Skip to the text

Psalmus LXXIX

Psalmi Titulus: « In Finem Pro His Qui Commutabuntur, Psalmus Pro Assyriis, Testimonium Asaph. »

Qui regis Israel, intende. Titulus: In finem pro his qui commutabuntur, psalmus pro Assyriis, testimonium Asaph. [Aug.] Asaph illuminatus agit hic de primo adventu Christi, et de vinea ejus. Est hoc bonum testimonium de capite ipso et corpore ejus, rege et plebe, pastore et grege. Hic enim loquitur Asaph de adventu Christi, qui hominem convertit, et vineam de Aegypto eductam solidat. Et est sensus tituli: Psalmus iste dirigens nos in finem, id est in Christum, est testimonium Asaph illuminati pro his qui commutabuntur, et pro Assyriis, id est pro his qui commutabuntur in melius, ut jam non sint generatio quae non direxit cor suum, sed dirigens se ad Christum. [Alcuin.] Assyrii enim interpretantur dirigentes, et sunt iidem qui commutabuntur, et Assyrii. Vel distingue inter commutandos et Assyrios, ut per commutandos accipiamus convertendos; per Assyrios, Judaeos. Nam psalmus iste sicut agit de commutandis, ita et de Judaeis, qui se dirigunt contra Christum, per liberum arbitrium et per carnales observantias. Et est psalmus iste Asaph, id est Synagogae tendens in finem, est testimonium, pro his qui commutabuntur, et pro Assyriis convertendis et superbis. His, id est convertendis est testimonium rectae fidei; his, id est superbis perfidiae. Intentio: [Aug.] Monet nos in melius commutari, et ad Christum dirigi. Modus: [Cassiod.] Bipartitus est psalmus. Prima pars est deprecatio primi adventus, per quem fit reparatio generis humani. Secundo agit de vinea, dicens, quomodo incoepta et perfecta, ibi, vineam de Aegypto. Asaph ergo qui supra in praecedentibus psalmis pro peccatis Synagogae trepidus orabat, jam de illius conversione praesumit, et commutatis in melius testimonium dat de adventu Christi, quem precatur dicens: O tu Deus,

VERS. 1.-- « Qui regis Israel, intende: qui deducis velut ovem Joseph. »

Qui regis Israel, [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug., Cassiod.] Videntes te intende, id est mitte Filium tuum: et secundum hoc dirigitur sermo ad Deum patrem: Vel potius ad Filium dirigitur sermo qui desideratur et exspectatur et invocatur ut veniat, quem per actus diffinit, dicens: o Deus, qui regis Israel, id est Judaeos spiritualiter videntes te, intende, id est lumen pietatis super nos infunde, ut a te simus clari, qui per nos sumus tenebrosi; qui deducis Joseph, ipsum scilicet significatum Joseph, id est fidelem populum de gentibus. Joseph enim interpretatur augmentum, et mortuo grano frumenti (Joan. XII), auctus est multus populus Dei. Conjunctis in angulari lapide Christo duobus parietibus (Ephes. II), scilicet Judaeorum et gentium, id est, Israel et Joseph, deducis ad caulas Dei, tanquam oves, ad pascua. Hae sunt oves illae, de quibus Dominus in Evangelio: Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et fiet unum ovile et unus pastor (Joan. X) . Nota quia propria singulis verba reddit. Regitur namque Israel, tanquam major; ducitur Joseph, id est devotus populus.

VERS. 2.-- « Qui sedes super cherubim, manifestare, coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. »

Qui sedes. [Aug., Alcuin., Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Intende ita, o tu qui sedes super cherubim, id est super illas sublimes potestates coelorum, manifestare coram Ephraim, Benjamin et Manasse, id est coram gente Judaeorum ubi hae tribus sunt. Quasi dicat: Tu qui es angelis notus, innotesce hominibus. Rogat Asaph ut Dei Filius, qui in secreto majestatis erat, per incarnationem appareat coram Judaeis ut promissum erat, faciens in eis has virtutes, quae his nominibus significantur Ephraim, Benjamin, et Manasse. Ephraim enim interpretatur fructificatio. Benjamin filius dexterae, Manasses oblivio, ut posteriorum obliti in anteriora se extendant. Sed et juxta interpretationes nominum, potest sic legi: Qui sedes super cherubim, id est in plenitudine scientiae, quae est charitas (cherubim enim interpretatur plenitudo scientiae), manifestare coram Ephraim, id est coram fructificatione, et Benjamin, id est filio dexterae, ut et nos simus plenitudo scientiae; quod potest esse per charitatem, quae est Deus. Unde Deus charitas est: quam qui scit, quid nescit? Charitas enim nomen est Dei et doni. Et coram Manasse, id est oblito ut jam illi venias in mentem juxta illud: reminiscentur et convertentur omnes fines terrae (Psal. XXI) .

VERS. 3.-- « Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos. »

Excita potentiam tuam et veni. [Alcuin., Cassiod., Aug.] Repetit apertius quod oraverat. Ordo talis: Veni, tu ipse in carnem, et excita potentiam tuam, id est ostende potentiam tuam in resurrectione, quia visus es infirmus in passione, dum dicitur: Si Filius Dei es, descende de cruce (Matth. XXVII) . Nihil valere videbaris; praevaluit super te persecutor, quod praesignatum est cum Jacob praevaluit angelo, ipso quidem angelo volente, et tamen victus angelus benedixit victorem. Tenuit namque homo victor angelum, et dixit: Non te dimittam, nisi benedixeris mihi (Gen. XXXII) . Benedixit itaque victus victorem, sed claudum fecit eumdem. Tetigit enim nervum femoris ejus, et aruit. Hoc est magnum sacramentum. Claudicat quidem populus Judaeorum, sed et ibi est benedictum genus apostolorum. Excita ergo potentiam tuam, [Gl. int.] id est crucifixus ex infirmitate, resurge ex virtute (II Cor. XIII). Dico, veni, ad quid? ut salvos facias nos. Sic autem salvi crimus, o

VERS. 4.-- « Deus, converte nos, et ostende faciem tuam; et salvi erimus. »

Deus, converte nos, [Aug., Hier., Aug., Gl. int.] adversos a te, aliter non convertimur nisi tu facias. Deinde loquens ad Patrem ait: Et ostende, vel illumina, faciem tuam nube carnis coopertam, id est Filium tuum, qui est imago tua. Haec facies velata fuit Assaph tempore infirmitatis Christi, et tunc aegrotavit Asaph non valens intueri velatum nube de qua dicitur; Ascendet Dominus super nubem levem, et intrabit Aegyptum (Isa. XIX) . Illuminavit vero Deus faciem illam, cum Christus resurrexit, et ascendit. Et ita salvamur. Unde subdit: Et salvi erimus. Conversis tamen ad Christum, etiam post Christi adventum restat ira, in corpore quidem, non in mente; sed haec finem habebit per Christum in secundo adventu. Nam qui in primo adventu partem poenae removit, in secundo omnem poenam consumet in bonis. Unde iste dicit:

VERS. 5.-- « Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui? »

Domine Deus virtutum coelestium, [Haym., Gl. int., Aug.] quibus nos socii futuri sumus, quousque irasceris super orationem jam servi tui? Et si irascebaris super orationem inimici tui, ne irascaris super orationem jam servi tui. Et partim utique transiit ira a servo, non ut non flagellet, ut pater; sed ne damnet; et conversis enim durat ira, sed corrigens. Flagellat enim omnem filium quem recipit (Hebr. XII).

VERS. 6.-- « Cibabis nos pane lacrymarum; et potum dabis nobis in lacrymis in mensura. »

Cibabis. [Cassiod., Alcuin., Gl. int.] Exponit hic passiones, quas sancti tempore adventus passuri sunt. Quasi dicat: Et si optem Christi adventum, tamen eo tempore multa passuri sumus, quia cibabis nos, Deus, pane lacrymarum. Alia similitudine idem dixit: Et potum dabis nobis in lacrymis. [Aug., Alcuin, Haym.] Lacrymae namque illae erunt ad correctionem, ad perfectionem, non ad peremptionem. Quae lacrymae erunt in mensura, id est pro viribus tuis, ut erudiaris, non opprimaris. Unde Apostolus: Fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis (I Cor. X) . Vel in mensura, id est pro modo culparum. Deinde exponit lacrymas dicens:

VERS. 7.-- « Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris; et inimici nostri subsannaverunt nos. »

Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris. [Aug.] Plane hoc factum est. De Asaph enim electi sunt qui irent ad gentes, et praedicarent in gentibus quibus contradicebatur a dicentibus: Quis est iste novorum daemoniorum nuntiator? Et inde sunt cibati lacrymis. Praedicabant enim mortuum resurrexisse. Nova res, sed incredibili rei fidem miracula faciebant. Ergo contradicebatur eis, sed contradictor vincebatur, et ex contradictore fidelis efficiebatur. Confregit enim Samson molas leonis, qui sibi occurrit eunti ducere uxorem de alienigenis. Et inimici nostri, non modo contradixerunt, sed etiam subsannaverunt nos, [Aug., Gl. int.] quasi colentes mortuum. Sed licet tanta passuri sumus, non tamen ideo minus optamus eum; sed iterum oramus.

VERS. 8.-- « Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam, et salvi erimus. »

Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, [Cassiod.] id est praesentiam Christi, et salvi erimus. Desiderantis mos est frequenter repetere quae tantis precibus orat.

[Hier., Haym., Cassiod.] Aliter ab illo loco, excita, orat potentiam miraculorum, quae Deus fecit in veteri populo excitari, quae excitata est exhibita re quam praesignabant, id est veniente veritate. Precans ergo adventum Christi ait: Veni, tu ipse Deus. Et excita populum tuum, scilicet miraculorum, quae olim fecisti, quorum potentia sopita est, donec res eorum appareat. Dico veni, ut salvos facias nos. Ecce quantam Incarnationis utilitatem iste novit. Ideo tam studiose precatur. Quae enim vota haec sufficiunt petere? Domine Deus virtutum, alia littera: Deum virtutum dicit quem novit Asaph, et in se et in aliis hominibus miracula facturum, ipse enim solus est qui ab infidelitate liberat homines. Tu, inquam, Deus, converte nos, distortos, et conversis ostende faciem tuam, quia conversos solet Deus respicere. Deinde quaerit, quare tandiu differat adventum, quam dilationem iram Dei contra se reputat dicens: Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui, ut non facias jam promissa? Hoc Asaph illo tempore dicebat, quo eum venire petebat, quo adhuc differebatur adventus, consilio Dei. Iratum dicit quia tardat. Ecce quae pietas et quantum desiderium petentis. Ideo ita clamat, quia sciebat differri. Cibabis; enumerat quae mala interim ante adventum patiebantur, quasi dicat: Tandiu quousque venias, cibabis nos pane lacrymarum; panis lacrymarum est vita doloribus plena. Sed et haec cibus est, dum non sic exstinguimur, sed erudimur. Addit etiam quod ipsa est et potus dicens: Et potum dabis nobis in lacrymis. Ideo haec duo ponit, quia haec duo sunt quibus vivit omnis homo, ut per haec sufficientem et plenam eruditionem flagellorum significet. Nam quod tempus est a lacrymis vacuum? quas tamen lacrymas das? In mensura, id est distributo modo. Unde: Fidelis Deus qui non permittet vos tentari (I Cor. X) , etc. Deinde exponit lacrymas dicens: Posuisti nos in contradictionem vicinorum nostrorum, et inimici nostri subsannaverunt nos. Dum vicini qui 181 sunt de nobis, contra nos sunt, irrident nos inimici, a quibus omnibus ut salvi simus, Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, id est Christum, et salvi erimus.

PARS. II. VERS. 9.-- « Vineam de Aegypto transtulisti; ejecisti gentes, et plantasti eam. »

Vineam. [Cassiod., Aug., Alcuin.] Secunda pars. Agit hic de vinea, ostendens quomodo incoepta et perfecta sit. Vineam autem dicit Ecclesiam quae incoepit a Judaeis et perficitur in gentibus; una tamen et eadem vinea est, et si altera gens det principium, altera perfectionem. De hujus ergo vineae incoeptione agens, dicit: Vineam, etc. Quasi dicat: Nos salvi erimus, sed Judaeos, quibus tot fecisti, destrues, quod non pro levi culpa; sed quia beneficiis ingrati, etiam adventum Christi, inter caetera beneficia sibi exhibita, non noverunt. [Aug., Cassiod.] Bene dixi, inter caetera multa utique fuerunt eis collata, quia vineam de Aegypto transtulisti in terram promissionis, ejecisti de terra promissionis gentes, id est Amorrhaeos, Jebusaeos, et alios populos; et plantasti, ut agricola, eam vineam, ibi.

VERS. 10.-- « Dux itineris fuisti in conspectu ejus; et plantasti radices ejus, et implevit terram. »

Dux itineris. [Aug., Cassiod., Aug.] Dixi unde vinea sit ejecta, et ubi plantata. Deinde subdit quomodo crediderit, et quantum creverit, quid occupaverit dicens: Post, ut vinea orbem comprehenderet, dux itineris fuisti in conspectu ejus, apparens ei visibilis, carne assumpta. Unde: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV) . Vel secundum aliam litteram, et dirigitur sermo ad Deum Patrem: viam fecisti in conspectu ejus, id est Christum visibilem ei misisti, qui dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV) . Et plantasti radices ejus, id est prophetas et apostolos, et alios doctores. Et sicut illa vinea modo implevit terram totam, quae impletio fit usque ad finem mundi, dum quotidie aliqui convertuntur. Notandum quod breviter egit de incoeptione vineae, cum dixit, vineam de Aegypto transtulisti. Hoc autem ad perfectionem ejusdem vineae dictum est, et implevit terram. Deinde de initio ejusdem vineae latius repetit dicens:

VERS. 11.-- « Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. »

Operuit montes. [Aug.] Postea de perfectione ejusdem repetit, ibi: Et perfice eam. Quae perfectio est facta gentibus abjectis Judaeis. Una tamen vinea, cujus vineae commemoratio in hoc psalmo caliginem facere solet minus intentis. Intendamus ergo, ne caligo involvat oculos nostros, quasi dicat: Modo vinea implevit terram, sed prius umbra ejus vineae, quae modo implevit terram, operuit montes. Montes sunt prophetae, quos operuit umbra, quia locuti sunt in figuris. Umbra enim ejus est circumcisio, Sabbatum, hujusmodi (Exod. XXIV), quae prophetae locuti sunt: Observa Sabbatum, octava die circumcide infantem, offer sacrificium arietis, vituli et aliorum, noli moveri (Lev. VIII). Ideo operuit montes umbra ejus, et post umbram venit res (Act. I). Vel ita: Umbra ejus, id est cura et sollicitudo de eis, operuit montes, id est majores, et arbusta ejus, id est eorum excrementa, et augmenta operiunt cedros Dei, id est doctores. [Aug., Haym., Aug.] Vinea namque ista crescendo operuit omnes sanctos, prophetas et patriarchas, cura et sollicitudine. Ideo autem dixit cedros Dei, quia sunt cedri evertendae, scilicet superbi qui sunt cedri saeculi, sed non Dei. Sequitur: Et

VERS. 12.-- « Extendit palmites suos usque ad mare: et usque ad flumen propagines ejus. »

Extendit ab Jerusalem palmites suos, [Cassiod., Aug.] id est filios, a simili; usque ad mare, quod est prope Judaeos, et usque ad flumen Jordanis propagines ejus. Nota quia supra dixit, quod haec vinea implevit terram. Sed hic dicit quod prima gens Judaea fuit vinea ista, quae regnavit usque ad mare, quod ibi vicinum erat, et usque ad flumen Jordanis. Trans Jordanem enim aliqui Judaeorum erant, id est duae tribus et dimidia, sed infra Jordanem tota gens erat (Num. XXXII). Hoc ergo est initium vineae, de quo hic agitur. Cujus vineae perfectio est, quam praedixerat, ibi, implevit terram, per viam Christum. Hoc est quod alibi dicitur: Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum (Psal. LXXI) . Quod non gens Judaeorum fecit. Non est tamen haec altera, sed eadem vinea. Inde enim Christus salus ex Judaeis (Joan. IV), inde apostoli et alii justi, et si sint aliqui rami fracti (Rom. XI).

VERS. 13.-- « Ut quid destruxisti maceriam ejus? et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam? »

Ut quid destruxisti. [Gl. int., Aug., Cassiod., Aug.] Quasi dicat: Ita dilatata est vinea. Inde quid ei accidit? eversa est gens illa. Et hoc est, destruxisti maceriam ejus, id est munitionem. Maceria est, quae de solis lapidibus fit circa vineas. Et vindemiant, id est spoliant, et diripiunt eam omnes qui praetergrediuntur viam, id est legem vel Christum, scilicet gentes quae idola colunt. Vel viam transeuntes sunt quicunque temporaliter dominantes. Et ut quid accidit hoc ei? quia superbia fuit etiam adversus plantatorem; et servos occidit ad se missos, et etiam filium haeredem. Ideo destructa est ejus maceria, et invenerunt gentes Ecclesiam destructam, et deleverunt eam. Hoc primo plangit Asaph, sed non sine spe. De dirigentibus enim cor, jam loquitur. Deinde exponit qualiter vindemiaverunt.

VERS. 14.-- « Exterminavit eam aper de silva: et singularis ferus depastus est eam. »

Exterminavit eam, [Cassiod., Aug.] id est extra terminos patriae ejecit eam, aper veniens de silva, id est de gentibus. Aper est Vespasianus fortis et saevus eis, et contrarius illis, id est Judaeis, qui inter caetera hoc animal habent immundum, qui venit de silva (Deut. XIV). Gentes enim silvae erant. Sola gens illa vinea erat, sed quando crediderunt gentes impletum est illud: Exsultabunt omnia ligna silvarum (Psal. XCV) . Et alibi: Invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI) . Et singularis ferus depastus est eam, [Cassiod., Aug.] id est Titus qui reliquias Judaeorum terribili depastione consumpsit. Qui dicitur singularis, id est superbus. Dicit enim omnis superbus: Ego sum, ego sum, et nemo alius. Vel pro eodem accipitur, aper et ferus. Nam singularis ferus, ipse est aper, qui vastavit, scilicet Romanus exercitus. Sed quo fructu haec passi sumus? ut sic sanemur et convertamur. Et hoc dicit orando, o

VERS. 15.-- « Deus virtutum convertere; respice de coelo, et vide, et visita vineam istam. »

Deus virtutum, etc. [Alcuin., Cassiod., Gl. int., Haym.] Vel sic continua: Ita vastata est vinea, sed ut reliquiae salvae fiant, o Deus virtutum, convertere ab ira in fine saeculi. Et respice, misericordiae intuitu, de coelo coelorum, id est supplices, tu serenus, aspice, commutatis melius. Hoc remedium precatur Asaph. Et vide quibus peccatis laboret, et pereat homo. Vel, vide, id est fac eam cognoscere te vel peccata sua; et visita vineam istam, id est infirmam sana.

VERS. 16.-- « Et perfice eam quam plantavit dextera tua; et super filium hominis quem confirmasti tibi. »

Et perfice eam, [Aug.] non aliam institue, sed hanc perfice. In hac enim est ipsum semen Abrahae, in quo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII). Ibi est radix quae portat oleastrum (Rom. XI). Perfice dico, quia caecitas ex parte contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fiet (ibid.). Quam plantavit, id est inchoavit dextera tua, id est propitiatio tua.

[Alcuin., Gl. int., Cassiod.] Aliter totum potest dici ita, ut prius fundamentum historiae de Judaeis jaciatur; deinde aedificium spiritualis intelligentiae, de Ecclesia addatur. Per mysticas enim similitudines quae gesta sunt, dicit, id est ita dicit ea quae ad litteram facta sunt de Judaeis sub similitudine vineae et palmitum, et hujusmodi, quod etiam mysterium, id est mysticum sensum innuit. Sunt enim similitudines, quae non sunt mystice, quasi dicat: Salvi erimus, quia ita praesignasti olim, quando vineam de Aegypto transtulisti, hoc ad litteram, ita ut prius accipiatur, ejecisti gentes et plantasti eam, nec hoc mutatur ad historiam. Ad litteram enim vinea est gens Judaeorum in typo Ecclesiae, quae mystice per vineam accipitur; quia inter turbas umbratiles peccantium fruge sanctorum ornatur, sicut vinea fructu ornatur inter folia et fossa tribulationibus, et martyrio putata plus crescit sicut vinea, et saecularis pressurae torcularibus eliquata ad coelestem cellam transfertur. [Hier., Haym.] Sicut ergo illos Judaeos de Aegypto transtulisti, ita, et vineam, id est Ecclesiam; de Aegypto, id est de tenebris ignorantiae et caecitatis, transtulisti et ejecisti gentes, vitiorum; et plantasti eam, in virtutibus, dux itineris in conspectu ejus: ad litteram, dum irent in columna nubis et ignis, praecedebat eos. Et plantasti radices ejus, id est principes Judaeorum, et implevit terram promissionis. Deinde sequentia secundum historiam non mutantur. Mystice de Ecclesia totum sic accipitur. [Cassiod., Haym., Alcuin., Cassiod.] Qualiter per orbem dilatata est, ostendit dicens: Dux itineris fuisti, dum eam ducit spirituali itinere per hoc desertum saeculi, et plantasti radices ejus, id est Ecclesiae, id est prophetas, apostolos, martyres, et alios firmos facit de quibus palmites tendens, mundum occupat. Unde sequitur: Et implevit terram, id est orbem terrarum. Et umbra ejus operuit montes; altitudo et latitudo vineae hic exponitur. Nam superna est et coelestis vinea illa, quae etiam montes, id est sublimiores vita et scientia obumbrat, id est umbra spiritualis gratiae fovet, et nutrit et magis crescere facit. [Haym., Cassiod., Alcuin.] In unitate quippe Ecclesiae omnes gratiam accipiunt, per quam ab incentivis vitiorum refrigerantur. Et arbusta ejus cedros Dei. Vites quae arbores ascendunt arbusta nominantur, per quae minores in Ecclesia accipiuntur. Cedri Dei sunt non superbi; sed qui in Ecclesia sunt alti ut sunt Dei martyres. [Rem., Cassiod., Aug.] Arbusta ergo, id est minores operiunt; cedros Dei, id est majores, quia etiam hoc Ecclesia protegit, quasi in gremio suo, quia ejus auctoritate corroborant quod dicunt. Aliter enim non habetur Catholicum, nisi universalis Ecclesiae contestatione firmetur. Extendit palmites suos. Exposita altitudine exponit latitudinem vineae dicens; Extendit palmites suos, id est filios usque ad mare omnium gentium, et propagines ejus, id est filios regenerationis, usque ad flumen Jordanis, a quo manaverunt, ibi enim coepit regula baptismi (Matth. III). Et quia talis est vinea, ergo, ut quid destruxisti maceriam ejus? miratur cur huic tali subtracta est Domini defensio, sed hoc dicit de Ecclesia non pro bonis, quia novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II), sed pro infidelibus qui sunt in ea, nomine, non numine, numero, non merito. Et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam, id est daemones. Exponit qualiter: Exterminavit eam aper, id est diabolus fortis et ferox; de silva, quia cogitationes ejus agrestes et aviae sunt. Et singularis ferus, idem qui aper, id est superbus diabolus, depastus est eam. Sed, tu, Domine, Deus virtutum, convertere, respice de coelo, et vide, et visita vineam istam. Haec non mutantur. Et perfice eam quam plantavit dextera tua, id est propitiatio tua. Sed ubi perficies? Perfice eam, super te fundatam, et super filium hominis. Hic aperte ostenditur Christus, qui de Maria virgine natus (Matth. I). Ipse enim est fundamentum, quod nemo 182 potest mutare, quem confirmasti tibi, quando dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III) , in quo confirmatus est Christus, apud homines, qui solus est fundamentum (I Cor. III). Et sic erit, quia

VERS. 17.-- « Incensa igni et suffossa; ab increpatione vultus tui peribunt. »

Incensa igni et suffossa, [Aug.] id est peccata ab increpatione vultus tui peribunt. Incensa et suffossa peccata dicit. Sed incensa sunt peccata illa quae facit ardens cupiditas; suffossa vero, quae facit timor male jacens. Et haec sunt omnia peccata criminalia, quia omnia peccata fiunt, vel propter cupiditatem, vel propter timorem quem non capit cupiditas; vincit timor. Perscrutamini conscientias, interrogate corda vestra utrum possint esse peccata, nisi aut timendo, aut cupiendo. Omnia ergo peccata, duae res faciunt in homine, scilicet cupiditas et timor: sic econtra amor Dei et timor ejus ducunt ad omne bonum. Amas enim ut bene sit tibi; times ne male sit tibi. Hoc age in Deo, non in saeculo. Uterque amor incendit, uterque timor humiliat; sed aliter, et aliter de bono timore colonus intercedens pro arbore quae fructum non dabat, ne subverteretur ait: Fodiam circa illam et mittam stercora (Luc. XIII) . Fossa significat piam humilitatem timentis; stercora, sordes utiles poenitentis. De igne autem boni amoris dicitur: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII) . Ait ergo, incensa igni, id est peccata quae veniunt ex amore male incendenti: incendit enim amor uterque. Et suffossa, id est peccata quae veniunt ex timore male humilianti: humiliat enim timor uterque. Peribunt ab increpatione vultus tui, id est Filii tui. [Haym.] Haec est facies quae peccata delet. Quid enim increpabat Christus nisi peccata? Vel ita, incensa dicuntur mala, quae igne cupiditatis fiunt, quod convenit cum praedicta sententia. Suffossa sunt occulta mala, dum alii paratur insidiose fovea. Haec autem peribunt in futuro, dum pro eis damnabuntur mali, quibus dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV) . Ut autem haec omnia jam impleantur,

VERS. 18.-- « Fiat manus tua super virum dexterae tuae; et super filium hominis quem confirmasti tibi. »

Fiat manus tua. [Haym., Gl. int., Cassiod., Aug.] Vel ita continua, quasi dicat: Quandiu mali erimus? donec Salvator adveniat. Ideo fiat manus tua, o Deus, super virum dexterae tuae. Ostendat se misericordia tua, fac bene cum vinea sua demonstrata facie tua, id est verbo tuo. Super virum dexterae tuae, id est filium Virginis. Grande sacramentum hic notatur, et magnum munus Dei ostenditur, quia tandiu salus Israel potuit dubitari, donec Christus venit; sed tunc completa est promissio, ne ultra ab eo discedat Ecclesia, sponso conjuncta. Dicit ergo: Fiat manus tua super filium hominis quem confirmasti tibi, id est operatio tua ad effectum promissa perducat, et precatur operationem sanctae incarnationis. Quasi dicat: Quandiu increpas et accusas nos? o Deus, fiat misericordia tua super virum dexterae tuae. Sicut oravi haec fac.

VERS. 19.-- « Et non discedimus a te; vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus. »

Et non discedimus a te ultra, [Cassiod., Aug.] cum filium habemus, et vivificabis nos, ut te, non terrena amemus, in quo prius mortui eramus. Haec utilitas ex adventu Filii est. Et nomen tuum invocabimus, id est te diligemus, tu eris nobis totum et juvamen. Quod ut sit,

VERS. 20.-- « Domine Deus, virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. »

Domine Deus, virtutum, converte nos. [Haym., Gl. int., Cassiod.] In quo incoepi in eo finiam. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Magna est suavitas hujus versiculi; in hoc regulam totius religionis exponit. Primo enim Deus nos convertit tunc et nos ante faciem ostendit, id est lumine pietatis nos inspicit, postquam tandem nos salvat. Haec ergo propheta iterat, quia per ipsum quisque breviter quod expedit implorat.

Collatio In Psalmum LXXIX: « Qui Regis Israel Intende: Qui Deducis Velut Ovem, Joseph. »

(De ratione tituli et ejus additione, apud Septuaginta aliquoties discussum est.)

VERS. 5.-- Super orationem servi tui. Hebr. habent populi tui, ut omnes reddunt AMMECA. Sane servi Dei sunt populus Dei. Unde Graeci in plurali habent τῶν δουλῶν σοῦ. Suboleo tamen Septuaginta legisse aleph loco ayn. Siquidem et UMMAH Hebraeis sonat populum, AMAH etiam eisdem litteris significat servitutem.

VERS. 6.-- Potum dabis nobis in lacrymis in mensura. Hieronymus pro in mensura, ponit tripliciter. Sic et Pellicanus. Verumtamen ille numerus accipitur pro multiplici. Unde alii dicunt, in maxima mensura SCHALISCH, utroque tendit. Quod autem Hebraice habetur eos vel eis, et dicimus nos vel nobis, nihil ad sensum, etiamsi Hieronymus verterit velut Septuaginta. Quamobrem non est improbabile exemplaria variasse.

VERS. 14.-- Singularis ferus depastus est eam. Hieronymus, omnes bestiae agri, depastae sunt eam. Sic pene Pratensis, Munsterus, Pellicanus et Campensis. Est tamen controversia apud Hebraeos, quid proprie significet ZIZ, etiamsi vulgatior sit opinio nomen esse generale ferarum silvestrium. Siquidem Sanctes vertit, avis agrestis depasta est eam. Is in suo Thesauro recenset sententiam cujusdam Rabbini, qui arbitraturesse avem magnam, quae ubi suas extenderit alas, offuscat solem. Istud credo fabulosum. Utcunque fuerit, certum est psalmum significare singularem quamdam desolationem. Porro interpretes pro Cajetano, pro fera agri, dixerunt reptile Omnipotentis, ut appareat ipsos legisse SCHADAI per punctum nuncupatum iamin, cum alii legant SHADAI, per punctum smol sadai.

VERS. 16.-- Perfice eam. Hieronym. pro imperativo posuit nomen, radicem, ut pertineat ad superius verbum visita; Munsterus, locum vineae; Sanctes et Nebiensis, habitationem; Pratensis, plantulam; interpretes pro Cajetano similiter. Hebraicum vocabulum CANNAH imperative sumpserunt Septuaginta a verbo CON, vel CAN, id est firmavit, praeparavit. Etsi praeter normam ut saepe Hebraeis contingit. Et Pellicanus vertit, praepara. Paraphrasis Campensis restitue pristinae dignitati.

VERS. 16.-- Incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt. Hieronymus vertit per accusandi casum, succensam igni et deramatam, ut intelligas vineam aut plantam, et illud pendere a verbis superioribus. Alii quidem vertunt sub recto casu, singulariter tamen, et ponunt, est vel jacet verbum. Deinde quod sequitur, ab increpatione vultus tui peribunt vel pereant, referunt ad eos qui hoc fecerunt, aut ad cultores vineae, qua succensa necesse fuerit eos perire. Revera in Hebraeo, haec duo inveniuntur singularia et feminina SERUPHAH, KESUAH. Consimiliter Graece ἐμπεπυρισμένη πυρὶ καὶ ἀνεσκαμμένη. Et Hieronymus sic accipit in commentariolo hujus loci, quem ubi recensuit, mox subnectit: « Synagoga utique cum Judaeis non credentibus. Divus autem Augustinus accipiens plurative et neutro genere, nihil exorbitat a sensu, quem etiam refert Chaldaeus, incensum igni et concisum, ab increpatione vultus tui pereant. »

VERS. 20.-- Nomen tuum invocabimus. Solus Hieronymus transtulit passive, nomine tuo vocabimur. Ob idque clarissimum est vel hic ipsum legisse sine punctis; nam nihil distat activum a passivo, citra punctorum assignationem. Potes enim enuntiare NIQRA, id est invocabimus, vel NIQQARE, vocabimur. De hac re disputatum est in praefatione.

Chapter 86 of 157