Skip to the text

Psalmus LV

Psalmi Titulus: « In Finem Pro Populo Qui A Sanctis Longe Factus Est, In Tituli Inscriptione Ipsi David, Cum Tenuerunt Eum Allophyli In Geth. »

Miserere mei Deus. Titulus: in finem pro populo qui a sanctis longe factus est, in tituli inscriptione ipsi David, cum tenerent eum Allophyli in Geth. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Titulus iste, partim assumptus est de Evangelio, partim de Veteri Testamento. In Evangelio namque legitur, quod crucifixo Domino supra posuit titulum Pilatus, Hebraice, Graece et Latine, quem cum quidam Judaeorum vellent delere, dicentes: Noli scribere: Jesus Nazarenus rex Judaeorum. sed quia hic dixit: Ego sum rex Judaeorum. Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi (Joan. XIX) , quia prpohetatum erat per Spiritum sanctum in titulis aliorum psalmorum: Ne corrumpas tituli inscriptionem, qua Christus rex monstrabatur: hoc de Evangelio est. Legitur autem in libro Regum quod David fugiens Saulem venit ad Achis regem Geth, quae est civitas Allophylorum, ubi legitur fuisse peregrinus, sed non retentus (I Reg. XXI). Per David ergo hic intelligitur Christus, ex ejus semine natus, quem olim in se, et nunc in membris tenent Allophyli, id est alienigenae, scilicet persecutores nominis Christiani; in Geth, id est in torculari, scilicet in pressuris tribulationum, quae dicuntur torcular, quia utiles sunt, per ea enim merita sanctorum augentur, et vinum justitiae emanat. Et sunt iidem Allophyli et populus qui a sanctis longe factus est. Et est sensus tituli: Psalmus iste tendens in finem, id est in ipsum Jesum pro populo salvando. Vel pro populo, id est contra populum, scilicet qui a sanctis longe factus est, appropinquant autem eis, scilicet sanctis, qui Christum recipiunt intituli inscriptione. Populus qui a sanctis longe fit, in tituli inscriptione, cui contradicit, tam Judaeus quam omnis qui non vult habere regem Christum; et ipsi iidem sunt qui tribulant Ecclesiam, id est Allophyli. Tituli inscriptione dico, facta ipsi David, id est Christo. Non mutata secundum rei veritatem, sed tamen secundum voluntatem Judaeorum. Ipsi David, id est Christo; voluerunt enim mutare, sed non factum, [Gl. int., Aug., Cassiod.] Tituli enim inscriptio, etsi populus instaret, non est deleta, quia prophetatum est in alio psalmo: Ne corrumpas tituli inscriptionem. Populus qui longe a sanctis fit, sunt persecutores qui Ecclesiam calcant sicut uvas, ut vinum justitiae exeat. Nota quod hucusque est de Evangelio: quod vero sequitur, scilicet cum tenuerunt, etc., est de Veteri Testamento, quasi dicat: Longe factus est populus a sanctis, cum, id est quia, Allophyli, id est alienigenae, scilicet persecutores, tenuerunt eum, scilicet Christum in capite et in membris, in Geth, id est in torculari. Legitur ad litteram David in illa civitate peregrinus fuisse, sed non retentus, sed Christus ex ejus semine natus, non solum olim in se, sed etiam adhuc in corpore suo tenetur, in pressuris quae utiles sunt, ut uva ante torcular integra est, sed nihil inde emanat, cum premitur sterilis non est, quia vinum exit. Intentio Prophetae est confirmare Ecclesiam contra persecutores. Modus. Tripartitus est psalmus. Primo orat Ecclesia, velut uva ab Allophylis pressa, summatim tangens tribulationes, in quibus sit, per spem Dei finit se non timere, id est in fine primae partis dicit se non timere. Secundo enumerat mala quae sustinendo fit et inimicorum conversio, ibi, tota die. Tertio jam de malis saeculi libera, in futura beatitudine, vel etiam hic laudem se cantare promittit, ibi, in me. Ecclesia ergo tanquam uva pressa in torculari clamat, o

118 VERS. 1.-- « Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans tribulavit me. »

Deus, miserere mei, [Aug., Cassiod.] ne deficiam in conculcatione. Quare clamas? quoniam homo, scilicet qui longe factus est a sanctis, et non solum homo, sed etiam diabolus, de quo in Evangelio dicitur: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII) . Conculcavit me, sicut uvam in torculari, ut vinum exeat; idem repetit apertius. Impugnans homo visibiliter, vel diabolus, invisibiliter, unde periculosior est. Tribulavit me tota die, id est toto tempore. Nullus enim vivit in Christo, sine tribulatione.

VERS. 2.-- « Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me. »

Conculcaverunt me. [Gl. int., Aug., Cassiod., Aug., Alcuin., Gl. int.] Et hoc merito non quidem meo faciunt, sed quia sunt inimici mei, qui scilicet longe sunt a sanctis. Hi sunt membra diaboli. Et isti conculcaverunt me, quasi pedibus uvam. Tota die dico miserere, et necesse est ut miserearis, quoniam multi bellantes steterunt adversum me, et ipsi iidem sunt alti. Non diu tamen, sed die.

VERS. 3.-- « Ab altitudine diei timebo; ego vero in te sperabo. »

Ab altitudine, [Alcuin., Gl. int., Cassiod., Aug.] sed timebo ego ab altitudine diei, id est ab altitudine illorum qui me conculcant, qui alti sunt, sed non diu, sed die timebo a potentia ejus ad horam data, quasi non altitudo diei mundus est, id est mundana altitudo, ubi est superbiae timor. Ut autem gravior esse ostendatur tribulatio, dicit se a superbis conculcari. Non timebo, sed potius ego sperabo in te, in quo nulli speranti timendum est. Vel aliter potest legi et distingui littera manente eodem sensu. Quasi dicat: Conculcaverunt inimici qui multi sunt. Sed, quoniam multi bellantes, sunt, adversum me, timebo ab altitudine diei? non. Sed sperabo in te. Vel ita secundum aliam litteram: Conculvaverunt me inimici mei tota die ab altitudine diei. Hic distingue, quoniam multi qui debellant me, timebunt; ego vero in te sperabo. Haec littera sic exponitur: Conculcaverunt me inimici mei tota die. Et hoc, ab altitudine diei, quia diem, id est Christum in altum lucentem non cognoverunt. Christus enim dies est. Hujus diei horae sunt duodecim apostoli. Unde ipse Dominus ait: Nonne duodecim horae sunt diei? (Joan. XI.) Hujus diei altitudinem inimici non potuerunt attingere. Unde in passione Christi et tenebrae factae sunt (Matth. XXVII). Vel, conculcaverunt me ab altitudine diei, id est quia alti sunt, qui conculcant, licet ad horam, scilicet die non diu, sed non sunt timendi, quoniam multi qui debellant me, timebunt, cum dies eorum transierit, scilicet finito tempore altitudinis suae. Ego vero non dico: Non timebo ne videar de me praesumere per stultam arrogantiam; sed, sperabo in te, quod est causa non timendi. Non timet aliquis duritia cordis, vel superbia, qui est similis stupido. Stupor enim est qui non sentit, non sanitas. Et nota tres esse afflictiones corporis, scilicet sanitatem, stuporem, immortalitatem. In stupore non dolet corpus, sed nec in immortalitate. Sed in stupore non dolet, quia non sentit; in immortalitate, quia plene firmatum est. Sanitas vero, si molestatur, dolorem habet: sed non ideo putet stupidus se viciniorem esse immortalitati eo qui sanus est. Ita et tres sunt affectiones animae, scilicet provida cautela, stulta arrogantia, gloria secura. Stulta arrogantia similis est stupori. Quando quis de se praesumens, nec timet, nec cavet. Iste ergo ne per stultam arrogantiam videretur similis stupido, non ait, non timebo, sed sperabo in te.

VERS. 4.-- « In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi; non timebo quid faciat mihi caro. »

Laudabo sermones meos in Deo, [Aug.] ei tribuens quod bene loquor, quia ab ipso habeo. Sermones dico meos, quia accepi. Quasi dicat: Et Dei sunt, quia dat, et mei sunt, quia accipio. Dixi sperabo, sed et ante, id est jampridem speravi in Deo. Ideo non timebo spe futuri. Non timet iste qui videns mala saeculi futuri superius formidans, orabat. Non timebo, dico, quid faciat mihi caro, quia si calcat, vinum exit de calcatura.

PARS. II. VERS. 5.-- « Tota die verba mea exsecrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum. »

Tota die. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi enumerat mala, quae sustinendo fit inimicorum conversio. Unde et per spem Dei concludit se non timere, sicut prius fecerat. Dico, non timebo quid faciat mihi caro. Quid enim caro facit? Tota die verba mea exsecrabantur, et si a Deo sint. Et omnes cogitationes eorum existentes in malum, quia nil boni tractant, sunt adversum me. Cum enim verba respuuntur, persona dicentis non est immunis ab injuria. Si panem ipsum abominantur, vasculo in quo ministratur, quomodo parcunt?

VERS. 6.-- « Inhabitabunt et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. »

Inhabitabunt, [Aug., Cassiod.] vel incolunt. Alia littera. Quasi dicat: Cogitationes eorum sunt in malum, et hae absconsae. Et hoc est, incolent et abscondent, id est quia peregrini sunt in hoc mundo, ubi non est nisi peregrinatio et incolatus, ubi nullus videt cor alterius, quidquid mali cogitant absconsum est. Vel ita, et agit de fictis fratribus, qui latenter subintrant, ut noceant. Quasi dicat: Quidam aperte impugnant, sed ex iis aliqui longe sunt a sanctis, qui, scilicet ficti, inhabitabunt, vel, incolent, id est ficte subintrabunt, et abscondent dolos, quia non audent palam contraire. Et ii pejus nocent, quam mali, ut et Judas qui diabolus erat (Joan. VI). Electus est cum aliis undecim, et ad tempus incoluit. Elegit cum qui noverat non ad opus probationis, ut caeteros, sed ad opus tentationis, ut daret tibi nescienti quos eligas, solatium ut coleres sicut ille. Si enim falsa de te dicunt, coelum non auferunt, nec isti nocent. Et ipsi tales observabunt calcaneum meum, id est pedem ad lapsum, ut calumnientur. Aucupantur enim verba omnia, quaerentes alicubi laqueos, et nodosas facere calumnias, quibus tamen ipsi prius capiuntur ut pereant, quam alios capiant ut perdant. Vel, observabunt calcaneum meum, id est finem vitae, quod secundum finem judicamur. Ideo diabolus insidiatur calcaneo.

VERS. 7.-- « Sicut sustinuerunt animam meam, pro nihilo salvos facies illos: in ira populos confringes. »

Sicut sustinuerunt. [Rem., Aug.] Quasi dicat: Hoc agunt sicut, utpote illi qui sustinuerunt animam meam, tanquam grave pondus, id est utpote illi quibus gravis sum ad videndum. Unde in libro Sapientiae: Opprimamus virum justum; gravis enim nobis est ad videndum (Sap. II) . Illi tales sunt, sed tamen salvos facies illos, o Domine. Et hoc pro nihilo. Vel ita secundum aliam litteram, quae est, sicut sustinuerunt animam meam pro nihilo salvos facies. Et loquitur hic Ecclesia Christo, dicens: Anima mea sustinuit foris latrones intus abscondentes et, sicut ego sustinui, sic, tu Christe, salvos facies illos, id est tu sustine et ora pro illis, et salvi erunt. Salvos facies, dico, et hoc, pro nihilo, quia nullus tibi inde labor quasi nihil tibi sit, quia si desperati sunt, verbo eos curas. Vel, pro nihilo salvos facies illos, quasi pro nullis eorum meritis, sed gratis, per pietatem. Vel, per hoc salvabis, quia confringes. Vel, deduces populos in ira, scilicet dum per flagella Dei resipiscant, quia scilicet terres tribulationibus, et sic deducis eos ad te. Est enim ira consummationis, qua filii flagellantur ad correctionem. Et ira consumptionis, qua mali puniuntur ad peremptionem. Vel, confringes populos in ira, id est dum iram Dei futuram praevident.

VERS. 8.-- « Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrymas meas in conspectu tuo. »

Deus vitam meam. [Alcuin., Cassiod., Aug., Cassiod.] Nota quod triplex est vita hominis, scilicet naturae qua vivimus, spiramus; vita gratiae qua in Christo vivimus; vita peccati quae in vitiis agitur. Duae sunt a Deo quae bonae sunt, scilicet vita naturae et gratiae. Tertia est ab homine, quae mala est. Has omnes Deo annuntiare debemus, et primo de vita peccati. Vides qualiter Deo sit annuntianda. Quasi dicat: Confringes populos, et ego ad institutionem eorum, annuntiavi tibi vitam meam, quae mala semper fuit. Vitam Deo nuntiat, qui peccata Deo confitetur, non Deum docens, sed se damnans, ut sic solvatur. Vel de vita naturae et gratiae accipitur sic. Quasi dicat: Illos confringes, ego autem ut non ingratus, annuntiavi tibi, o Deus, id est attribui, vitam meam, naturae et gratiae, quia ut vivam tu fecisti. Ideo tibi vitam meam annuntio, non mihi, ut alii id sequantur. Lucris enim Dei prodest, ut alios invites ad accipiendam vitam, quam accepisti, ut qui vivit jam non sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est (II Cor. V); ita ego. Et tu posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, id est sicut erant in promissione tua, id est exaudisti me deprecantem sicut promiseras te exauditurum flentem, inveni te misericordem in promittendo, veracem in reddendo. Attende quam piae lacrymae sunt quae pro inimicis orant. Et ideo acceptae sunt Deo sicut ipse promisit. Vel sic distingue litteram, Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo: hic distingue, manente eadem sententia.

VERS. 9.-- « Sicut et in promissione tua; tunc convertentur inimici mei retrorsum. »

Sicut et in promissione tua, etc. [Gl. int., Aug.] Quasi dicat: Salvos facies et confrintes, sicut est, et in promissione tua, quia promisisti Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII) . Et tunc scilicet quando confringes, inimici mei convertentur a suo errore, ita ut sint retrorsum, id est sequantur qui praeire volebant. Et

VERS. 10.-- « In quacunque die invocavero te; ecce cognovi quoniam Deus meus es. »

In quacunque die, [Cassiod., Aug.] scilicet sive in pueritia, sive in media aetate, sive in fine vitae invocavero te, non aliud quaerens quam te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. Ecce magnae divitiae. Quantumlibet avarus sis, sufficit tibi Deus; etenim avaritia terram quaerebat possidere totam. Adde et coelum. Adde, quod plus est, qui fecit coelum et terram. Et est sensus, ac si diceret: Quandocunque invocavero te, audies me. In quo mira Dei clementia advertitur, quae quodlibet tempus nostrae conversionis exspectat, quandocunque rogatur, se indulget. Et nota quod ait: Deus meus es. Quasi dicat: Et si omnium Deus meus proprie, qui mihi subvenis, quem colo, quem amo, alii sunt alieni. Et ideo

VERS. 11.-- « In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem; in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo. »

Laudabo verbum, [Aug., Hier., Cassiod., Alcuin., Cassiod.] id est, doctrinam in Deo ei attribuendo. Idem dicit quod supra dixerat. Et sermonem, id est quidquid supra loquar, laudabo in Domino, id est attribuam, et si quid urget, speravi in Domino. Et ideo, non timebo, etc. Vel ita, in Deo Patre, laudabo Verbum, id est Filium, quia quidquid de Patre, et de Filio dicitur secundum substantiam, et de Spiritu sancto, hoc de potentia Verbi dicitur, qua est coaeternum et consubstantiale Patri. Postea de humanitate ejus subdit, in Domino, id est in Christo, qui Verbum caro factum est: laudabo sermonem, id est praedicationes, quibus regulam vivendi, et salutem mundo dedit. Haec duo praedicat iste, scilicet potentiam Verbi, et humanitatem Christi. Vel ita, ut trinitas notetur personarum per tria verba quae ponit, in Deo Patre laudabo Verbum, 119 id est Filium; in Domino, et Spiritu sancto, laudabo sermonem, id est Filium, quia quidquid secundum substantiam dicam de una persona, et de reliquis. Et si quid urget, in Deo speravi, mundana contemno. Et ideo, non timebo quid faciat mihi homo, quia etsi quae extra sunt, eripit, non quae intus, quia nihil nisi mundana eripit. Idem est finis hujus partis qui et primae.

PARS. III. VERS. 12.-- « In me sunt, Deus, vota tua: quae reddam laudationes tibi. »

In me sunt, etc. [Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin.] Tertia pars, ubi Ecclesia jam de malis saeculis libera, in futura beatitudine, vel etiam hic laudem Dei cantaturam se dicit. Quasi dicat: Non timebo, quia vota tua, o Deus, sunt in me. Intus sunt quae a nobis nunquam recedunt. Non extra quaero quod offeram, quia de ara cordis, de cellario conscientiae exit totum quod charitate accendendum est. Quae vota sunt laudationes. Vel vota dico, laudationis tibi alia littera. Quae vota reddam tibi, in aeternitate, vel etiam hic. Ideo laudabo hic,

VERS. 13.-- « Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu; ut placeam coram Deo in lumine viventium. »

Quoniam eripuisti animam meam de morte, [Aug., Hier., Cassiod.] quia per me eram mortuus. Per te est vita quam tibi enuntio; et pedes meos de lapsu. Alia translatio habet: Oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Hic in spe ad hoc eripuisti ut placeam coram Deo, non coram alienis, scilicet Allophylis, qui longe sunt a sanctis, qui non habent lumen, unde videant. Ego dico existens in lumine viventium. In lumine est qui gratis Deum amat, quod nemo scit, nec etiam diabolus nisi solus Deus. Vel de futuro potest accipi, sic: Ideo laudabo in futuro, quia eripuisti, id est eripies animam meam de morte aeterna, et oculos meos a lacrymis, et pedes a lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium. Hoc in futuro, ubi nec anima peccando moritur, nec oculi flent mala, nec pedes labuntur: quod non est hic, ubi etiam perfecte Deo placet. Unde addit: Ut placeam Deo in lumine viventium aeternaliter.

Collatio In Psalmum LV: « Miserere, » Etc.

Titulus sic habet apud LXX, in finem pro populo, etc., ut habes in magistro. Hebr., victori super columbam mutam, vel pro columba muta in remotis, vel longinquorum aut elongationum; aut Hieronymo, eo quod procul abierit, David insigne MICHTAM. Hieronymus vertit simplex et humilis de quo supra dictum est psalmo XV. Quantum vero ad id quod est in Hebr. pro columba muta elongationum, vel poterat verti pro elongationibus, vel pro his qui elongantur a columba muta, et prior versio accipietur in bonam partem, scilicet pro Christo aut populo Christiano, qui intus servat innocentiam; ac ponit fiduciam suam in remotis, hoc est in coelis; altera intelligetur in malam partem, contra Judaeos qui se elongaverunt a columba muta, hoc est a simplicitate quae est in Christo Jesu, conantes destruere insigne David; hoc est tituli inscriptionem. Dicebant enim: Noli scribere, rex Judaeorum (Joan. XIX) . Et hoc modo videntur LXX intellexisse. Reliqua explicantur in glossa.

VERS. 3.-- Ab altitudine diei timebo; ego vero in te sperabo. Principium tertii versus apud nos, est apud Heb. finis secundi versus, juxta distinctionem exemplarium, quibus utimur. Sed MAROM, particula diverso accepta modo, fuit in causa ut LXX acciperent ac si littera men esset praepositio ab, quod est Hebr. notissimum. Id etiam fecit Pellicanus, quando vertit ab excelso. Caeteri litteram men volunt esse heemanticam, ut vocant, hoc est notam nominis derivativi, ob idque traducunt, Altissime, o excelse, vel in excelso. Novissimum ponit Sanctes, contrario sensu ad versionem aliorum, multi bellantes pro me, in excelso. Nam opponitur isti, multi bellantes contra me, o Excelse. Nebiensis vertit, contra me excelsum. Nec debet nos interturbare varietas distinctionis in versuum sectione, quae passim relinquit pendere sententiam a sequentibus, praesertim in carmine. Jamque si dies pertineat ad tertii versus continuationem, gignendi casum exigit juxta LXX. Si autem ad principium versus spectet, quia non habet praepositionem, nec terminationis inflexionem, vertunt, diem timebo, vel per diem seu in die, aut quacunque die timebo. Munsterus, licet per diem timerem, de suo addidit. Porro sensum nostrae lectionis apertius tradit Hieronymus ad Suniam et Fretellam, docens esse in Graeco additam negationem, non timebo οὐ φοβηθήσομαι. Et est ordo; quoniam multi dimicant adversum me, sed tuum excelsum lumen timebo.

VERS. 4.-- In Deo laudabo sermones meos. In Hebr. verbum ejus. Sed passim occurrit iod pro vau et e diverso capi ob litterarum affinitatem DEBARO, Verbum ejus DEBARI, Verbum meum, DEBARAI, Verba mea.

VERS. 5.-- Tota die verba mea exsecrabantur. Hic Faber toto coelo errat, qui ausus est affirmare pro nomen mea, superfluere, cum manifestissime in Hebr. legatur hoc versiculo DEBARAI. Stapulensis falsus fuit, eo quod in contextu versionis Hieron. non invenerit. Est tamen certum Hieronymum, pronomen primitivum, coepisse loco possessivi, quia vertit, sermonibus me affligebant. Alii Hebraicantes sequuntur LXX. Translatio tamen ad Campensem dicit, omni tempore affligunt res meas.

VERS. 7.-- Sicut sustinuerunt animam meam, pro nihilo salvos facies eos. Pratensis, cum exspectaverunt animam meam, propter iniquitatem liberatio illis; interpretes pro Cajetano, sicut exspectaverunt animam meam, super iniquitate evasio ipsis; Pellicanus consimiliter; Sanctes, Munsterus, Campensis interrogative vel admirative legunt secundam partem, cum exspectant animam meam, propter iniquitatem eritne illis evasio? Verum prima particula totius versus potest dicere, sicut, aut, cum CAASSER. Jamque interpretando priori modo, sensus lectionis Latinae erit, sicut sustinuerunt, vel ut alii ponunt, exspectaverunt animam meam, nempe persequendo, sic pro nihilo salvos facies illos. Hoc est, ut vertit Hieronymus, quia nullus salvus in illis. Caeterum ubi dicimus, pro nihilo, et Hieronymus nullus; alii habent propter iniquitatem. Unde cogebantur sub interrogatione intelligere. Varietas autem contigit quod AUEN significat vanitatem et iniquitatem. Ac LXX, sicut et Hieronymus, priorem acceptionem respexerunt. Quasi dicas: Super aut pro vano, Salvator eorum: id est vana est salus eorum et nulla. Augustinus tamen in bonam partem exposuit, pro vano aut pro nihilo, id est gratis.

In ira populos confringes. Praesentem locum taxare videtur Hieronymus ad Suniam et Fretellam, quasi lectio Latina depravata sit. Imo et Graeca. Ait enim, in ira populos confringes. Pro quo in Graeco legitur ἐν ὀργῇ λαοὺς καταξεῖς, id est confringes. Et apud Latinos, pro eo quod est dejicies, id est καταβαλεῖς, male error obtinet κατάξεις, id est confringes. Nam et in Hebr. IHORED, habetur quod nos possumus dicere depone. Et Symmachus interpretatus est κατασεῖσαι. Sed sciendum interdum Hieronymum dicere errorem in verbis; in sensu non item, quod ubi est, noluit mutare consuetudinem interpretum, ut paulo ante dicebat: « Noluimus igitur immutare, quod ab antiquis legebatur, quod idem sensus erat. » Ac passim idipsum inculcat, ut Suniae et Fretellae alio loco: « Ubicunque sensus idem est, veterum interpretum consuetudinem mutare noluimus, ne nimia novitate lectoris studium terreremus. »

VERS. 8.-- Deus, vitam meam annuntiavi tibi. Hieronymus, secretiora mea numerasti; Pratensis, discursus meos numerasti; Sanctes, migrationes; Pellicanus, anxietatem meam numerasti; alii, evagationem meam seu peregrinationem, etc. Vocula Hebraica NOD, significat migrationem, commotionem, evagationem: quae omnia tam apposite quadrant vitae nostrae mortali ac periculosae, ut haud perperam LXX, per eorum ipsorum rationem, vitam intellexerint, putidae litterae servientes minime; nam ceu peregrini et advenae, in hoc saeculo civitatem non habemus permanentem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII). Job quoque XIII: Homo nunquam in eodem statu permanet. Quod vero Hieronymus posuit secretum pro vita aut vagatione, idipsum factum est, propterea quod legerit SODI pro NODI, id est secretum meum. Id quod et indicaverit Sanctes, in suo Thesauro. Deo eo quod legimus annuntiavi, ubi alii dicunt numerasti, nullo impendio conciliatur, quandoquidem SAPHAR utrumque signat, et prima ac secunda persona; si non scribantur puncta paulo pacto distant communiter non in voce SAPHARTA aut SAPHARTI, et in prima persona, additur litterula minima iod, ubi est nunc paragoge, he. Utrobique tandem suum habebit sensum lectio.

Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo. Recentiores translatores dicunt pro, in conspectu tuo, in utre tuo. Haud improbabile ostenditur LXX legisse NEGDECA pro NODECA. Prius significat conspectum tuum, alterum utrem tuum. Argumentum confirmat Hieronymus juxta Hebr. qui est cum LXX, nisi velis dicere ipsos metaphoram reddidisse explanatam, quae dabatur intelligi per utrem in quo quidpiam asservatur custodiendum. Et lacrymas nostras Deus reservat, ut pro gemitibus, quos pro peccatis expiandis emittimus, mercedem reddat. Ob idque dicuntur in conspectu ejus, quia illi placent ex corde.

VERS. 9.-- Sicut et in promissione tua. Hebr. legunt per interrogationem: Nonne in numeratione tua, aut narratione tua, aut libro tuo? supple, haec annotata sunt, ut vult Munsterus. Nullum est damnum in sensu, si plane legas more LXX. Et liber Dei est ejus promissio, quae etiam declaratur in Scripturis. Nebiensis vertit utique, in libro tuo; et Chaldaeus, utique in rationibus tuis. Hieronymus sine interrogandi figura dixit absolute. Sed non in narratione tua, quod obscurius est. Quid enim sibi vult numerasti lacrymam meam, sed non in narratione tua? nisi forsan alludat ad illud apostoli Rom. VIII: Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.

VERS. 12.-- In me, Deus, sunt vota tua, quae reddam laudationes tibi. Graece legitur et in psalmodia Romana, αἰνέσεως laudationis. In Hebr. tamen plurative habetur TODOTH, laudationes seu gratiarum actiones. Non video tamen cur obelo debeat transfigi relativum quae, in nostra lectione, ut decernunt Faber et Caecus. Non est enim contra consuetudinem Latini sermonis, quod per appositionem dicantur vota, laudationes, vel gratiarum actiones. Ne interim dicam quod in transferendis alienis sermonibus nonnihil detrahendum est proprietati linguae Latinae, in sacris potissimum, in quibus singula verba, juxta Hieronymum, de optimo genere singula mysteria sunt.

Chapter 62 of 157