Psalmus LI
Psalmi Titulus: « In Finem Intellectus David, Cum Venit Doeg Idumaeus, Et Annuntiavit Saul, Et Dixit: Venit David In Domum Abimelech. »
Quid gloriaris in malitia. Titulus: In finem intellectus David, cum venisset Doeg Idumaeus, et annuntiavit Saul et dixit: Venit David in domum Abimelech. Legitur in libro Regum quod David fugiens a facie Saul, venit in Nobe civitatem ad Abimelech sacerdotem, a quo quaesivit panes et gladium. Cui dedit panes propositionis et gladium Goliae, et misit David ad Achis regem Geth. Quandovero Abimelech dedit David gladium et panes, intererat Doeg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul. Cum autem Saul quadam die conquereretur quod nullus nuntiaret sibi David, dixit Doeg: Vidi filium Isai in Nobe apud Abimelech, qui pro eo Dominum consuluit, et dedit ei cibaria, et gladium Goliae (I Reg. XXII) . Praecepit ergo Saul emissariis, ut interficerent Abimelech, et omnes sacerdotes qui erant in Nobe. Illis autem nolentibus extendere manus in sacerdotes Domini, ait Saul ad Doeg: Irrue in sacerdotes: et irruit Doeg, et trucidavit octoginta quinque viros vestitos Ephoth (ibid.) . Viros quoque qui erant in Nobe, et mulieres et parvulos, et animalia occidit, solus Abiathar filius Achimelech evasit et fugit ad David. [Aug., Hier., Aug., Hier., Aug.] Hanc historiam tangit iste titulus, nec discrepat a veritate historiae, nisi quia in libro Regum legitur Achimelech, cum hujus psalmi titulus habeat Abimelech. Hieronymus quoque dicit in Hebraeo esse Achimelech. Ita enim dictus est sacerdos ille, sed propter similitudinem litterarum, scilicet beth et caph, quae modico apice differunt, variatur Abimelech. Vel forsan sicut supra in praecedenti populo titulus habet, non coram Achis, sed coram Abimelech (Psal. XXXIII) , mutato nomine, ut non res historiae prosequaris, sed mysterium, ita et hic. Mysterium ergo prosequentes, prius nominum interpretationes, deinde mysticas eorumdem significationes attendamus. Abimelech interpretatur ergo patris mei regnum, et significat Judaeos. Domus Abimelech regnum est Judaeorum, quod Pater instituit; Doeg, motus; Idumaeus, terrenus ab Edom, quo nomine vocatus est Esau. Saul petitio, et significat mortem, quam homo peccans verbis et manibus appetiit, sicut populus a Domino Saulem regem extorsit (I Reg. XVIII). David manu fortis, vel desiderabilis aspectu (Gen. XXII) . [Aug., Cassiod., Alcuin., Cassiod.] Doeg prodidit David; et sacerdotes occidit, non David. Sicut aries immolatus fuit pro Isaac, non Isaac, ubi, id est in quo utroque facto effuso sanguine, resurrectio Christi et vita significata est, id est significatum est quod Christus, et si secundum hominem sanguinem funderet et pateretur, quod significat arietis immolatio, et sacerdotum occisio; tamen secundum deitatem impassibilis et illaesus vivebat, quod significat David evasio. Doeg Idumaeus, id est motus et terrenus, est genus malorum hominum, terrenum quod movetur, non perseverat in aeternum. David rex comedit panes propositionis, quos non licet edere, nisi solis sacerdotibus (Levit. XXIV), figuravit non solum personam regis, sed etiam sacerdotis. Est ergo David Christus, et corpus ejus; hic autem mista sunt terrenum regnum, et coeleste, id est boni, qui sunt regnum Dei, et mali qui sunt regnum diaboli. De his duobus generibus hominum, agit hic psalmus; et non est oratio pro malis, sed prophetia, qua dicitur quid sit eis futurum. Et est sensus tituli: Intellectus David prophetae mittens nos in finem. Hic ostenditur quid habuit de hoc quod factum est, cum venisset Doeg, id est motus, Idumaeus, id est terrenus, id est genus malorum; et nuntiasset Sauli, quia prodidit Christum morti. Quid? Venit David, id est Christus, in domum Abimelech, id est ad Judaeos, quia tunc proditus est morti Christus, cum venit ad regnum Patris, id est regnum Judaeorum, quod Pater instituit. Et hoc in illa historia figuratum est. Aliter Doeg Idumaeus adversarius David, qui interpretatur motus et terrenus, significat Antichristum, qui totum orbem movebit, qui veniet per signa et miracula ante adventum judicii; et auxilium a Saule, id est a diabolo petens, nuntiabit David venisse in domum Abimelech, id est Christum venisse ad Ecclesiam, quae est regnum Dei Patris. Et est sensus: Intellectus David, prophetae, tendens in finem. Hic aperitur habitus de hoc quod factum est: Cum venisset Doeg Idumaeus, id est Antichristus; et nuntiasset Sauli, id est diabolo. Venit David, id est Christus, in domum Abimelech. id est ad Ecclesiam: et utitur praeterito pro futuro. Intentio: Roborat fideles contra Antichristum, et ejus complices. Modus. Quatuor sunt partitiones Prima est invectio Doeg, ut fideles roboret, Secundo agit de celeri fine iniqui, ibi, propterea Deus destruet te in finem. Tertio pro dejectione ejus ponitur irrisio, ibi, videbunt. Quarto dicit quomodo contra cum bonus se habeat, ibi, ego autem. Propheta ergo invectionem faciens contra Doeg, dicit, o tu Doeg,
VERS. 1.-- « Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? »
Qui potens es in iniquitate, [Aug.] quod minimum est, quid gloriaris in malitia? quasi dicat, in bono gloriandum est, quod magnum est. Quae vero sit iniquitas haec, exponit subdens:
VERS. 2.-- « Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum. »
Tota die, [Aug., Hier., Aug., Gl. int., Aug., Cassiod., Alcuin.] id est sine intermissione. Ecce iniquitas. Lingua tua cogitavit injustitiam, id est meditatio mali est in lingua, in qua ostenditur levis mens, praeceps dictio, quia non ante cogitat quam loquatur. Unde Salomon ait: In ore stultorum est cor eorum (Eccli. II) . Iste talis, si non potest facere, loquitur malum; sed si et hoc nequit, saltem cogitat, ut quando aliquid mali abest a manibus, a corde non absit. Quid vero efficiat subdit, fecisti dolum sicut novacula acuta, id est ita expedite, sicut novacula acuta, cito et facile radit. Vel sicut novacula superfluos et inutiles pilos radit, ita mali sanctis capillos radunt, id est inutilia et superflua rapiunt, scilicet mala desideria et bona praesentia, quae sancti contemnunt, cum ipsa vita, ut sint filii Core, quibus dicitur: Nolite timere eos qui occidunt corpus; animam autem non possunt occidere (Matth. X) . Et est: Fecisti dolum sicut novacula acuta, quia inutilia rapit, et animum purgat. Vel, Fecisti dolum sicut novacula acuta, quae dum promittit innovationem, incidit; ita et ille dolosus, id est Antichristus, suis promittit beatitudinem, et occidit.
VERS. 3.-- « Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis, quam loqui aequitatem. »
Dilexisti. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Quasi dicat: Non tantum fecisti, sed etiam dilexisti malitiam, non deserit malum qui diligit super benignitatem, quia et si benignitas quandoque tangit animum ejus, refugit. Et nota quod ait dilexisti malitiam super benignitatem. Quasi dicat: Utrumque habes ante te; sed hoc, id est malitiam eligis perverse; et ita facis, quasi leves aquam super oleum, et terram super coelum, sed cum his, id est ad similitudinem horum cadis inferius, quia sicut ista suo pondere deorsum feruntur, sic tu benignitati praeferens malitiam ruis in profundum, quia talentum plumbi super quod sedet iniquitas, ut Zacharias propheta ait (Zach. V), amplexaris. Dilexisti etiam loqui iniquitatem magis quam aequitatem, quasi nec mala tegis verbis decoris, sed
VERS. 4.-- « Dilexisti omnia verba praecipitationis tuae, lingua dolosa. »
Dilexisti omnia verba praecipitationis, [Hier., Gl. int., Aug.] tuae et aliorum. Dico dilexisti, tu qui es lingua dolosa, id est linguosus et dolosus. Vel sic, dilexisti omnia verba praecipitationis. Haec sunt verba praecipitationis, scilicet, lingua dolosa, id est dolosa verba fallaciae ministra, aliud in corde gestantium, aliud ore promentium.
PARS II. VERS. 5.-- « Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. »
Propterea. [Cassiod., Gl. int., Aug., Cassiod.] Secunda pars, ubi agit de celeri fine iniqui. Quasi dicat: Haec dilexisti, propterea Deus destruet te in finem, et si non modo, quia prius evellet te, id est dignitatem auferet, et post emigrabit, id est faciet te transferre de tabernaculo tuo, id est de hac vana gloria, in qua ad tempus es. Vel, de tabernaculo suo. Alia littera, etiam accipit tabernaculum praesentem Ecclesiam, ubi modo est Doeg Idumaeus cum David cui insidiatur, id est paleae cum granis, servi cum filiis, qui non manebunt in domo in aeternum (Joan. VIII). Et hoc est. Et emigrabit te, id est emigrare faciet te, de tabernaculo suo, id est de praesenti Ecclesia, ubi sunt paleae cum granis. Quasi dicat: modo es in tabernaculo, sed servus non manet in domo in aeternum; modo si qua bona facit servus, mercedem suam recipit; et radicem tuam evellet de terra viventium, id est de beatitudine sanctorum. Radix nostra charitas est, qua radicati sumus in terra viventium: de qua radix hujus, id est voluntas eradicatur, quia non est altius fixa per charitatem, sed est 112 in arida petra et sterili, supra quam jactata semina aruerunt, quia non habebant humorem (Luc. VIII). Ecce Doeg, id est motus, unde loquitur titulus. Hic est enim pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Vel radix mali, est cupiditas, quae non parit fructum in terra viventium. Vel specialiter loquitur de Antichristo, cujus radix sunt ministri ejus, qui cum eo nihil habebunt, cum sanctis.
PARS III. VERS. 6.-- « Videbunt justi et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum. »
Videbunt. [Cassiod., Gl. int., Aug., Gl. int., Aug., Gl. int.] Tertia pars ubi pro dejectione ejus a sanctis irrisio facta ostenditur. Quasi dicat: Haec patientur mali, sed non sine fructu piorum, quia, videbunt, modo justi, id est, vident nunc quid malis eventurum sit in finem; et timebunt, id est timent sibi ne et ipsi cadant, et in futuro super eum ridebunt, id est irrisione dignum indicabunt. Hic vero flent, nunc enim ambulant, ut Petrus ait: Intendentes ad propheticum sermonem, quasi ad lucernam in nocte, donec dies luceat, et Lucifer oriatur in cordibus nostris (II Petr. I) , id est Christus appareat, qui est lux nostra. Et ideo timendum est modo, quia in nocte agitur. Tunc vero erit dies, et ideo tunc ridebunt super eum, quia non erit tunc locus correctionis, et dicent: Ecce homo, non Deus, Qui non posuit Deum adjutorem suum, sed se deum fecit: Quasi dicat: Non speravit in Deo, sed in divitiis. Unde sequitur:
VERS. 7.-- « Sed speravit in multitudine divitiarum suarum; et praevaluit in vanitate sua. »
Sed speravit in multitudine divitiarum suarum. [Aug., Cassiod., Alcuin.] Non dicit, habuit divitias, quia habet aliquis qui non amat, et ardet avaritia, etiam qui non habet, et praevaluit in vanitate sua, quia nihil est vanius eo qui putat plus valere minimum quam Deum. Vel de antichristo specialiter agitur. Et praevaluit in vanitate sua, quia plus omnibus malis fideles decipiet.
PARS IV. VERS. 8.-- « Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum, et in saeculum saeculi. »
Ego autem. [Cassiod., Aug.] Quarta pars, ubi dicit quomodo contra eum se bonus habeat. Et nota quia hucusque fuit vituperatio illius partis. Hic vero est laus contrariae partis. Ecce perfecta demonstratio Quid dicat: Mali sperant in divitiis, ego autem, dicit populus fidelis, qui sum in domo Dei, id est Ecclesia, sicut oliva, quae hieme et aestate viret, fructifera, de cujus germine Christus est. Populus Dei est ista oliva, de qua fracti sunt superbi rami, id est Judaei, et insertus est humilis oleaster de gentibus. (Rom. XI). Ego, inquam, qui sum oliva. Speravi in misericordia Dei, ille scilicet, Doeg in divitiis. Misericordia Dei dico, duratura in aeternum. Quod autem dixit in aeternum, repetit. Et, pro id est in saeculum saeculi, ut repetendo confirmet quam fundatus est in amore regni coelorum. Vel ita, Speravi in misericordia Dei, non ad terrena adipiscenda, sed ad ea quae sunt, in aeternum, et in saeculum saeculi, id est aeterna. Et
VERS. 9.-- « Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. »
Confitebor tibi in saeculum. [Aug., Gl. int., Cassiod., Aug.] Id est laudabo te in saeculum, quia fecisti praedicta, scilicet quod sum oliva, quod speravi in misericordia Dei in aeternum, et exspectabo, non ero praeproperus; nomen tuum, id est rem nominis tui, quod est Jesus, scilicet quod tunc salvabor. Ideo exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est. Jucundum est nomen, sed non nisi gustanti; amarum vero est saeculum. Dico bonum est, sed in conspectu sanctorum tuorum, tantum, non in conspectu impiorum, qui non gustant amando.
Collatio In Psalmum LI: « Quid Gloriaris, » Etc.
VERS. 1.-- Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? Hieronymus et Hebr. reddunt pene oppositum sensum in secunda sententia, ad eum modum: Hieronymus, potens misericordia Dei, tota die, ut exordium sequentis versus, respiciat finem praecedentis. Neoterici Hebraicatores figunt diastolem in particula potens. Quid gloriaris in malitia, o potens? Misericordia sive pietas Dei mecum est, supple per totum diem. Pietas autem et iniquitas, quid non compugnant? Sed sciendum apud Hebr. idem vocabulum HESED, notare et pietatem, et vitium. Dehinc ubi legunt nunc, ante haec verba tota die, EL, id est Dei, referendo ad pietatem quae praecedebat, LXX legerunt EL, id est ad, quasi dicas, ad totum diem, alias, tota die. Ubi nulla est discrepantia prorsus in litteris. Punctulus et is tertius distantiam facit. Et ob variam lectionem, necesse erat hanc aut illam sequi distinctionem ad praecedentia et sequentia; et verbum ambiguum, altero et altero reddere significatu. Et translator ad Campensem accepit el, non pro Deo, sed pro gigante. O, inquit, facinorose gigas.
VERS. 4.-- Dilexisti omnia verba praecipitationis. Hieronymus, ad devorandum. Sive ut transferunt interpretes pro Cajetano, verba glutitionis; Pratensis, depressionis, Sanctes, omnia verba dissipata. BALA juxta Hebr. significat devoravit, deglutivit: et qui praecipitanter loquitur, quasi verba devorat. Item corripit, diruit, perdidit, in secunda conjugatione. Hinc BELA, corruptio, praecipitatio. Eodem tum demum recurrit intelligentia. Nam Matth. XII: Ex abundantia cordis os loquitur. Et quando quispiam corde perverso exardescit proximo incommodare, ore nefario quam potest praecipitantissime expromit quod gestat in corde maligno, ad subvertendum. Quare mox subtexitur. Lingua dolosa LESCHON MIRMAH, quod potest reddi septimo aut vocante casu ex Hebr., licet apud LXX legatur γλῶσσαν δολίαν, linguam dolosam, ut respiciat verbum praecedens, dilexisti, aut intelligatur praepositio, κατὰ per linguam dolosam, quemadmodum in translatione Romana, in lingua dolosa. Et certe Chaldaeo respondens interpretatio est prorsus cum nostra lectione.
VERS. 7.-- Praevaluit in vanitate sua. Hier., in insidiis suis. Et ad eum modum Nebiensis: Reliqui dicunt in pravitate sua. Vocabulum HAUATH, juxta Hebraeorum traditionem, significat corruptelam et pravitatem, ac malitiam cordis et operis. Ad sensum parvi refert. Chaldaeus autem dicit, in pecunia sua; in quam sperare quam vanum sit docet evangelium.
Chapter 58 of 157