Psalmus LII
Psalmi Titulus: « In Finem Intellectus David, Pro Amalech, Vel Pro Maeleth. »
Dixit insipiens. Titulus. In finem intellectus David pro Amalech. In libro Regum legitur quod David fugiens a facie Saul abiit cum sexcentis viris ad Achis regem Geth, qui dedit ei civitatem Sicelech, quam David absente Amalechitae invaserunt, et succenderunt, captivas quoque duxerunt uxores ejus, et aliorum, et filios et filias. Quod cum accepisset David, revertens de exercitu regis Achis, insecutus est eos atque percussit, reduxitque; omnia quae rapuerant (I Reg. XXVII-XXX). [Rem., Alcuin., Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Hanc historiam tangit iste titulus. Amalechitae vero, qui interpretantur populus lingens terram, significant Antichristum et suos, terrena amantes, qui in fine mundi pro viribus vastabit ecclesiam. Sed David, id est Christus, vere manu fortis, eamdem liberabit percussis Amalechitis, id est Antichristo et suis. Et est sensus, hic est. Intellectus David prophetae, dirigens nos in finem, id est in Christum, quem habuit pro Amalech, id est de Amalechitis, qui vastaverunt Sichelech, per quos intellexit membra Antichristi Ecclesiam vastatura, quae hic confutantur. Vel secundum aliam litteram, quam ponit Aug., scilicet pro Maeleth. Maeleth vero interpretatur dolens, vel parturiens: et significat Ecclesiam, quae dolet refrigente charitate multorum, et parturit, donec Christus formetur in illis (Gal. IV). Pro hac, scilicet parturiente, agit hic Propheta de malis, minando illis et increpando, inter quos gemit parturiens. Et est sensus; hic est, intellectus David prophetae tendens in fine habitus pro Maeleth, id est pro parturiente, vel dolente, quae est Ecclesia, pro qua increpantur hic homines inter quos gemit. Et notandum quod supra idem psalmus quantum ad verborum superficiem praecessit. Sed differt ab isto, tam titulo quam materia, quia ibi de incarnatione Domini; hic de adventu judicii agitur. Intentio Prophetae est Ecclesiam contra malos roborare et consolari, quae consolatio in fine psalmi ostenditur. Modus tripartitus est psalmus. Prima pars est increpatio malorum. Secunda, comminatio per finem, ibi, nonne. Tertio, dicit quod salus sit parturienti, ibi, quis dabit. Primo ergo increpans malos et improperans, ait:
VERS. 1.-- « Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. »
Dixit insipiens. [Aug., Cassiod., Aug., Alcuin., Aug.] Inter hos insipientes dolendum est, licet enim singulariter dicatur, tamen plures intelliguntur. Insipiens. Ergo, id est omnis qui male vivit, dixit, quia Deus audit, etsi non homo, ut quod dicitur, auditur in corde suo, etsi aure non audet. Quid dixit? Non est Deus. Qui enim putat Deo placere mala, non eum putat esse Deum. Vel qui dicit eum omnibus parcere. Idem namque Deo est esse Deum, et esse justum, quia justitia in Deo Deus est. Qui ergo negat eum esse justum, negat esse Deum. Eum vero negat esse justum, qui ei putat placere mala, vel non punire. Hic est cui supra dictum est: Aestimasti quod ero tui similis (Psal. XLIX) . Ille dicit: Non est Deus. Vel insipiens, id est Judaeus, dixit in corde suo, id est studio deliberatae malitiae: Hic homo non est Deus. Idem hodie mali dicunt: Cur ita? quia
VERS. 2.-- « Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. »
Corrupti sunt. [Gl. int., Hier.] Vel ita continua, hoc dicunt illi, et ideo corrupti sunt ab omni vi rationis, et (quod deterius est) abominabiles facti sunt omnes qui dicunt: Non est Deus. Et hoc in iniquitatibus suis, adeo quod non est de illis qui faciat bonum. Sed
VERS. 3.-- « Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum. »
Deus de coelo, [Gl. int., Aug., Gl. int., Alcuin.] mittendo Filium suum, prospexit super filios hominum, id est misertus est eorum qui deberent esse filii hominum, portando imaginem novi hominis (I Cor. XV). Vel de coelo, id est per sanctas animas, prospexit super filios hominum, id est admonuit, ut videat, id est videri faciat, si est aliquis intelligens cognitione, aut requirens Deum opere. Vel sic, si est intelligens, aut si non intelligit, si saltem, est requirens intelligere Deum. Dico quod prospexit, sed
113 VERS. 4.-- « Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. »
Omnes declinaverunt. [Aug., Hier., Gl. int., Aug., Cassiod.] Quasi prospiciendo hoc inveni, et simul cum ipsa declinatione inutiles facti sunt sibi et aliis. Unde non est qui faciat ex se, scilicet ductus ratione bonum, et quasi ex dolore repetit, non est usque ad unum, id est nec unus. Si vel, id est saltem unum exciperet, diceret praeter unum. Notatur hic congruus ordo, prius declinant, tunc inutiles: inde, non est qui faciat bonum.
PARS II. VERS. 5.-- « Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem; qui devorant plebem meam ut cibum panis? »
Nonne scient. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Alcuin.] Secunda pars, ubi est comminatio malorum per finem. Minatur enim illis iste qui loquitur pro parturiente. Quasi dicat: Illi dicunt: Non est Deus. Sed nonne scient omnes in futuro, qui modo scire nolunt, qui operantur iniquitatem, et qui plebem meam, quae parturit et dolet, devorant, volentes eam consumere. Devorant dico, ut cibum panis, id est assidue. Nonne, inquam, hi omnes, scient, quoniam Deus vere est. Quasi dicat: Scient utique poenarum experimento. Et merito hoc eis, quia hi
VERS. 6.-- « Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non fuit timor. »
Deum non invocaverunt. [Aug.] Hoc quisque invocat quod vult habere. Hoc dicendo, consolatur gementes, ne imitentur prosperantes, quia tales Deum non invocaverunt, unde cito perituri sunt. Unde sequitur: Et ideo, Illic trepidaverunt timore ubi non fuit timor, id est de terrenis timent, de quibus non esset timendum; sed non de his ubi esset timendum, id est de aeternis, sicut et Judaei qui Deum occiderunt, ne perderent locum et gentem (Joan. XI). Quare hoc?
VERS 7.-- « Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. »
Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, [Gl. int., Aug., Cassiod., Aug., Alcuin.] id est interiora bona qui hominibus placent, id est placere quaerunt. Os vero illius, id est Christi, nemo confregit, qui hominibus placere noluit, contractis ossibus duorum, qui cum eo fuerunt crucifixi (Joan. XIX). Boni sibi displicent, cum carnem castigant; mali sibi placent. Confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Hoc specialiter ad litteram de Judaeis, quia locum perdiderunt pro quo Christum occiderunt. Vel de omnibus generaliter malis. Et ponit praeteritum pro futuro. Confusi sunt, id est confundentur quia a regno Dei separabuntur. Quoniam sprevit eos, id est spernet, sed Israel salvabitur. Unde sequitur:
PARS III. VERS. 8.-- « Quis dabit ex Sion salutare Israel; cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob et laetabitur Israel. »
Quis dabit ex Sion. [Cassiod., Aug.] Tertia pars, ubi dicit quod salus erit parturienti Ecclesiae. Quasi dicat: Dixistis non est Deus, sed, o vos stulti, quis procedens ex Sion, id est de Judaeis, dabit salutare Israel. Nonne hic solus cui dixisti, non est Deus? Utique iste solus dabit, tunc cum averterit Dominus, qui modo inter manus vestras tenetur captivus, captivitatem plebis suae, et tunc Jacob verus, id est Christianus populus, cui major serviet (Gen. XXV). exsultabit hic, quia haec intelligit et ipse idem factus Israel laetabitur in futuro, quia ipse cognoscet perfecte.
Collatio In Psalmum LII: « Dixit Insipiens, » Etc.
Titulum AL MAHALATH, Hieron., interpretatur chorum, alii haereditatem. Quidam musicum instrumentum, Munsterus dicit incertum esse Hebr. quid significet. Legitur Graece ὑπὲρ Μαελέθ. Unde in Latinis codicibus videtur mendose legi, pro Amaleth, loco, pro Maeleth, idque potuit nonnullos decipere. Ipsa proinde Aug. interpretatio, Maeleth, id est parturiens, a radice Hebraea HALAL, ostendit exemplaria typis excussa esse corrupta, quandoquidem habent pro amaleth, in titulo, cui interpretamentum subjectum reclamat pro parturiente.
VERS 4.-- Simul inutiles facti sunt. NEELAHU, id est putruerunt, corrupti sunt; Hieronym. adhaeserunt Nam radix ALAH, dicitur per metathesim, id est transpositionem litterarum, teste Rab. Da. Kimhi in libro radicum, pro HALA, quod significat oppressit, attenuatus est. Hinc HELEATHAH, id est rubigo, secundum Hieronymum; et illa metallo adhaeret, ut corrumpat et exedat. Sic impii per mutuam malitiae communicationem sese perdunt et corrumpunt, ut coram Deo feteant.
VERS 7.-- Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui hominibus placent. Hieronymus vertit, ossa circumdantium te; Pratensis, Sanctes, Munsterus, et interpretes pro Cajetano, ad eumdem sensum. Hebraeus: legitur, HONAC, a radice HANAH, id est obsedit, castrametatus est. Ergo apparet LXX legisse HONEN, id est gratificatis et periphrasi usi sunt, quo claresceret sensus: ac dixerunt, qui hominibus placent. Pellicanus legit ut littera caph in fine sit essentialis, non accidentaria, quia vertit ossa dedicationis, a themate , id est dedicavit.
Chapter 59 of 157