, qua transeunte fit mane, ut videatur Deus. Et reddit hic causam, quare mane astabit, et videbit. Quoniam Deus non vult iniquitatem, quoniam si vellet, posset ab iniquis videri sine mane. Vere non vis iniquitatem, quia,
VERS. 5.-- « Neque habitabit juxta te malignus: neque permanebunt injusti ante oculos tuos. »
Malignus. [Gl. int.] Qui malum vult proximo, etsi non possit, neque habitabit juxta te, id est non sic videbit te, ut adhaereat tibi. Unde subdit, neque permanebunt injusti. Injustus est qui non facit quod debet. Ante oculos tuos, id est ante lucem tuam, quia oculi mentis eorum prae tenebris peccatorum non sustinent lucem rectae intelligentiae, et si aliquando vident veram lucem, non permanent, quoniam ea amant quae a vero avertunt. Sed si haec nox transit, fit eis mane, ut videant, et inhaereant veritati.
Vel ita, Mane, mane dicit, quando incipiet aeternitas. Et est, Orabo ad te, Domine; et quoniam ad te orabo, hoc non mutatur. [Rem.] Mane, id est in initio aeternitatis. Exaudies vocem meam. Et in illo, mane, ego astabo tibi, ut praesens. Et tunc plene videbo, Quoniam tu es Deus non volens iniquitatem, id est, intelligam quod non placent tibi iniqui. Et vere, quia tunc, non habitabit juxta te malignus, sed tolletur impius ne videat gratiam Dei. Et tunc non permanebunt injusti ante oculos tuos, et si hic misericordiam ejus habuerunt, qui solem suum oriri facit super bonos et malos. [Alcuin.] Injusti sunt, qui mala faciunt. Vere non permanebunt. Nam
VERS. 6.-- « Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium. »
Odisti omnes. [Rem. Aug.] id est videris odisse, dum separas a te. Non enim odium cadit in Deum, si odire dicitur malos, quia non sinit manere in se. Omnes dico qui operantur iniquitatem. [Hier.] Non dicit qui operati sunt, ne excludat poenitentiam, per quam peccatores justificantur; sed qui operantur iniquitatem. Et accipit iniquitatem, generaliter quodlibet a divinis mandatis alienum; quod operatur ille cui placet. [Gl. int.] Si vero displicet, etsi cadit, languor naturae facit, non ipse facit. Unde Apostolus: Jam non ego operor illud, sed quod inhabitat in me peccatum (Rom. VII) . Sequitur: Et perdes omnes non solum operantes, sed etiam eos qui loquuntur mendacium. [Aug.] Quia hoc est veritati contrarium. Veritas enim est de eo quod est. Mendacium vero non est substantia, vel natura, id est non est de eo quod est naturaliter, sed de eo quod non est. Et merito perditur, qui declinat ab eo quod est ad id quod non est. Et sciendum quia non omnino idem est mentiri, et mendacium loqui. [Aug. in Ench. cap. 18, et De mendacio, c. 12.] Mentiri enim est contra loqui quam quod animo sentit quis. Et sane aliquando verum dicens, mentitur, quia contra conscientiam loquitur; aliquando falsum dicens, verax est, quia non contra conscientiam loquitur. Mendacium vero est, falsa significatio vocis, cum intentione fallendi. Ut ergo mandacium sit, necesse est ut falsitas subsit, et contra conscientiam dicatur. Hoc autem quod hic ait, non generaliter de omni mendacio accipiendum est, sicut nec illud: Os quod mentitur occidit animam (Sap. I) . Sunt enim tria genera mendaciorum. Nam sunt mendacia quaedam pro salute, vel commodo alicujus, non malitia, sed benignitate dicta, ut obstetrices in Exodo fecisse leguntur, quae dixerunt Pharaoni falsum, pro filiis Hebraeorum servatis (Exod. I). Haec autem mendacia non re, sed in dolo, vel indole laudantur. Qui sic mentiuntur, non mendacium in eis, sed dolus, id est prudentia vel indoles laudatur, quia qui sic solummodo mentiuntur, merebuntur aliquando ab omni mendacio liberari.
Est etiam aliud mendacii genus, quod fit joco, quod non fallit. Scit enim ille cui dicitur, causa joci dici. Et haec duo genera mendaciorum non sunt sine culpa, sed non cum magna. Perfectis autem non convenit mentiri, nec etiam pro temporali vita alicujus servanda, cujus morte non occiditur anima sua, id est justi tacentis, vel alterius, id est occisi. Licet autem eis si non falsum dicere, verum tacere. Ut si quis non vult hominem ad mortem perdere, verum taceat, sed non falsum dicat, ne pro corpore alterius animam suam occidat. Non est enim culpa verum aliquando tacere, ut et Dominus in Evangelio ostendit discipulis suis, dicens; Multa habeo vobis dicere, quae non potestis portare modo (Joan. XVI) . Illud autem ubi non est duplex cor, non debet dici mendacium. Ut, verbi gratia, si quis commendet mihi gladium, et promittam reddere poscenti: si furens poscit, non debeo reddere, ne se vel alium occidat. Ideo non hic est duplex cor, quia cum promisi reddere, non cogitavi furentem posse repetere. Si quis ergo omnia mendacia vitare non potest, vel sola hujus necessitatis habeat mendacia, ut etiam ab istis, si sola remanserint, liberari mereatur, et Spiritus sancti robur accipere, quod quidquid perpetiendum est, pro veritate contemnat. Tertium vero genus mendacii est, quod ex malignitate et duplicitate procedit, quod omnibus et summopere cavendum est.
VERS. 7.-- « Virum sanguinum et dolosum abominatur Dominus. »
VERS. 8.-- « Ego autem in multitudine misericordiae tuae intrabo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. »
Virum sanguinum, [Cassiod., Aug.] id est homicidam, idem repetit quod supra dixit, ibi, qui operantur iniquitatem et dolosum, scilicet qui decipit vicinum, hoc est, quod supra dixit: Qui loquuntur mendacium. Hos inquam Dominus abominatur, id est exhaeredabit. Solent enim abominati dici exhaeredati. Ecclesia autem quae consequitur haereditatem, exsultat in spe, dicens: Ego autem. [Aug. in conclus. huj. psal.] Tertia pars secundum Augustinum, ubi Ecclesia se promisit futuram Dei domum, et hunc proximare in timore, ante futuram consummationem, quae expellit timorem. Quasi dicat: Maligni et injusti non permanebunt ante oculos, Ego autem in multitudine misericordiae tuae, id est non meis meritis, sed multa misericordia tua. Introibo in domum tuam, [Rem.] id est coelestem, vel multitudo misericordiae Dei est, multi et perfecti sancti, quos nunc parit Ecclesia. Cum quibus dicit Ecclesia: Introibo in multitudine misericordiae tuae, id est cum multitudine hominum perfectorum, et beatorum, qui tales sunt ex misericordia tua. [Gl. int.] Introibo in donum tuam coelestem, ut lapis in aedificium. Hic notatur liberae Sarae, id est Ecclesiae receptio, sicut supra ancillae exclusio, ut dictum est: Non habitabit juxta te malignus, etc. In hoc introitu perfectio est, per hoc introibo: quia adorabo ad templum sanctum tuum, coeleste. [Aug.] Id est proprie templum, non in templo, cui operibus bonis et orationibus appropinquo, orans ut sim in ejus aedificio. Hoc dicitur de progressu, qui est prius quam detur consummatio. Adorabo dico, in timore tuo, qui est magnum praesidium proficientibus ad salutem, sed pervenientibus foras mittitur. Non enim timent jam amici, quibus dictum est: Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV) , cum scilicet ad id perducti fuerint, quod promissum est.
VERS. 9.-- « Domine, deduc me in justitia tua; propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. »
11 Domine, deduc me. Quarta pars secundum Augustinum, ubi Ecclesia proficiens inter impedimenta orat juvari intus, ne linguis dolosis avertatur. Secundum Cassiodorum et Alcuinum, est hic secunda pars, ubi Ecclesia petit auxilium contra ea quae aemula ingerit. Unde ipsa peribit, quasi dicat: Introibo, in futuro, adorabo, sed nunc contra adversa, o Domine, deduc me, id est fac me proficere. [Alcuin. et Gl. int.] Deductio enim convenit proficienti. Per hoc declarat se in profectione esse, id est in provectu ad perfectionem, nondum in ipsa perfectione. [Cassiod., Aug.] Deduc, dico in justitia tua qua poenitentes et supplices recipis, non in justitia hominis, id est quae homini videtur justitia, ubi malum pro malo datur, quod videtur homini justitia, quod Deus non facit. Quia etsi punit, non suum malum infert, sed suis malis eos relinquit, in id quod elegerunt expellens eos. Homo vero cum punit, malo voto hoc agit. Et ideo ipse prior malus est, dum punire vult malum. Deinde causam supponit, quare debeat deduci.
Propter inimicos meos, confundendos, vel convertendos: Et dirige viam meam qua itur ad te, in conspectu tuo, id est conscientia, ubi homo aliquis non videt, sed tu solus, cui homini laudanti vel vituperanti non est credendum: quia non videt in conscientia, in qua iter ad Deum dirigitur. Ideo subditur:
VERS. 10.-- « Quoniam non est in ore eorum veritas; cor eorum vanum est. »
Quoniam non est in ore eorum veritas, cor eorum vanum est. [Hier.] Vel ita secundum aliam litteram, ubi etiam distinguitur littera sic: Propter inimicos meos, qui insidiantur mihi, dirige, id est ostende. [Rem.]. Viam meam, id est praecepta tua, in conspectu tuo, ut prae oculis habeam ipsa praecepta. Et per ea me regas, ita ut in haeresim non declinem, vel ad dexteram prosperitatis, vel ad sinistram adversitatis, sed regia incedam via, quae est Christus, qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV) . Quoniam non est in ore eorum veritas, [Aug.] scilicet inimicorum meorum, quorum judicio non est credendum. Et ideo ad conscientiam ubi Deus videt, fugiendum est. Nec mirum si veritas in ore eorum non est, quia, cor eorum vanum est. Et ex abundantia cordis os loquitur (Luc. VIII). Vanum est cor eorum, quia cor eorum fallitur de peccato, putans peccata quaedam non esse peccata, et aliquid esse peccatum quod non est peccatum. Et de poena peccati, quia promittunt sibi impunitatem. Et tantum modo non est in ore eorum veritas. Sed etiam
VERS. 11.-- « Sepulcrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant: judica illos Deus. »
[Hier., Remig., et Alcuin.] Guttur eorum est sepulcrum patens, id est comparabile sepulcro patenti, quia fetida promunt ad corrumpendum alios. Quibus si non proficiunt linguis suis, id est malis, dolose agebant. Si enim apte non possunt decipere, dolose agunt, sub specie veri falsa inducentes. Et nota quod ait, agebant, quia non modo moliuntur dolos, sed efficiunt quod intendunt, cum alios seducunt. Vel ita: Guttur eorum est sepulcrum. Pro voracitate, pro qua adulando mentiuntur. Et addit, patens quia semper hiat illorum voracitas, ut sepulcrum patens in recipiendis cadaveribus paratum est. Vel ita: Guttur eorum est sepulcrum patens, [Aug.] quia mendaces blanda adulatione ad se trahunt homines, et sibi assimilando devorant, quibus mortuis, ipsi sunt sepulcra. Sequitur: Linguis suis dolose agebant: hoc non mutatur. Judica. Quinta pars secundum Augustinum. Et est haec prophetia. qua praedicitur quae poena sit malis, quod praemium justis. Non est hic optatio, sed videt quod futurum est, secundum justitiam Dei. Quasi dicat, Et quia tales sunt, o Deus, judica illos. Non optat, sed quod futurum est praedicit. Judica, dico, sic:
VERS. 12.-- « Decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. »
Decidant a cogitationibus suis, id est frustrentur opinionibus suis [Cassiod., Aug.] Decidit enim qui spe sua frustratur. Vel sic, decidant, id est damnentur. Et hoc, a cogitationibus suis, id est teste conscientia eorum, et accusante eos. Ita decidant. Expelle eos qui sibi videntur intromissi secundum multitudinem impietatum eorum, id est longe, ut merentur multae impietates eorum, pelle eos ab haereditate aeterna, quae videndo Deum possidetur. Nam secundum quantitatem et qualitatem peccatorum, expellentur plus minusve. Ideo expelle, quoniam, o Domine, irritaverunt te, vel amaricaverunt te, id est peccando te cibum veritatis suavem sibi amarum fecerunt. Panis enim qui de coelo descendit, qui in se dulcis est, et vita aegris, ita amarus est per peccata, ut sustinere non possint.
VERS. 13.-- « Et laetentur omnes qui sperant in te; in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis. »
Et laetentur. Tertia pars est hic secundum Cassiodorum, ubi post retributiones malorum subdit praemia honorum, ut sicut terret poena, ita alliciant praemia. [Hier., Aug.] Quasi dicat: Illi decidant, et contra laetentur boni in futuro de habita haereditate. Omnes qui modo sperant in te. Quibus gustantibus suavis es. Unde: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII) : Dico laetentur, et non dubie dico [Cassiod.] quia exsultabunt in aeternum, non temporaliter. Unde exsultabunt? ecce, et, id est quia habitabis in eis [Aug.]. Haec est aeterna exsultatio eorum, cum templum Dei fient justi, et erit gaudium ipsorum, ipse incolatus eorum.
VERS. 14.-- « Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum: quoniam tu benedices justo. »
Et tunc qui diligunt nomen tuum gloriabuntur in te, tanquam habentes ad fruendum quod diligunt, quae est haereditas aeterna, de qua intitulatur psalmus. Ideo gloriabuntur, quoniam tu benedices justo, id est benedictionem aeternam dabis justo. [Aug.] Benedictio est gloriari in Deo, et habitare ab eo. Sed quia hanc praecedit vocatio. quae est gratiae, subdit:
VERS. 15.-- « Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. »
Domine ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos, id est bona voluntas tua, qua nos vocasti, nobis est ut scutum contra inimicum quo protegamur; et ipsa est ut victricia arma, quibus vincitur inimicus. [Aug., Cassiod.] Nam bona voluntas Dei praecedit nostram bonam voluntatem, ut vocet ad poenitentiam; et haec sunt arma, quibus expugnatur inimicus. [Aug.] Hoc est scutum contra eum qui in tribulationibus et tentationibus suggerit desperationem. Et est sensus, bona voluntas tua qua vocas, protegit nos, et vincere facit, et accipitur totum de praesenti. [Cassiod.] Vel ita, uno verbo indicat beneficia Dei, scilicet praesentis et futuri temporis, cum ait, scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos, etc. Et accipitur partim de praesenti, partim de futuro. Scutum enim quod a rotunditate dicitur, et est rotundum in patria David, duo facit, quia corpus munit, caput coronat. Ita gratuita Dei voluntas, qui nos vocat, est defensio hic contra omnia, et in futuro corona, ut clypeus capiti aptatus, corona est, cordi defensio. Et, Domine coronasti nos ut scuto bonae voluntatis tuae, id est bona voluntas tua, in praesenti nobis est ut scutum, in futuro ut corona.
Collatio In Psalmum: « Verba Mea, Etc. »
VERS. 9.-- Dirige in conspectu tuo viam meam. In Heb. conversus est sermo HANESCHAR LEPHANAI DARCHECA, Dirige in conspectu tuo viam meam. Hieronymus ad Simiam et Fretellam, et lib. III, adversus Pelagianos, attestatur variasse exemplaria, et eodem recidere sententiam. Ait enim; « Salomon loquitur: Esto confidens in Dominum in toto corde tuo. In tua autem sapientia, ne exalteris, in omnibus viis tuis cognosce cum, ut rectas faciat vias tuas. Intellige quid loquitur: Nec in sapientia nostra, nec in ullis virtutibus confidendum; sed in solo Domino, a quo gressus hominis diriguntur. Denique praecipitur ut ostendamus et vias nostras, et nostras esse faciamus, quae non labore proprio, sed ejus adjutorio atque clementia recte fiunt. Unde scriptum est: Rectum fac in conspectu meo viam tuam, sive ut alia exemplaria habent, rectam fac in conspectu tuo viam meam, ut quod tibi rectum est, etiam mihi rectum videatur. Ita Hieronymus. Profecto via Dei, est via nostra. Est via Dei quam praecipit et ostendit; est via nostra, qua ad eum tendimus. Unde psalmo CXVIII: Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo. In hoc psalmo et caeteris omnibus, ponunt neoterici interpretes alia vocabula a vulgatis, sed cum non laedatur sententia, nolo his leviculis torqueri lectorem, quanquam debuissent meo judicio communi editioni deferre, si tamen eo animo relinquunt ut damnent, quod non facile credimus de omnibus. Monet tamen decimus versus, in quo habemus, Cor eorum vanum est, Heb. QUIRBAM HAVOTH, Intimum eorum pravitates. Et quanquam non dissideat sensus, tamen Hieronymus asserit melius baberi in Hebraeo QUIRBAM. Non dicit Hieronymus quod melius transferatur intimum quam cor, sed quod melius sonat in Hebraeo. Nam statim subdit in Commentariolo hujus loci: « Vere enim insidiatur cor haereticorum omnibus quos decipit. » Deinde reddita est ratio supra, cur non semper eaedem sectiones et membra versuum occurrant, ob id de hujusmodi minus anxie digladiari, hominis esset otiosi.
VERS. 12.-- Irritaverunt te, Domine. Nihil miraberis quod, Domine, non sit in Hebraeo, sed apud LXX et nos, ut majorem energiam faciat, ad declarandam rebellionis superbiam, quando servi mali irritant tam bonum Dominum. Siquidem et isti permittunt sibi liberius similia et dissimilia, verbi gratia, Job XV, ubi habet nostra lectio: Currit adversus eum extento collo, etc. Sanctes vertit, Deus curret adversus eum, ut percutiat eum in collo. Munsterus, Idcirco festinavit manus Dei contra eum, ut comprehendat eum in collo. Cernis sententiam esse conversam, propterea quod addiderunt Deum, aut Dei manum, quod non legebatur in eo loco, ac oportet lectorem hujus rei meminisse, ne cogamur saepius eamdem cantilenam cantare, ubi consilia se offerunt.
VERS. 13.-- Ut scuto bonae voluntatis tuae. Pratensis, ut scuto dilectione; Hieronymus, scuto placabilitatis. Vocabulum Heb. ZATZON, est pius mentis affectus, seu ut ait Pellicanus, benevolentia, unus vertit in genitivo, alius in ablativo. Quando quidem Hebraei non habent hujusmodi casuum varietates, habent tamen statum regiminis, ut appareat lectam esse priorem dictionem CATZNATH, coronasti nos. TAATRENNU, id est coronabis eum, haud dubie legerunt interpretes sine puncto in ventre litterae. Num, quem punctum vocitant Hebraei dagges. Qui si inseratur in ventre litterae sic, significat eum, ubi sine ipso significat nos. Adjuvat quod dicit Faber inveniri in nonnullis codicibus Hebraeis, nos ad sententiam perparvi refert, coronasti eum justum aut nos, nisi referatur ad Christum coronatum. De diversitate temporis non est certandum. Est enim familiarissimum Hebraeis tempus pro tempore accipere, praesertim in prophetis.
Chapter 12 of 157