Psalmus LXV
Psalmi Titulus: « In Finem Canticum Psalmi Resurrectionis. »
Jubilate Deo, omnis terra. Titulus: In finem canticum psalmi resurrectionis. [Aug., Cassiod.] Judaei ex legis justitia sperabant sibi bona temporalia, et resurrectionem beatae vitae, licet in ea non intelligerent esse alia bona, quam hic. Unde non poterant respondere quaestioni Saducaeorum de septemvira muliere quaerentium cujus de septem esset in resurrectione (Matth. XXII). Postea coepit etiam gentibus promitti resurrectio, credentibus in Christum qui resurrexit. Inde est psalmus iste contra superbiam et praesumptionem Judaeorum, et pro fide gentium ad eamdem spem resurrectionis vocatorum, ut quo praecessit celsitudo capitis, sequatur humilitas gregis. Unde bene in titulo apponitur canticum. Et est sensus: Canticum istud, dirigens nos in finem, id est Christum, vel consummationem futurae beatitudinis, est resurrectionis, quia hic est exsultatio de resurrectione capitis quae praecessit, et corporis quae futura est. Et est hoc canticum psalmi, quia pro resurrectione monet bene operari. Intentio: Monet ad jubilum et psalmum pro spe resurrectionis. Modus: Quatuor sunt partitiones. Primo monet omnes de resurrectione Christi gaudere, quae omnibus dat vitam. Secundo incipientes invitat ad opera Dei consideranda, ut una fides jungat quos unum praemium exspectat, ibi, venite et videte. Tertio monet gentes benedicere Deum, qui licet probet tribulationibus, tamen ducit ad regnum, ibi, benedicite, gentes. Quarto item monet jam non rudes, sed devotos, exemplo suae liberationis amplius confidere in Domino, ibi, venite et audite. Ecclesia ergo spe resurrectionis laeta, universos ad canticum et psalmum invitans, ait, o
VERS. 1.-- « Jubilate Deo, omnis terra, psalmum dicite nomini ejus; date gloriam laudi ejus. »
Omnis terra, [Aug.] non solum Judaea, jubilate Deo ineffabili affectu pro gaudio resurrectionis. Est enim jubilus gaudium ineffabile, quod nec taceri nec exprimi potest. Hoc Deo fit, qui illud percipit. Et psalmum dicite ipso opere, ita quod homines audiant, id est percipiant. Et hoc effabili affectu. Fit enim psalmus opere, et hoc hominibus fit qui noscunt. Et hoc nomini ejus non vestro, ut quaeratis gloriam vestram. Et date gloriam laudi ejus, non industriae vestrae, quia infirma, et ea quae non sunt elegit Deus, ne quis in in se glorietur sed in Domino (I Cor. I). Non ergo faciatis ut Judaei, qui meritis suis dant justitiam, et gentibus invident gratiam. Dico jubilate, date gloriam. Et
VERS. 2.-- « Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine; in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. »
Dicite Deo, o Domine, quam terribilia sunt opera tua! [Cassiod., Aug., Hier., Aug.] Breviter mysteria Incarnationis dicit. Ea enim sunt opera terribilia, scilicet quod Deus factus est homo, quod passus, quod mortuus et hujusmodi, quae dici possent amabilia; sed terribilia dicit, ut timeas. Si enim gaudes propter praedicta, et time ne quod datum est humili, auferatur superbo, sicut factum est Judaeis. Ne ergo insultes fractis ramis, sed time ne forte nec tibi parcat (Rom. II). Terribilia sunt opera tua, et haec opera sunt in multitudine virtutis tuae; id est multa sunt et magna secundum virtutem tuam, sed licet sint multa opera, tamen mentientur inimici tui tibi. Vel ita, et agit de operibus et mirabilibus factis in Aegyptiis et filiis Israel. O Domine, quam terribilia, id est metuenda, sunt opera tua, de filiis Israel et Aegyptiis, quae sunt facta, in multitudine virtutis tuae, quae tunc apparuit! Et tamen, mentientur tibi inimici tui, visa virtute, quando viderunt in Aegypto virtutes, et signa in mari Rubro. Mentiti sunt, quando dixerunt: Omnia quae praeceperit nobis Deus faciemus et audiemus (Exod. XXIV) . Vel ita, et aliter distinguitur littera: Quam terribilia sunt opera tua, Domine. Hic distinguitur littera. Non mutatur horum verborum sensus. In multitudine virtutis tuae mentiuntur inimici tui. Quasi dicat: Opera sunt terribilia. Quae opera? Mentiuntur tibi inimici tui, et hoc, in multitudine virtutis tuae, id est ad hoc mentientur tibi inimici tui, ut appareat potentia virtutis tuae, quae maxime apparuit in resurrectione, quam hic innuit, ad quam exclusis mendacibus Judaeis adhibentur gentes. Ex mendacio ergo Judaeorum qui dixerunt: Nobis dormientibus furati sunt eum discipuli (Matth. XXVIII) ; qui et prius in multis fuerant mentiti, dicentes: In Beelzebub 137 ejicit daemonia (Luc. XI) , multa fit tua potentia. Solent mentiri inimici cujusquam, ut potentiam ejus minuant, tibi autem econtra accidit, quia minus appareret potentia tua, si non mentirentur tibi inimici tui. Maxima potentia Christi, secundum hominem in resurrectione, unde psalmus intitulatur, apparuit. Unde hoc proprium signum potentiae, scilicet resurrectionem commendat Dominus de similitudine Jonae, dicens: Sicut fuit Jonas in ventre cetae, etc. (Matth. XII.) Item: Solvite templum hoc, etc. (Joan. II.) Quo signo nihil est potentius. Fecerunt enim sancti, imo Deus in eis fecit multa miracula, et homines resuscitare, et mortuos resurgere, item morituros; sed nullus in vitam aeternam surrexit. Ad commendationem ergo hujus potentiae valuit mendacium Judaeorum, quo ad crucem eum perduxerunt, ut sic resurgeret. Valuit et mendacium falsorum testium de solvendo templo; quibus creditum est, et damnatur Christus (Matth. XXVI). Sed resurrexit, et illi falsi sunt. Accesserunt etiam mendacio, custodes sepulcri, qui probati sunt falsi. Auctus est et numerus mendacium, ut augeatur merces credentium. Mentiti sunt, et contra mendaces apparuit Christus veracibus. Illis ergo relictis in mendacio,
VERS. 3.-- « Omnis terra adoret te et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo. »
Te [Hier., Cassiod., Aug.] cujus potentiae mentiti sunt, adoret fide omnis terra, loco eorum substituta, et psallat tibi opere, et psalmum dicat aliis, id est aliorum instructioni. Et hoc nomini tuo, o Altissime, qui paulo ante humillimus eras inter mendaces.
PARS II, VERS. 4.-- « Venite et videte opera Dei, terribilis in consiliis super filios hominum. »
Venite et videte. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi incipientes ad opera Dei consideranda invitat, ut una fides jungat, quos unum praemium exspectat, ubi exponens illa opera, aperte dicit resurrectionem pertinere ad gentes, repressis Judaeis. Quasi dicat: Inimici sunt mentiti. Et o gentes, relinquite mendaces Judaeos. Et, venite, confitentes peccata, et videte, id est cognoscite, opera Dei in quibus est terribilis, quia terribilis est in consiliis habitis super filios hominum, id est super Judaeos. Filii hominum habuerunt consilia perdendi eum; ille habuit consilium excaecandi superbos, ut post humiliarentur, et salvandi humiles. Et quid fecit? ecce hoc fecit consilio suo: ipse est
VERS. 5.-- « Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede; ibi laetabimur in ipso. »
Qui convertit mare, [Aug., Alcuin., Aug.] id est mundum amarum in aridam, scilicet ut sitiat aquam dulcem; et illi qui conversi sunt in aridam in flumine pertransibunt pede. Flumen est mortalitas saeculi, ubi alii veniunt, alii succedunt. Omnis qui de terra natus est, oportet ut cedat nascituro, et omnis ordo iste relabentium rerum, quasi quidam fluvius; sed qui in Christum credit, transit pede, id est facile humilis transit, et tutius transit, non in equo superbiae quaerit transire. Et est: Conversi in aridam, pertransibunt pede, id est facile, in flumine, id est in labenti mundo. Licet enim eis remissa sint peccata, tamen in decursu immortalitatis adhuc sunt. Non enim mox immortales. Et ibi scilicet, cum flumen transierimus, jam non mortales laetabimur in ipso Deo, non in nobis, quando ipse erit omnia in omnibus (I Cor. XV). In quo ipso laetabimur? in eo,
VERS. 6.--Qui dominatur in virtute sua, in aeternum « oculi ejus super gentes respiciunt; qui exasperant non exaltentur in semetipsis. »
Qui dominatur, etc. [Cassiod., Hier., Cassiod., Aug.] Vel ita sine distinctione, junge litteram, ibi laetabimur in ipso qui dominatur in virtute sua. Idem sensus est: Aliter totum ab illo loco, venite. Quasi dicat: Terribilia sunt opera, quae ut sciatis, venite, vos longinqui, et videte, id est agnoscite, opera Dei, in quibus est terribilis, quia, terribilis est, in consiliis, habitis, super filios hominum. Et agit de actualibus operibus olim factis in populo Israel: quae sunt ea opera subdit, ipse est qui convertit mare Rubrum in aridam ad litteram: et in flumine Jordane, pertransibunt pede sicco, filii Israel, et ibi in operibus illis laetabimur, et hoc in idipsum, alia littera, id est in eorum significatis. Non enim in illis operibus propter ipsa, sed propter eorum sacramenta, id est significata laetamur. Cum ergo dicit in idipsum, jam sacramenta illorum operum ostendit, id est significata, in quibus laetantur Christiani. Maris namque transitus baptismum significat fluminis, quod mundus sine periculo potest transiri. Et in his laetantur Christiani. Et ipse est qui dominatur in virtute sua, in aeternum, quod non homo. Nobis enim quae virtus est? Num aeterna? si aeterna esset virtus nostra, non lapsi essemus, non cecidissemus in peccatum; sed in eo erimus fortes, si ejus participes simus. Et hoc non solum Judaeis praestat, quia oculi ejus super gentes respiciunt, id est illuminat gentes, ne praedictas promissiones putetis inanes. [Cassiod., Aug., Cassiod.] Unde Judaei, qui exasperant Deum vel provocant in iram, alia littera, non exaltentur in semetipsis, id est in genere et in carnalibus observantiis, non exaltentur pro lege, quasi plus illis debeatur. Omnes enim peccaverunt, sed in se humiles exaltentur in Christo. Nota quod qui Deum provocat solet exaltari in se peccata sua volens defendere, quod prohibet hic.
PARS III. Διάψαλμα. VERS 7.-- « Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus. »
Benedicite, gentes. [Cassiod., Aug., Alcuin., Cassiod., Aug.] Tertia pars, ubi monet gentes benedicere Deum, qui, licet probet persecutionibus, tamen tentationibus ducit ad regnum. Haec enim videntur obviare promissae resurrectioni. Quasi dicat Oculi ejus super gentes respiciunt. Et quia nos illuminavit, o gentes, benedicite Deum nostrum, in quo benedicimini. Unde: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII) ; et aliis auditam facite palam, ut qui diligit Deum, diligat et proximum, ei annuntiando quidquid utile est, vocem laudis ejus, scilicet quam dicit Pater de Filio: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III), ac si diceret: Non vos ipsos, sed eum laudetis, cujus gratia sumus quod sumus. Ejus laudis dico vocem
VERS. 8.-- « Qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. »
Qui posuit animam meam ad vitam, [Aug.] quae in morte erat in se, sed in eo vivit. Hic enumerat quibus causis praedicari debeat. Posuit animam meam ad vitam, et postea opus est ut perseveret in finem. Et hoc dedit, et non dedit in commotionem pedes meos. Quae enim causa commotionis est tibi, ecce
VERS. 9.-- « Quoniam probasti nos, Deus, igne nos examinasti sicut examinatur argentum. »
Quoniam probasti nos, Deus, [Alcuin., Cassiod., Aug.] vel ita continua, non dedisti in commotionem, quoniam probasti nos, Deus, non in praeceps dedisti, sed probasti adversis. Et igne charitatis, qui non sinit sentire tormenta. Vel igne tribulationis nos examinasti, non in cinerem vertisti, sed sordes abstulisti, nobis ignem adhibendo. Examinasti dico, sicut examinatur argentum, non sicut fenum, quod omnino comburitur. Et
VERS. 10.-- « Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro; imposuisti homines super capita nostra. »
Induxisti nos in laqueum, [Aug., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] id est in catenas, non ut capti moreremur, sed ut inde liberati experiremur. Laqueus iste non decipit, sed probat, et posuisti tribulationes, id est flagella, in dorso nostro, ut male erecti per superbiam, ad humilitatem curvemur. Et imposuisti quia ejus voluntate fieri permittitur, homines, scilicet occisores, super capita nostra; patimur enim superiores quos novimus esse pejores. Tu haec omnia fecisti, et nos
VERS. 11.-- « Transivimus per ignem et aquam; et eduxisti nos in refrigerium. »
Transivimus per ignem et aquam, [Gl. int., Aug., Cassiod., Aug.] id est per adversa et suavia. A simili alicujus, nec aestu nec pluvia, a via cessantis, ita et nos, nec prosperis, nec adversis tardamur, quae per ignem et aquam signantur. Ignis namque urit, id est adversitas; aqua corrumpit, id est prosperitas. Et attende congruum ordinem. Prius enim ignem, et postea aquam ponit. Vas enim igne solidatum aquam non timet; si vero solidatum igne non fuerit, tanquam lutum aqua solvetur: sic et tu igne adversitatis excoctus, prosperitatis aqua non dissolveris. Inde est quod in sacramentis Ecclesiae, scilicet in catechizando et in exorcizando prius adhibetur ignis, unde spiritus immundus clamat: Ardeo. Post venitur ad aquam baptismi, ab aqua in refrigerium. Quod autem in sacramentis, hoc in tentationibus nobis fit. Si enim igne adversitatis coctus non crepas, nec prosperitatis aqua dissolveris, in refrigerium transis. Vel ad litteram. Per haec elementa mors martyrum saepe adimpleta est. Et eduxisti spe nos, post aestum tribulationum, in refrigerium, id est in requiem aeternam, ubi est ignis optabilis, qui totum quod in nobis fragile est absumit, ut nihil nostrum remaneat, sed absorbeatur mors in victoria. Unde subdit: Et
VERS. 12.-- « Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea quae distinxerunt labia mea. »
Introibo, [Cassiod., Alcuin., Aug., Alcuin.] tandem in re, in domum tuam futuram. Ecce refrigerium: Ecce hic dicit quae bona Dei sint contra praecedentia mala. Introibo, in holocaustis, id est ut me offeram conspectui tuo. Vel in holocaustis bonorum operum prius in praesenti exhibitis, et tunc, scilicet cum introibo, reddam tibi cum angelis vota mea, id est laudum, quae hic voveo, id est promitto, quae vota distinxerunt labia mea. Non reddit qui non distinguit; distinguit ille qui dicit se nihil esse, Deum omnia, et se Deo egere, non illum se. Vel ita: Introibo in domum tuam, futuram; et interim hic reddam tibi vota mea, scilicet meipsum. Quae vota distinxerunt labia mea, id est quae ratio mea omnibus praetulit. Cain recte obtulit, sed non recte divisit (Gen. IV), quia creaturam Creatori obtulit, sed se, quod charius est, subtraxit. Dico, reddam vota mea, quae distinxerunt labia mea.
VERS. 13.-- « Et locutum est os meum in tribulatione mea. »
Et quae locutum est os meum, [Gl. int., Alcuin.] id est cor meum, id est promisit in tribulatione mea, quia spe dulcis est tribulatio. Vel, quae locutum est os meum, id est quae hominibus manifestavi praevalere omnibus aliis votis, in tribulatione mea, non victus tribulatione. Et quid locutum est? ecce
VERS. 14.-- « Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis. »
Holocausta. [Aug., Hier., Cassiod., Aug., Alcuin.] Vel ita continua: Introibo in holocaustis, quia, dum vixero, offeram tibi holocausta mea, id est meipsum cum medulla intimi amoris. Intus enim charitas mihi est, non in superficie, ut est illis qui hominibus placent. Et haec offeram tibi, cum incenso arietum, id est cum oratione apostolorum, qui sunt duces gregis, quia Deo placet quod traditione eorum fit. Vel secundum aliam litteram, quae est: Cum incenso et arietibus. Et est: Offeram tibi holocaustum cum incenso, quod est oratio, quasi dicat, cum oratione. Et hoc faciam cum arietibus, id est cum apostolis, quia duces gregis, maxime orant 138 pro grege. Et offeram tibi boves, scilicet doctores, qui in vinea Domini operantur, cum hircis, id est cum peccatoribus, qui peccata eleemosynis redimunt. Si enim triturantes offeruntur, non tamen remanent peccatores; sed per poenitentiam sanati, offeruntur et ipsi non per se, sed potius adjuncti bobus, quia fecerunt eos sibi amicos de mammona iniquitatis. Vel ita: Holocausta offeram tibi boves cum incenso arietum, alia littera, id est cum incensione et destructione bestialitatis ac repugnantiae. Vel, offeram tibi boves, id est cervicositatem, cum hircis, id est cum petulantia, haec in me mactando vitia.
PARS IV. Διάψαλμα. VERS. 15.-- « Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae. »
Venite. [Cassiod., Gl., int., Aug.] Quarta pars, ubi jam expositis omnibus, item monet non jam rudes, sed devotos, ut suae liberationis exemplo amplius confidant in Domino, benedicens eum de exauditione. Quasi dicat: Ita ego facio, et, o vos gentes omnes, venite fide, et audite mente, et narrabo. Vos dico qui timetis Deum. Si enim Deum non timetis, non narrabo, nec vos audietis, quia timor Dei aures aperit. Narrabo quanta fecit animae meae. Si vultis, eadem faciet animae vestrae. Deinde exponens quanta fecit animae suae, subdit:
VERS. 16.-- « Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. »
Ad ipsum ore meo clamavi. [Aug., Cassiod.] Quasi dicat: Hoc fecit animae meae, ut clamarem ad ipsum, cum gentes ad idola muta clament. Et hoc fecit quod exaltavi sub lingua mea, id est quod intus habeo, extra loquor. Et est sensus: Clamavi et exaltavi, id est ipsum publice praedicavi, et in secreto confessus sum quod in ore, hoc in corde habeo. Inde holocausta sunt medullata: his duobus perfectus est Christianus. Et hoc fecit, quod
VERS. 17.-- « Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus. »
Iniquitatem non aspexi in corde meo. [Aug., Alcuin.] Quia si iniquitatem aspexi in corde meo, non ideo dicit hoc quod non suggeratur ei, sed non amatur, id est non dilexi iniquitatem in corde meo. Multi enim apud se amant quod in aliis damnant, erubescentes forte propter homines. Si, inquam, aspexi iniquitatem in corde meo, non exaudiet me Dominus, quia sic, id est non aspiciendo iniquitatem, puritas orationis auditur, et non aliter. Et nota quod ait, in corde meo. Suum enim cor est, quando non est perversum. Ecce proponit iste meritum, ut discant alii prius laborare quam praemium quaerant. Inde de praemio subdit:
VERS. 18.-- « Propterea exaudivit Deus; et attendit voci deprecationis meae. »
Exaudivit. [Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Quia iniquitatem non aspexi, propterea exaudivit me Deus, et attendit voci deprecationis meae. Ecce vicissitudo; intendentem intendit Deus, haec bona fecit Deus animae meae. Unde
VERS. 19.-- « Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me. »
Benedictus sit Deus, [Aug., Cassiod.] quia sic perveni spe ad resurrectionem, qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me, sed perseveranter facit orare, ut non in oratione tepescam, et perseveranter miseretur. Si non amota est oratio, securus esto, quod nec misericordia, quae si differt quod dandum est, non aufert. Haec enim duo connexa sunt: si non suspenditur oratio, non protelatur misericordia.
Collatio In Psalmum LXV: « Jubilate Deo, » Etc.
VERS. 4.-- Terribilis in consiliis super filios hominum. Sanctes dicit, terribile opus; Pratensis, Munsterus, et interpretes pro Cajetano, terribilis opere. NORA ALILAH. Prior particula potest referri ad Deum, aut ad opus, ut sit varia structura, sensu perseverante. Rursus ALILAH non simpliciter importat opus, sed est adinventio studiosa; eoque apposite versum est consilium. Et Chaldaeus habet, auctor adinventionum. Hinc Hier. terribilia consilia, quem sequuntur Pellicanus et Campensis.
VERS. 6.-- Qui dominatur in virtute sua in aeternum. Faber et Caecus tradunt hic non agi de aeterna Dei potestate, sed temporali dominatu, suum judicium formantes ex versione Hieron., qui dominatur in fortitudine sua saeculo. Quasi dicat: Qui suo imperio hunc gubernat mundum. Atqui vocula Hebraea OLAM, quae hic habetur, haud improprie significat perpetuitatem, et maxime cum littera vau. Quod autem ex diametro pugnent adversus Hieronymum, certum est ex ipsissimo, ut ita loquar, clare demonstrare. Is interpretatus illud ad Gal. I: Ut eriperet nos de praesenti saeculo malo, in hunc modum disserit. Quaerendum quoque quid sit inter saeculum et saeculum saeculi, sive saecula saeculorum; et ubi pro brevi temporis spatio, ubi pro aeternitate ponatur, quia in Hebraeo saeculum, id est OLAM, ubi vau litteram positam habuerit, aeternitatem significat. Ubi vero sine vau scribitur, annum quinquagesimum, quem jubileum vocant. Ob hanc causam, et ille Hebraeus qui propter uxorem et liberos amans dominum suum aure pertusa servitio subjugatur, servire jubetur in saeculum, hoc est usque ad annum quinquagesimum. Hactenus Hieronymus.
VERS. 10.-- Induxisti nos in laqueum. Hier. et Nebiensis vertunt obsidionem. Alii translatores nobis consonant, sed Hieronymus accepit METZUDAH, a radice MATZAD, quod est obsedit. Alioqui a themate TZOD, laqueum proprie significat.
Posuisti tribulationes in dorso nostro. Hieronymus alludens ad flagella, posuit stridorem. Sic et Nebiensis: alii catenam; nonnulli angustiam in lumbis nostris. Nec alio declinat res ipsa.
Imposuisti homines super capita nostra. HIRCABTA, id est aequitare fecisti, ut efferunt Sanctes, Nebiensis, et pro Cajetano interpretes. Hieronymus et alii Neoterici agnoscentes locutionem figuratam stant a nobis. Unde translator ad Campensem, imponis velut jumento, etc.
VERS. 11.-- Eduxisti nos in refrigerium. Quomodo et Hieronymus, Pellicanus et Campensis, Sanctes, in terram irriguam, sic Cajetani doctores; Pratensis, abundantiam; Munsterus, in locum uberem; Nebiensis, saturitatem; Chaldaeus, latitudinem. Sed haec quid sonant, quam opulentam requiem, per refrigerii symbolum insinuatam? Et translator ad Campensem dicit, refrigerium.
VERS. 14.-- Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum. Hieronymus ad Suniam e t Fretellam docet male haberi in Graeco cum incenso et arietibus, μετὰ θυμιάματος καὶ κριῶν, quia Hebr. IM QUETORETH ELIM.
VERS. 16.-- Exsultavi sub lingua mea. Hebr. habet, VEROMAM, hoc est, auctore Hieronymo, exaltavi. Vel ut alii volunt, exaltatus est, videlicet a me, eoque exaltavi. Et Graece legitur, ὕψωσα. Unde nolo stulta contentione defendere typographorum depravationem. Et apparet antiqua exemplaria habuisse exaltavi, cum glosa marginalis ascribat alias exaltavi. Unum tamen scio, quod, quantum ad sensum rei pertinet, exsultare quandoque usurpari pro exaltare sive laudare. Quod ne diffidas, Chaldaeus interpretatur, laus ejus sub lingua mea. Rursus psalm. LVIII, versu 19: Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam. Graece ponitur ἀγαλλιάσομαι, et non ὑψώσω, ne quis putet esse aberratum in exsultabo pro exaltabo, quanquam sententia eo tendat: quam Hebraei dicunt illic, laudabo ARANNEM. Proinde si exsultare sit cum exsultare, laudare, ut est illud psalm. L: Exsultabit lingua mea justitiam tuam: ἀγαλλιάσεται ἡ γλῶσσά μου τὴν δικαιοσύνην σου, nihil video periculi, si legamus, exsultavi sub lingua mea, quanquam ad verbum rectius esset exaltavi. Nec tamen velim contentionibus deservire.
Chapter 72 of 157