Skip to the text

Psalmus LXXIII

Psalmi Titulus: « Intellectus Asaph. »

Ut quid, Deus, repulisti in finem? [Aug.] Titulus: intellectus Asaph. Asaph Hebraice, Graece, Synagoga; Latine dicitur congregatio. Et licet congregatio sit quorumcunque, scilicet vel pecorum, vel hominum, vel lapidum, vel hujusmodi collectio, proprie tamen Synagoga dicitur congregatio populi filiorum Israel. Asaph ergo, id est Synagogae, quae tantum de Judaeis proprie dicitur, vox est hic; sed secundum grana, non secundum paleas. Synagogae vero data est lex, quae quidem a Deo per Mosen data est, per Christum vero gratia et veritas facta est (Joan. I). Gratia, quia modo per charitatem impletur, quod tunc jubebatur. Veritas, quia redditur quod promittebatur. In lege vero et prophetis tria erant, scilicet praecepta, sacramenta, promissa. Praecepta, eadem cum Evangelio fere omnia; moralia enim eadem; caeremonialia, non eadem; sacramenta, non eadem, quia illa tantum promittebant, haec dant salutem. Promissa non eadem, quia ibi terrena primo animalibus promittebantur; hic aeterna, spiritualibus. Ibi quoque sub figura temporalium spiritualibus, spiritualia promittebantur, unde illa temporalia erant quasi sacramenta spiritualium rerum in se latentium. Illa ergo temporalia ablata sunt ubi veritas venit. Non est unctio, vel sacerdos vel propheta, vel templum: vastata sunt omnia pro quibus Christum occiderunt. Hanc vastationem vel destructionem plangit hic Asaph, non quidem stultus, sed etiam intelligens et discernens terrena a coelestibus, Vetus Testamentum a Novo Testamento, ut scias quid ex his eligere debeas. Et est sensus: Hic est intellectus Asaph, id est: in hoc psalmo aperitur quid fidelis Asaph intelligat, [Cassiod.] scilicet quod venit veritas figuris ablatis, et quod aeterna, non temporalia quaerenda sunt. Et est iste psalmus primus lamentationis Jerusalem, de qua re sequuntur alii scilicet duo, septuagesimus octavus, et centesimus tricesimus sextus. Et hoc est genus dictionis charitate plenum. Docet enim flere cum flentibus, ampliori autem misericordia plorat hic, scilicet David, quam Jeremias. Iste enim plorat in prosperis Jerusalem, nondum visa captivitate, sicut postea flevit Jeremias captivitate peracta. Ideo autem subversio civitatis toties deplorata praescribitur, ut duritia Judaeorum, vel calamitatibus terreretur. [Aug., Cassiod.] Intentio: Monet relictis figuris transire ad veritatem. Modus: Tripartitus est psalmus. Primo describens subversionem Jerusalem irreparabilem, quaerit causam quare fuerit quasi admirans et conquerens, et precatur pro repulso populo et ultionem in destructores, quae quidem est eis utilis, et jam facta est. Secundo ostendit salutem ubique factam in adventu Christi, ibi, Deus autem rex. Tertio quod ubique fit precatur fieri Judaeis, ibi memor esto. Admirans ergo et conquerens ait, o

VERS. 1.-- « Ut quid, Deus, repulisti in finem? iratus est furor tuus super oves pascuae tuae. »

Deus, [Cassiod.] qui es creator noster, repulisti nos, quasi alienos a tua defensione. Et hoc in finem, id est ex toto, quia etiam nec templo tuo parcitur, per hoc interitum et captivitatem significat, quae a Tito fuit. [Aug.] Vel, repulisti nos, usque in finem saeculi. Vel, repulisti nos, ut mitteres nos in finem, id est in Christum, qui est finis; et furor vel animus tuus iratus est. [Gl. int., Cassiod., Aug.] Non dicit simpliciter iratus es, vel furibundus es; sed iratus est furor, ut hac geminatione gravissimus ostendatur super oves. Oves nominat, ut misericordiam pii pastoris moveat; pascuae tuae, vel gregis tui, hoc ideo dicit, quia in eos temperantius vindicamus, quos aliquando fuisse nostros meminimus. Et, ut quid? Quasi dicat: Cur est hoc? nisi quia pastorem non cognovimus? nec reprehendit, sed quaerit quare.

VERS. 2.-- « Memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio. »

Memor esto. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Praestita beneficia numerat, ut plus judex invitetur ad consueta beneficia; et plus sua beneficia in eis quam eorum errata attendat. Orans ergo pro eis, ait: Memor esto congregationis tuae, Domine, quam possedisti ab initio, illius populi, id est a patriarchis, qui fuerunt initium ejus. Hic est populus Israel quem possedit, non gentes. Vel, quam creasti ab initio, alia littera. Etsi omnes creat et disponit, Judaeos tamen specialiter, quibus legem dedit. Memor esto, et debes, quia

VERS. 3.-- « Redemisti virgam haereditatis tuae; mons Sion in quo habitasti in eo. »

Redemisti ab Aegypto. [Haym., Aug.] Ecce aliud beneficium. Virgam vel sceptrum haereditatis tuae, id est regnum haereditarium, scilicet Judaicum populum, quod non gentes. Ipsa enim congregatio virga haereditatis dicitur, quam volens Deus possidere, virgam Mosi vertit in serpentem; sed apprehensa cauda, rediit in virgam. Cum enim diceret Moses Deo: Quod signum dabo filiis Israel, ut credant quia in me misisti? ait ad illum: Quid tenes in manu tua? Qui respondit: Virgam. Et ait illi Deus: Projice illam in terram. Et dimisit virgam in terram. Et facta est serpens, et expavit Moses, et fugit, et dixit illi Dominus: Apprehende caudam ejus. Et apprehendit, et reversa est in statum suum, virga facta, sicut ante virga erat (Exod. IV) . Et propter hoc ipsa congregatio virga dicitur. Mons Sion, scilicet quae virga vel haereditas, vel congregatio, est mons Sion, ubi erat populus, templum, et sacrificia, et omnia Christum promittentia. Et ideo non debebant tunc deseri. Hieronymus aliam litteram ponit, scilicet montem vel montis Sion, sive in eo. Et est, redemisti virgam haereditatis tuae, scilicet montem Sion. Vel, virgam haereditatis, [Cassiod.] scilicet montis Sion. Per Sion Jerusalem significat. Hucusque Veteris Testamenti facta dixit, quae sequitur veritas promissa. Unde addit: in quo, monte Sion, habitasti, o Christe, quia ibi praesentia Christi hominis habitavit. Et per hoc supplicat, ne daret eam vastitati. In eo, vel non est ibi, vel vacat, et non tantum pro meis rogo, sed etiam pro gentibus. Unde subdit: leva etiam manus, etc. [Aug.]

Vel mystice potest accipi. Per virgam intelligitur Christus; per serpentem mors, quia suasu serpentis mors intravit in mundum (Gen. III). Virga ergo in serpente, Christus est in morte. Unde et serpens aeneus in deserto, ubi mordebantur a serpentibus, erectus est in ligno: quem qui intuebatur a serpentibus sanabatur, id est qui credit in Christum mortuum, ab aeterna morte liberatur. Expavit Moses et fugit. Sic apostoli, moriente Christo, retenta cauda, id est posterioribus, serpens fit virga, quia primo occisus, postea surrexit, quod est mutari serpentem in virgam. Tenuit Moses caudam sine timore, quia discipuli crediderunt firmiter cognita resurrectione. [Alcuin., Hier., Aug.] Et est sensus: Memor esto congregationis tuae, et eris, quia redemisti, te pretio, virgam haereditatis tuae, id est redemisti haereditatem tuam, per te pretium, per te virgam. De hac virga ait Jeremias: Virgam vigiliarum ego video (Jer. I) . Vel per virgam Mosi, humani generis stabilitas designatur, quam habuit ante peccatum. Virga cadens in terram mutata est in serpentem, qui corporis sui movetur anfractibus, quia per lapsum peccati, homo de stabilitate vitae mutatus est in hujus mortalitatis progressus. Retenta cauda fit serpens virga. Cauda est finis saeculi, in quo redimus ad manum Dei, et efficimur stabilitum regnum Dei, qui per mortem quasi per serpentem fluximus. Tunc enim homo ad manum Dei in resurrectione revertens, pristinam accipiet stabilitatem. Et est sensus: Redemisti virgam haereditatis tuae, id est reformasti pristinam stabilitatem in homine, ut sit tua haereditas. Sed quia et hoc de gentibus credentibus erit, quae multo plures sunt Judaeis, de quibus hoc dicat exprimit, dicens, 161 mons Sion, [Gl. int., Aug., Cassiod.] quasi dicat, quae haereditas est, mons Sion, id est non de gentibus hoc dico. Vel, redemisti virgam haereditatis tuae, scilicet montem Sion istum in quo habitasti, per legalia instituta, quae Christum promittebant ante adventum Christi, vel corporali praesentia. Et in eo monte existens,

VERS. 4.-- « Leva manus tuas in superbiam eorum in finem, quanta malignatus est inimicus in sancto. »

Leva manus tuas, [Aug., Cassiod., Cassiod., Alcuin.] id est potentiam tuam, in superbiam eorum, a quibus eversa est Jerusalem, id est a regibus gentium, ut superbiam eorum vertas ad humilitatem, ducens eos in finem, id est in Christum, quomodo et nos repellebas in finem, quod nos jam cernimus impletum, quia Romae Christiana religio effloruit. Et bene dicit leva, quia ex multum superstitiosa facta est sanctissima. Vel ita, mons Sion; quasi dicat: Quae haereditas est mons, propter eminentiam virtutum, Sion, propter speculationem, in quo, id est in qua re, id est propter quam rem, habitasti in eo, vel vacat. In eo leva manus tuas in superbiam eorum, hoc non mutatur. Quanta breviter commemorat eversionis historiam. [Aug., Cassiod., Alcuin., Cassiod.] Quasi dicat: Ideo, leva manus, quia inimicus idololatra, gentilis, malignatus est, id est maligne operatus est, in sancto, id est in his quae sancta tua erant, scilicet in templo, in sacerdotio, et in caeteris sacramentis: quod permisit Deus fieri, quia jam nihil praesignabant, cum res esset. Et quanta maligne operatus est, admirando hoc ait, utique multa, quia sacerdotes et ministeria templi praeda fuerunt; et tota gens, vel occisa vel captivata est. Et hoc fecit inimicus, scilicet Romanus exercitus, ad quem designandum per prolepsim, id est per anticipationem, praemisit eorum. In sancto autem, id est in sanctuario, dicit eum malignatum, ut per contemptum sancti templi, ubi Deitas videtur despici, in praesumptores concitet invidiam.

VERS. 5.-- « Et gloriati sunt qui oderunt te; in medio solemnitatis tuae. »

Et gloriati sunt de victoria sua. [Alcuin., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Ecce quod non bono zelo fecerunt. Gloriati enim sunt. cum scelus soleat sequi poenitudo, hi ad gloriam vertunt, qui oderunt te, servi scilicet daemonum qui nullatenus tolerandi sunt. Et hoc in medio solemnitatis tuae. Tunc enim eversa est Jerusalem, quando solemnitas agebatur paschalis, in qua crucifixerunt Dominum. Congregati enim saevierunt, congregati perierunt, vel non in aliquo extremo loco; sed in medio atrio tuo, alia littera, sacrilegia commiserunt. Et

VERS. 6.-- « Posuerunt signa sua signa; et non cognoverunt sicut in exitu super summum. »

Posuerunt signa sua, vel trophaea, [Aug., Cassiod., Aug.] scilicet vexilla Romana, dracones, aquilas, quibus in praelio utebantur, vel statuas, et quaelibet monimenta victoriae, quae prius in templo posuerunt, quae et solebant super portas ponere in signum triumphi; signa scilicet manifesta, cum dolore iterat signa, ut acceleret vindictam, provocet judicem, ostendens quod viribus suis darent. Unde et subdit, et non cognoverunt, scilicet quod a Deo hoc esset, quod Dei dispositione fieret. Quasi dicat: Non respexerunt. Ita in templo prius posuerunt signa sicut solent statuae principum poni in exitu, id est in portis, vel in via et plateis. Et hoc super summum, scilicet super edita loca, id est super turrim, vel in aliquo loco excelso. Vel non cognoverunt in egressu desuper, alia littera, id est non cognoverunt quod haec licentia a Deo egrederetur. Idem sensus. Et

VERS. 7.-- « Quasi in silva lignorum securibus exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam. »

Quasi in silva lignorum, [Cassiod., Gl. int., Aug., Cassiod.] id est sine aliquo respectu et reverentia, securibus exciderunt, id est comminuerunt, januas ejus templi, in quibus ornandis olim fuit cura, in idipsum existentes, id est conspirati in unum constanter. Nota quia antequam construeretur templum, prophetat eversionem templi; in securi et ascia, vel in dolabro, alia littera, et fractorio dejecerunt eam civitatem. Securis cedit trabes; ascia minutius. Persequitur per hoc ergo et magnas res, et minimas dicit dejectas, ut civitas sit funditus destructa et devastata. Prius fuerunt incisa, postea ignis omnia voravit. Unde sequitur:

VERS. 8.-- « Incenderunt igni sanctuarium tuum in terra; polluerunt tabernaculum nominis tui. »

Incenderunt igni. [Cassiod., Gl. int., Cassiod.] Quod enim non poterat excidi, combustum est, sanctuarium tuum, non modo domos privatas, et tabernaculum nominis tui, quod Salomon fecit in nomine Domini, polluerunt in terra, quia illud quod est in coelo non potuerunt. Unde magis cuique laborandum esset de illo. Vel, polluerunt tabernaculum nominis tui, id est usque ad terram dejecerunt culmina ad laudem Dei erecta. Auget scelus eorum, ut atrocius vindicetur in eos.

VERS. 9.-- « Dixerunt in corde suo, cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. »

Dixerunt, Romani, in corde suo cognatio eorum simul, [Gl. int.] id est omnes simul, non pauci. Quid dixerunt? Illud: quiescere faciamus omnes dies festos a terra, ne sit in terra gloria nominis Dei. Dies festos dico, Dei; hoc, scilicet Dei, ex persona hujus Asaph interpositum est. Non enim illi idolis servientes Deum appellaverunt, cujus templum evertebant.

VERS. 10.-- « Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius. »

Signa nostra. [Aug., Gl. int., Alcuin.] Ecce intellectus Asaph. Praedicta enim mala sunt ei disciplina. In his hoc Asaph intelligit, quod eversa sunt omnia signa, quia res venit. Quasi dicat: Omnia sunt eversa, et cum haec omnia acciderint, praeterea signa nostra non vidimus. Quasi dicat: His omnibus eversis cessant signa, quia jam non est propheta, ut olim in aliis captivitatibus, qui eis praedicebant liberationem, et nos non cognoscet Deus, id est non reducet a malis amplius, vel adhuc, alia littera, donec scilicet Judaeus agnoscet eum. Vel increpative potest legi, secundum litteram aliam, quae est: Signa nostra nonne vidimus? quasi dicat: Merito haec mala nobis contingunt, quia nonne vidimus signa nostra? Quasi dicat: Vidimus et non intelleximus, et vere vidimus, quia hoc signum, quia non est propheta, vel sacerdos, vel unctio. Unde: Cum venerit Sanctus sanctorum cessabit unctio vestra (Dan. IX). Et nos non cognoscet amplius, propheta aliquis, vel Deus per prophetam, id est non annuntiabit Christum venturum, quia jam venit.

VERS. 11.-- « Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem. »

Usquequo, etc. [Aug., Cassiod., Gl. int., Alcuin., Aug.] Clamat Asaph, ut derelictus aeger, qui maluit cedere medicum quam curari. Quasi dicat: Haec mala nobis, sed o Deus, inimicus, id est gentilis populus, usquequo improperabit inimicus? et quasi dicat: Subito cognoverit, usquequo supponit? irritat adversarius. Quasi dicat: Tandiu improperabit, quandiu adversarius, id est Judaeus, irritat nomen tuum. Quasi dicat: Ut iratus corripis Judaeos per gentes, quandiu te irritant, quod ideo facis, ut sic cognoscas eos ducendo in finem, id est in Christum. Vel, irritat usque in finem saeculi, id est quousque apprehensa cauda (Exod. IV) redeatur ad regnum salvatis reliquiis (Rom. II). Et, o Domine.

VERS. 12.-- « Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? »

Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam, [Aug.] id est Judaeos, de medio sinu tuo, non adducendo eam in finem, id est in Christum. Manus et dextera populus Judaicus est, post signum virgae, de qua supra dixerat, additum est hic signum manus Mosi. Cum enim illud factum esset de virga, dedit Deus alterum signum Mosi, dicens: Mitte manum tuam in sinum tuum; et misit, et ait: Produc eam; et produxit, et inventa est alba, id est immunda (Exod. IV). Albor enim in cute, lepra est, non candor. Iterum dixit: Revoca eam in sinum tuum, et revocavit; et reversa est ad colorem suum (ibid.) Haec manus est populus Dei, qui foras ab eo missus immundus est; sed revocatus ad sinum, rediit in suum colorem. Dicit ergo: Ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam, de medio sinu tuo? id est usquequo, et ut quid alienas populum tuum a te? ut foris immundus remaneat, usquequo non revocas manum. In finem, id est ut cognoscat salvatorem.

[Rem., Aug., Cassiod., Gl. int.] Vel potest totum legi ex persona desperantium Judaeorum ab illo loco: Dixerunt. Praedicta itaque mala quae exposuit, misericordiam judicis poterant movere, nisi obstinata esset in Judaeis superbia. Irascentes enim visa eversione furiose, dixerunt in corde suo cognatio eorum, scilicet istud: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra, id est abjiciamus legem Dei, quae nos non liberavit, quia etiam signa nostra, quae olim fiebant patribus, modo non videmus. Stulte loquuntur, quasi post reatum his deberetur quod illis devotis factum est. Adhuc sunt verba desperantium Judaeorum. Jam non est propheta nobis, quem consulamus, ut olim fiebat in adversitatibus. Cum enim post Christum eos non haberent, dixerunt se derelictos. Unde subdit: Et nos non cognoscet amplius. Haec dixit, ne videretur inclementia Dei, quod Asaph pro eis non auditus est. Quia merito sustinent, qui inter haec non poenitent. Haec dixerunt, sed usquequo Deus improperabit, tibi inimicus, Judaeus scilicet, usquequo irritat adversarius nomen tuum, id est usquequo pateris improperia Judaeorum? Non ideo hoc dicit, ut velit eos perdi, sed commutari in melius: Deinde ostendit, usquequo subdens, usque in finem, id est in vesperam mundi, quando Judaei convertentur. Deinde quaerit quare, usque tunc abjiciat eos, subdens: Ut quid avertis manum tuam et aexteram tuam, de medio sinu tuo, vel atrio, usque in finem.

PARS II. VERS. 13.-- « Deus autem rex noster ante saecula; operatus est salutem in medio terrae. »

Deus autem. [Alcuin., Aug.] Secunda pars, destructis signis ostendit rem ipsam, scilicet in adventum Christi, salutem ubique factam. Et dicit Asaph intelligens, nos ita, quasi relicti a Deo sine intellectu clamamus: Jam non est propheta, etc. Deus autem rex noster, qui est ante saecula, non est temporalis, quia in principio erat Verbum (Joan. I). Haec operatus in medio terrae, id est ubique; scilicet salutem, et nos Judaei dormimus. Vel tandem ad intellectum redeamus, ut discamus salutem, quam Deus operatus est. Hanc scilicet operatus est, ut discerent homines aeterna quaerere, non terrena. Ecce contigit caecitas in Israel, ut plenitudo gratiae intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom II). Si ergo non praecessit, saltem sequatur. Vel operatus est salutem, id est incarnationem, in medio terrae, id est in Jerusalem, quae dicitur esse in medio terrae. Quasi dicat: Umbilicus mundi, ubi Deus factus est homo. Deinde quam salutem sit operatus, exponit dicens:

VERS. 14.-- « Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis. »

Tu confirmasti, [Aug., Cassiod.] quasi dicat: Eversa est illa nostra temporalis salus, sed ut confirmasti in virtute tua, id est potentia, mare, id est gentes quae Judaeam in medio cingebant. Et contribulasti capita draconum, id est superbiam daemonum, in aquis baptismi. Vel ad litteram, tu confirmasti in virtute tua mare, id est lapsus 162 maris Rubri, ut esset siccum iter per medium, cujus figurae mysterium subdit, contribulasti, id est annihilasti capita draconum, id est immundorum spirituum, in aquis baptismi.

VERS. 15.-- « Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis Aethiopum. »

Tu etiam confregisti capita, [Hier., Aug.] id est potestates draconis, id est principis daemoniorum, scilicet Leviathan. Vel caput draconis, alia littera, id est initium peccati, quod est superbia, quod mulier, id est Ecclesia, vel sensualitas observare praecipitur. Et dedisti eum, scilicet diabolum, escam populis Aethiopum, id est omnium gentium, quae prius nigrae erant peccatis; sed post candore virtutum sunt dealbatae, quibus diabolus est esca consumptionis, Christus vero esca est consummationis: Christus enim esca est qua consummamur. Diabolus vero esca est, qua consumimur. Istud est caput vituli conflatilis, quem fecerunt filii Israel, sicut legitur in Exodo. Dum esset Moses cum Domino in monte quadraginta diebus, quando legem accepit, cumque de monte descenderet, audivit sonitum Israelitarum ludentium ante vitulum, atque accinctus gladio cum filiis Levi, transivit a porta usque ad portam, percussitque multos Judaeorum. Deinde misit vitulum in ignem, ut prius confunderetur ipsa forma. Deinde minutatim comminuit, ut paulatim consumeretur, usque ad pulverem. Postremo misit in aquam, et dedit populo bibere (Exod. XXXII). Quid est hoc nisi quia adoratores diaboli corpus ejus erant, sicut Christiani corpus Christi sunt; sed Israelitae, id est apostoli, qui de populo illo fuerunt, corpus diaboli consumunt, formamque ejus in igne confundunt, quando amore Dei ab specie mala abstinere docent; deinde minutatim comminuunt. Cum paulatim malis renuntiare faciunt, deinde mittunt in aquam, et dant populo bibere, cum per imbrem gratiae et aquam baptismi unitati catholicae incorporant. Unde dictum est Petro, ostensis in disco reptilibus omnis generis: Macta evertendo mala, et manduca, aedificando in bonis (Act. X), quod est comminuere et bibere. Sic diabolus amissis membris consumitur, velut esca, a populis Aethiopum, id est gentibus conversis. Idem etiam figuratum est cum draco Mosi dracones magorum absorbuit. Sic enim et modo gentes quae credunt corpus diaboli devorant. Vel ita: Dedisti eum escam populis Aethiopum, quia sicut esca mordetur a comedente, ita credentes ipsum diabolum mordent, reprehendendo, accusando, culpando. [Cassiod., Alcuin.] Vel diabolus dum tentat, esca est fidelibus, quia ex ejus tentatione proficiunt, dum per ejus molimina purgati, quod desiderant assequuntur. Vel, dedisti eum escam, in qua scilicet delectentur, populis Aethiopum, nolentibus converti.

VERS. 16.-- « Tu disrupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan. »

Tu etiam disrupisti, hoc est aperuisti, fontes, [Aug.] id est praedicatores bonos, ut manarent liquorem sapientiae. Et divitias fidei, et torrentes, id est eos qui ad tempus praedicant, sed tempore tentationis desistunt. Discretum est ergo inter fontes et torrentes. In aliis enim fit verbum vitae, fons aquae salientis in vitam aeternam. In aliis torrens est, qui est aqua currens. Sed aestate siccatur. Hi sunt illi qui accepto verbo praedicationis currunt, sed tentationibus cedunt, qui non sic habent verbum ut bene vivant, sed ut aliis non taceant; tamen ex utrisque rigatur terra a Deo. Vel torrens improprie accipitur hic, scilicet pro fluvio. Et notat abundantiam praedicationis, qua boni doctores fidem et sapientiam aliis copiose profundunt. Et accipit eosdem fontes et torrentes, tu siccasti fluvios Ethan, quod interpretatur fortis, et significat de se praesumentes, id est tu siccasti omnes doctrinas gentium, malorum, Judaeorum, de justitia sua praesumentium.

[Cassiod.] Vel totum de malis potest accipi sic: Tu fontes, id est illos quorum mala jugiter influebant, et torrentes, id est qui subito et rapide peccant, dirupisti, id est a fonte suo diabolo divisisti. Tu etiam penitus siccasti fluvios Ethan, id est fortis, id est inundationes et consilia diaboli, qui de se praesumpsit.

VERS. 17.-- « Tuus est dies, et tua est nox, tu fabricatus es auroram et solem. »

Tuus est etiam dies, [Aug.] id est spirituales, quos illustrat sol incommutabilis sapientiae, quam loquitur inter perfectos (I Cor. II). Unde: Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII), quod erat in principio apud Patrem (Joan. XVIII). Et tua est nox carnales, de quibus ait Apostolus: Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III) , quos velut noctem consolatur luna, id est carnis manifestatio. Verbum enim caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I) . Unde: Nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII) . Vere tua sunt, quia tu fabricatus es auroram vel lunam, id est carnalem, qui ut luna mutatur, qui tamen non est deserendus, et solem, id est sapientes, qui permanent, secundum illud: Sapiens permanet sicut sol. Stultus autem sicut luna mutatur (Eccli. XXVII) Vel, fecisti auroram et solem, initium et perfectionem sapientiae, id est insipientes et perfectos.

VERS. 18.-- « Tu perfecisti omnes terminos terrae; aestatem et ver tu plasmasti ea. »

Tu fecisti. [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Gratia enim tua salvi facti sumus omnes, ut ait Apostolus: Creati in bonis operibus (Ephes. II) . Fecisti ergo omnes terminos terrae, quia unusquisque fidelis proprium donum habet a te (I Cor. VII). Vel termini sunt apostoli, prophetae, quia sicut termini fines distingunt, ita hi fidei jura custodiunt. Aestatem, id est ferventes spiritu, et ver, id est novellos in fide, temperatos in mansuetudine, tu plasmasti ea. Vel haec omnia historialiter accipi possunt ab illo loco: tuus est dies, etc.

PARS III. VERS. 19.-- « Memor esto ejus, inimicus improperavit Domino; et populus insipiens incitavit nomen tuum. »

Memor esto. [Cassiod., Gl. int., Aug.] Tertia pars. Quod jam ubique fit, precatur fieri Judaeis per numerata beneficia, pium judicem provocat ut indulgeat. Quasi dicat: Et quia haec praedicta fecisti, memor esto hujus, non dicit cujus, sed intelligi debet, hujus scilicet operis tui. Unde alii transtulerunt, hujus creaturae tuae. Cujus creaturae? ecce inimicus, scilicet Judaeus, improperavit verbis Domino, id est gens sua improperavit Christo, dicens: Iste est peccator. Non novimus unde sit. Nos Mosen novimus, cui locutus est Deus (Joan. IX) . Iste est Samaritanus (Joan. VIII), manet tamen radix gentis (Rom. XI). Ecce Asaph in intellectu dolet pristinam caecitatem. [Cassiod. et Aug.] Et sic pro Judaeis orat, ut eorum confiteatur errata: hoc orat quod sit futurum. Erant enim inter Judaeos vasa misericordiae; et populus insipiens tunc sine intellectu erat Asaph. Incitavit factis, id est exacerbavit, nomen tuum, quando dederunt alapas, et obtulerunt acetum (Matth. XXVII). Sed ego qui intelligo, precor,

VERS. 20.-- « Ne tradas bestiis animas confitentes tibi; et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. »

Ne tradas bestiis, [Aug., Gl. int., Aug.] id est diabolo et angelis ejus, animas confitentes tibi quae poenitens confitetur peccata, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris ducere in finem, id est in Christum. Sed potius beneficia Christi da pauperibus. Jam enim sunt pauperes, qui prius erant divites, scilicet statuentes suam justitiam, modo vero non audent oculos levare ad coelum. Et, o Domine,

VERS. 21.-- « Respice in testamentum tuum: quia repleti sunt qui obscurati sunt, terrae domibus iniquitatum. »

Respice in testamentum, non in Vetus, quod est de terrenis, sed in tuum, [Aug., Cassiod.] scilicet Novum, quo promisisti regnum coelorum, id est imple quae promisisti, ut testamentum novum quod est de aeternis constituas. Meminit iste promissionis, quia ei merita deficiunt. Ideo item debet reminisci, quia repleti sunt iniquitatum, id est iniquitatibus. Unde sequitur obscuritas: Ideo addit, qui obscurati sunt, quia lumen scientiae perdunt, habitantes in domibus terrae, id est terrena habitatione, id est caeci sunt, et terrenis dati, quibus delectantur. Vel ita, respice, ut reliquiae salvae fiant (Rom. XI). [Aug.] Quia multi, qui attendunt ad terram, obscurati sunt, quia pulvis iniquitatis intravit in oculos eorum. Unde: Obscurentur oculi eorum, etc. (Psal. LXVIII.) Et repleti terrae, id est terra, id est amore terrenitatis. Et hoc ideo, quia habitant in domibus iniquitatum, id est quia corda habent iniqua. Domus enim sunt corda, ubi libenter habitant, de quibus dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V) .

VERS. 22.-- « Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum. »

Ne avertatur. [Gl. int., Cassiod., Aug., Gl. int., Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Quia promisisti, ideo confusus, confundi non est humilis, sed superbi; qui non Deo, sed sibi tribuit. Ergo confusus, id est quem superbia confundit. Illos enim qui terrena amant, confundit superbia. Factus humilis, eradicata superbia, ne avertatur a te. Nota quia more oratorum personam pro persona mutat, quia gratus pro odioso ponitur, ut dilectio devoti contumacis temperet odium; et si non avertitur pauper spiritu, scilicet humilis et inops, scilicet qui non sunt turgidi de temporalibus, vel de justitia sua, isti, inquam, non alii, laudabunt nomen tuum confitendo peccata, quaerendo aeterna. Ecce Asaph jam intelligens excutit terrena promissa Veteris Testamenti, sed quia nondum accepit coelestia, quae sibi promittuntur in Novo, et cum improperia patitur malorum, videtur deseri. Et ideo exclamat:

VERS. 23.-- « Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die. »

Exsurge. [Gl. int., Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Ne avertatur humilis, o Deus, exsurge ad confortandum me, quia desertus videor, quia nondum accepi quae promisisti, quae invisibilia nihil putantur et judica causam tuam, post omnia facit iste causam esse judicis, cui negotii sui qualitas intimatur, cum dicit causam tuam, quam ego defendo, contra illos qui obmurmurant. Dicunt enim: Ubi est Deus tuus? contemptus est Christus a Judaeis ambulans in terra, et a falsis Christianis sedens in coelo. Ait ergo: Judica causam tuam, id est fac ut non fallatur spes mea, qui credidi quod non vidi. Et illi manifesta veritate praedicent, quod prius abnuebant stulte. [Cassiod., Gl. int., Aug.] Et hoc est: Judica causam tuam, scilicet quam boni defendunt, dum Asaph insultatur dicendo: Ubi est Deus tuus? ipso Deo etiam detrahitur. Et ideo sua causa dicitur. Memor esto improperiorum tuorum, et adhuc etiam insultatur Christo, non deerunt vasa irae, usque in finem saeculi, quae dicunt, vana praedicantur Christianis. [Alcuin., Aug., Cassiod.] Inanis est resurrectio mortuorum. Esto memor, tuis dans coronam, hostibus poenam, scilicet eorum quae ab insipiente sunt tota die. Non enim deerunt insultantes usque in fine saeculi. Ideo haec dicit, ut ipsa continuatio opprobriorum mansuetudinem judicis patientis incitaret. Adhuc contra inimicos precatur, dicens:

VERS. 24.-- « Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum; superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. »

Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum, [Gl. int., Cassiod., Aug.] quin eorum blasphemias deprimas, quia superbia eorum, scilicet Romanorum, qui te oderunt, contra hostes commovet eum, ascendit semper. In fine ponit exsecrabile malum, quod est superbia. Vel in bono potest accipi secundum aliam litteram. Quasi dicat: Memor esto improperiorum tuorum, et ne obliviscaris etiam voces deprecantium te, humiliter et devote, et superbia eorum, etiam eorum qui te oderunt, ascendit semper ad te. Quasi dicat: Noli oblivisci superbiam eorum qui te oderunt, sed semper ascendat ad te, quod et facit, quia vel corrigit vel punit.

Collatio In Psalmum LXXIII: « Ut Quid, Eus, Repulisti, » Etc.

VERS. 3.-- Redemisti virgam haereditatis tuae. Munsterus vult ut paternus casus haereditatis referatur ad verbum praecedentis versiculi, nempe recordare. Sic enim reddidit: Recordare congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Ac mox duobus verbulis, de proprio additis, et quam redemisti, recordare, inquam, tribus haereditatis tuae, certe, id est mere voluntarium. Rursum quod vertit tribum pro virga, non est extra sensum, SCEBET utrumque sonat, et virga more Scripturae, pro tribu et imperio usurpari solet.

Mons Sion in quo habitasti in eo. Duplicem calumniam patitur hic versiculus a Fabro et Caeco: Alteram quod canimus recto casu, mons Sion, quandoquidem consequentia sermonis, et grammatices ratio exigat casum accusandi, montem Sion, propter verbum praecedens redemisti. Scio equidem orationis structuram hoc ordine esse aptam, et ab Hieronymo et Augustino sic observatam, ut tamen alter lectionis ordo non sit repudiandus omnino, siquidem in Hebraeo est periodus magna, in particula haereditatis tuae, NAHALATECA. Deinde peculiare est Hebraeis, sub pronominibus includere verbum substantivum, jam vero hic legimus HAR TZION ZEH, mons Sion iste, ut quam optime, dicas, mons Sion est. Hanc phrasim saepe Graeci in suis articulis agnoscunt. Triplicem lectionem tangit magister in Expositione. Secundo rhetoricantur isti in hoc genere locutionis, in quo habitasti in eo, ceu inepto et Latinis auribus inaudito. At hoc genus hominum, magis superstitiosum quam pium, mirabili doctrinae suae virtute revincat divus Augustinus, libro XXII De doctrina Christiana, cap. 13, in haec verba memoratu dignissima: « Quid est ergo integritas locutionis, nisi Latinae consuetudinis conservatio loquentium veterum auctoritate firmata? Sed tamen eo magis offenduntur homines, quo infirmiores sunt, et eo sunt infirmiores, quo doctiores videri volunt, non rerum scientia qua aedificamur, sed signorum, qua non inflari omnino difficile est, cum et ipsa rerum scientia, saepe cervicem erigat, nisi Dominico reprimatur jugo. Quid enim obest intellectori, quod ita scriptum est? Quae est terra in qua isti insident super eam, si bona est aut nequam; aut quae sunt civitates, in quibus ipsi inhabitant in ipsis? Quam locutionem magis alienae linguae esse arbitror, quam sensum aliquomodo altiorem. » Hactenus D. Augustinus. Ubi sanctus doctor quasi prophetice jam diluebat cavillationes futuras adversus hunc locum, et loquendi tropum.

VERS. 4.-- Leva manus tuas. Pro manus tuas Hebr. habet PEAMECA. Hier., Sanctes, Munsterus, interpretes pro Cajetano, vertunt pedes aut gressus; Pratensis, percussiones; Pellicanus, palpitationes. De hoc psal. LVII versu 10, adnotatum est. Denique Hier. accepit nominaliter particulam praecedentem HARIMAH, quod dicimus cum aliis leva, sive exalta. Ipse vero sic transtulit, sublimitas pedum tuorum.

In superbias eorum. Hieron. dissipata est, duntaxat ponit, cum praemisisset sublimitas, Munsterus, ut vastes. Caeteri vertunt ruinas, aut desolationes. Hebraice habet LEMASSCHUOTH, pronuntiando per punctulum nuncupatum smol, super litteram schim, significat, elevationes, adeoque superbias, et legimus. Si vero per alterum apicem, quem dictitant jamin, tum vastationes ruinasque repraesentat, quomodo alii ceperunt. Nec tamen sensus difficile conciliatur, hoc aut illo modo

Quanta malignatus est inimicus in sancto. Sanctes, Munsterus ac Felinus sic reddunt hunc versiculum, ut a superioribus pendeat ordo verborum et sententiae, perinde ac si diceres: Leva manus tuas in superbias eorum, et super omnem inimicum, qui male fecit in sanctuario. Leva, inquam, manus tuas, et devastes. Astipulantur et interpretes pro Cajetano. Sed Hier. cum caeteris, clausulam istam per se distinguit, aitque, omnia male egit inimicus in sanctuario. Ac respondet Hebraicae lectioni propius, CAL HERA OIEB BAQQODESCH.

VERS. 5.-- Et gloriati sunt. Hier. fremuerunt; alii, clamaverunt, rugierunt. SCHAAGU proprie dicunt, ad leonis clamorem pertinere, cui typus superbae gloriae congruit.

In medio solemnitatis tuae. Hier., pacti tui; alii, Ecclesiarum tuarum; iste, templi tui, hic, tabernaculi tui; ille, synagogarum tuarum. MOADECA, cuilibet versioni ex Hebr. satisfacit.

VERS. 6.-- Et non cognoverunt. Mire dissidere apparet nostram lectionem ab Hebraica, in eo maxime quod habemus negationem, quam Hebraei hic neutiquam agnoscunt, et unde hauserint LXX non satis liquet. Unum est tamen quod varie reddunt, qui Hebraismum professi sunt. Hebraeum est IIUADA. In primis Hier. habet manifesta, ut intelligas, signa ex superiore; Munsterus, cognitus erat; Pratensis, interpretes pro Cajetano, et Pellicanus, cognoscetur. Versio Sanctis pene sensu eodem, etsi aliis verbis, nostram editionem contingit, quando vertit, contritum est. Siquidem radix IADA, nonnunquam significat subvertere, conterere, aliquid autem ita comminui potest, ut postea vix ejus vestigium agnoscatur, quod quadrat extremae vastitati urbis Hierosolymitanae, de qua praedixerat Dominus lapidem super lapidem non remansurum (Luc. XVIV), et de qua agit psal. Quin et Chaldaeus habet, contundet malleo. Itaque ut intelligentiam coram ponamus, totum versiculum replicare licet. Posuerunt signa sua, signa. Deinde legatur quasi per parenthesim, et non cognoverunt, quare? quia omnia contrita sunt posuerunt, inquam, signa, sicut in exitu super summum, in hoc ut sint signa victoriae, et urbis solo aequatae, quanquam haud me fugit Aug. aliter interpretari, illud non cognoverunt; videtur tamen de parenthesi convenire. Sed quia suscepti instituti est conferre translationes, ab eo non dissentimus, qui libro secundo De doctrina Christiana, capite 15, nos admonuit ita facere, dicens: « Sed, ut superius dixi, horum quoque interpretum, qui verbis tenacius inhaeserunt, collatio non est inutilis ad explicandam saepe sententiam. » Et cap. 12 ejusdem libri: « Quae quidem res plus adjuvit intelligentiam, quam impedivit, si modo legentes non sint negligentes. Nam nonnullas obscuriores sententias, plurium codicum saepe manifestavit inspectio. » Haec ille.

Sicut in exitu super summum. Hieronym., in introitu desuper; Pratensis, et interpretes pro Cajetano, sicut adducens superius aut superne; Munst. quid sit declarat periphrasi, quasi adducens ligna ad sublime aliquid; Pellicanus, velut adducens compendium. Alii habent suas paraphrases. Hebr. habet KEMEBI LEMAALAH. Hieron. legit in priore dictione beth pro caph. Paulo enim distant. Rursus mebi accepit cum LXX, ut littera men non sit nota participii, sed ut sit quasi constitutiva nominis haeae mantici, id est denominativi. Nec debet offendere quod ubi dicimus in exitu, ubi ait in introitu, quasi duo opponantur. Siquidem idem locus diversorum respectu est introitus et exitus. Denique postremam particulam fere ad verbum reddiderunt interpretes LXX, eoque nihil detrahitur veritati Hebraicae.

VERS. 7.-- Quasi in sivla lignorum securibus exciderunt januas ejus. Hebr. faciunt finem versus in particula quae significat secures, ut respiciat verbum superius, posuerunt, juxta Hieron., in saltu lignorum secures, subaudi posuerunt. Alii sic reddunt, ut pendeat a participio, quod verterunt adducens. LXX vero, aliam sequentes distinctionem, addiderunt verbum exciderunt, ob commoditatem orationis et sensus. Nec minoris sunt auctoritatis quam Munsterus, qui non facit ut particula secures verbum aliquod superius appellet, sed de proprio miscuit alterum verbum foris adductum. Ait enim qui secures mittebant in perplexas arbores. Hebraice dicitur, BISADOC ETZ QUARDUMOTH, ubi apparet LXX caph, vice beth, litterae cognatae, ut fit saepius.

Januas ejus, Alii dicunt, sculpturas ejus, sensu invariato, quanquam et vocabulum Hebraicum utrumque sonare possit PITUAH a verbo PATAH, id est aperuit, sculpsit. Accedit et Felinus. Ac mox in eo quod sequitur: In securi et ascia dejecerunt eam, inter translatores satis convenit, quod enim pro ascia quidam vertunt malleum, ideo est quod KELAPHAH, est utrilibet commune.

VERS. 9.-- Cognatio eorum simul. Concordant Hieronymus, Chaldaeus, Nebiensis, Pellicanus, et interpretes pro Cajetano, dum transferunt posteri eorum, vel filii eorum. Sed Pratensis, Sanctes, Munsterus, Felinus et Campensis maluerunt sequi quosdam rabinos, exponentes vocabulum hic positum, NINAM, depopulemur, sive saeviamus in eos. Adnotavit tamen Sanctes posse esse, aut de radice NIN, id est filius, intelligendo posteritatem per filium, aut de radice JANAH, quod est depopulatus est, sicque redemit laborem nostrum.

Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. Pratensis, combusserunt omnia templa Dei in terra. Sanctes, pro templis, dixit tabernacula; Munsterus, synagogas; interpretes pro Cajetano, conventus; Campensis complexus est utraque, et templa et solemnitates. Hunc locum tam copiose quam erudite discussit Hieronymus ad Suniam et Fretellam ut nobis quidquam addere non liceat. Dicit ergo: « Incendamus omnes dies festos Dei a terra, pro quo in Graeco scriptum est, δεῦτε καὶ καταπαύσωμεν πάσας τὰς ἑορτὰς τοῦ Θεοῦ ἀπὸ τῆς γῆς. Et nos transtulimus: Heus, et quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. Et miror quomodo e latere adnotationem nostram, nescio quis temerarius, scribendam in corpore putaverit, quam nos pro eruditione legentis scripsimus hoc modo. Textus non habet καταπαύσωμεν, ut quidam putant, sed κατακαύσωμεν, id est incendamus. Et quia retulit mihi sanctus presbyter firmus, qui hujus operis exactor fuit, inter plurimos hinc habitam quaestionem, plenius de hoc disputandum videtur. In Hebraeo scriptum est, SAREPHU CAL MOADE EL BAARETZ, Quod Aquila et Symmachus verterunt ἐνέπρησαν πάσας τὰς ἑορτὰς Θεοῦ ἐπὶ τῆς γῆς, id est incenderunt omnes solemnitates Dei in terra. Quinta, κατέκαυσαν, id est combusserunt. Sexta, κατακαύσωμεν, id est comburamus. Quod et LXX, juxta Hexaplorum veritatem, transtulisse perspicuum est. Theodotio quoque ἐνεπυρίσωμεν vertit, id est succendamus. Ex quo perspicuum est sic psallendum, ut nos interpretati sumus. Et tamen sciendum quid veritas Hebraica habeat. Hoc enim quod LXX Interpretes transtulerunt propter vetustatem in ecclesia decantandum est, et illud ab eruditis sciendum propter notitiam Scripturarum. Unde si quid pro studio ex latere additum est, nondum debet poni in corpore, ne priorem translationem pro scribentium voluntate conturbet. » Hactenus verba Hieronymi fideliter retulimus. O verba albo signanda calculo, o verba nullo intermoritura saeculo, quae vel sola sufficerent abunde ad retundendam quorumdam pertinacium cervicem, qui si quid forte putant in Hebr. aliter legi, quam in Ecclesiis psallatur, insaniunt, stomachantur, vociferantur exaggerantes ad ravim: hoc est eradendum, convellendum, jugulandum. Hoc non dixit Spiritus sanctus, Psallamus cum Propheta hoc aut illo modo. Quid ais? Hieronymus etiam id quod verum erat, et e latere pro eruditione legentis adnotatum, noluit infulciri in corpore textus, quin et temerarium censuit qui hoc fecerat. Quod si etiam receptum sit nunc, ut aliter psallamus, quam ille forsan verterit, aut interpretatus fuerit, vult vetustatem auctoritatis nomen obtinere. Scientiam laudat Scripturarum, ritum ecclesiasticum vult temerari.

VERS. 10.-- Et nos non cognoscet amplius. Hieron., 164 Non est nobiscum qui sciat usquequo, ut intelligas non esse prophetam, qui sciret finem horum malorum, et quousque sint saevitura. Verum ex Hebraeo hic velle ille sensus congrue elici potest VELO ITANU IODEA AD MAII, praesertim si legeretur OD, pro AD, ubi sunt eaedem litterae, quanquam frequentius in od interponatur vau.

VERS. 12.-- De medio sinu tuo in finem. Hieronymus, de medio vel ut codex Fabri habebat, in medio sinus tui consumens. Sanctes et Munsterus ad sensus integritatem, ut sibi videntur, quaedam addiderunt. Ac totum versiculum repetam, quo appareat quid sibi velint apertius. Ille sic: Ut quid reducis manum tuam et dexteram e medio sinus tui, non educis, inimicos consumendo? Hinc non abhorret alter: Quare avertis manum tuam et dexteram tuam? profer eam ut hostem consumas. Varietas pendet ex postremo vocabulo CALEH, quod consumere, perficere, finire. Et secundum normam grammaticae Hebraeae, est modi imperativi vel infinitivi, ob idque apte vertitur finiendo, vel consumendo, fini, aut consume, quanquam Hieronymus litterae haud serviens dixerit per participium consumens, etiamsi non sit improbabile ipsum legisse COLEH, in verbo quod nuncupat cal.

VERS. 14.-- Tu confirmasti in virtute tua mare. Hieronymus cum caeteris, dissipasti. In Hebraeo scribitur PORADTA, idque significat separare, distinguere, expandere, dissipare. Quod si versiculi intelligentiam reduxeris ad transitum filiorum Israel per medium maris Rubri, eodem tendit sensus, confirmasti et dissipasti mare. Si quo modo Augustinus refert ad gentium conversionem, certe ipsa plenitudo et cordis contritio dissipat malam conscientiam, et confirmat bonam.

VERS. 16.-- Tu siccasti fluvios Ethan. non videtur esse proprium nomen deserti. Hieronymus enim vertit et plerique alii flumina fortia.

VERS. 18.-- Aestatem et ver tu psalmasti ea. Hebr. ponunt pro vere hyemem, HOREPH: credimus haud inepte et ver designare. Nam Job XXIX, ubi legimus: Sicut fui in diebus adolescentiae meae, Hebraeus habet HORPHI. Adolescentia autem temporis, quidnam aliud sonat quam veris juventam quamdam? Quanquam qui dicit, aestatem et ver plasmata, mediam quoque hyemem intelligat necesse est.

VERS. 20.-- Ne tradas bestiis. LEHAIATH, id est ferae vel congregationi. Vocabulum enim est ambiguum. Priorem significantiam sequuntur LXX, Hieronymus, Nebiensis, Pratensis, Pellicanus, interpretes pro Cajetano, et editio in Campensi. Alteram malunt Sanctes, Munsterus, et paraphrasis Campensis, quia tamen sensus quasi esset imperfectus, simpliciter dicendo, ne tradas congregationi animam, addiderunt hostium.

Animas confitentes tibi. LXX, subnotante ipso Sancte, legerunt daleth pro res. Sunt enim litterae, ut non rarenter dictum est, admodum affines. Siquidem nunc habent exemplaria, TORECA, id est turturis tuae, interpretibus Pratensi, Sancte, Pellicano, Munstero, Campensi, Nebiensi, Felino. TODECA autem, id est confitentem tibi, seu quae confitebitur tibi, sonat. Sed Hieronymus et interpretes pro Cajetano, transferunt animam eruditam lege tua, legentes quidem per res, sed ducentes a TORAH, id est lex, TORECA, quamvis Sanctes astruat in ea acceptione dicendum, THORATHECA. Chaldaeus tamen habet, animas discentium legem tuam.

Et animas pauperum tuorum. HAIATH rursum vertunt congregationem. Hieronymus, vitam quae procul dubio est anima.

VERS. 21.-- Repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum. Quia versus est translatus ad ordinem locutionis Graecae, paulo est involutior, sed sic ordinando, repleti sunt domibus iniquitatum terrae, qui obscurati sunt, nihil remanet scrupuli. Aug. et Romana editio sic habent: Repleti qui obscurati terrae domorum iniquarum, ut more Graeco ponatur genitivus vice ablativi. Magister vero subaudit habitantes, nostram lectionem tenendo. In Hebraeo major est difficultas. Hier. enim habet, repletae sunt tenebris terrae, habitationes iniquae subrutae; Pratensis aliter, repletae sunt obscuritates terrae habitaculis iniquitatis; Sanctes, repleta sunt loca tenebrosa, habitationes iniquorum; Munsterus, repleta sunt omnia tenebrosis carceribus terrae, et habitaculis violentis. Alii pene in idem conspirant. Singula sigillatim excutiamus. In primo vocabulo omnes conveniunt. In secundo est dissonantia, videlicet obscurati sunt. Hebr. enim unico effertur MAHASSAKE, quia LXX acceperunt sub participio apicibus immutatis si scribantur in verbo hiphil, ut vocant. In tertio nempe ERETZ Hier. dissidet, quod usurpat plurative, eoque oportuit, secundum vocabulum, pro constructionis exigentia ponere. In quarto et quinto nimirum NEOTH HAMAS, satis concordant, praeter hoc quod videtur Hier. addidisse subrutae, sed verbum HAMAS est anceps ad inique agere, et dissipatum esse, quare est verosimile ipsum voluisse utrumque comprehendere significatum. In commentariis certe ignoro prorsus, quam secutus est editionem, quia legit, repleti sunt dumis pro domibus iniquitatum, et interpretatur spinas, quanquam densitas, quae est in sentibus, haud longe sit ab obscuritatibus terrae.

VERS. 24.-- Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. Pro superbia Hebr. SCHEON. Et Hier. vertit sonitum, nec alii dissident. Quem tamen sonitum sive strepitum intelligere debeamus, aperuerunt LXX in nomine superbiae. Inde editio in Campensi, habet fastus insurgentium in te: et Paraphrasis, contumeliosa vociferatio eorum. Concordat Felinus.

Chapter 80 of 157