Skip to the text

Psalmus LXIX

Psalmi Titulus: « In Finem Psalmus David, In Rememoratione Quod Salvum Fecit Eum Dominus. »

Deus in adjutorium. Titulus: In finem psalmus David, in rememoratione quod salvum fecit eum Dominus. [Cassiod.] Memoria duobus modis accipitur, vel cum memores peccatorum judicium Dei timemus, inde supra in psal. XXXVII egit; vel dum promissa bona corde retinemus, et securi sumus; ut hic accipitur, quod ostenditur, ex eo quod subditur in titulo, Duod salvum fecit eum dominus. Et est sensus tituli: Psalmus iste, dirigens nos in finem id est in Christum, attribuitur David, id est Christo, omni justo, qui loquitur hic, habitus in rememoratione, id est agens de memoria, non utique peccatorum, sed hujus rei, quod Dominus salvum fecit eum spe et certitudine. Quasi dicat: Et si commutati sint, unde in titulo praecedentis psalmi agitur, non tamen glorientur in se, sed in Deo qui salvat. Et nota congrue fieri quod, sicut supra, Christus caput nostrum de sua passione egit et spem resurrectionis addidit similiter et membra ejus in hoc psalmo et passiones suas edicunt, et spem resurrectionis assumunt. [Aug., Cassiod.] Est igitur hic vox contribulatorum Christo, et martyrum inter passiones praedicantium: sed de capite Christo praesumentium cum illis est etiam vox omnis justi, cui ex charitate abundans iniquas, etiam Christianorum passio est, ut Lot corporalem passionem vel persecutionem a nullo sustinuit, sed a malis factis eorum, cui etiam non fuit dictum ut ubi non habitaret (Gen. XIX). Hanc autem persecutionem immittit diabolus multiformis. Est enim leo aperte saeviendo, et draco occulte insidiando. Est ergo persecutio justorum, vel a leone, in impetu; vel a dracone, in insidiis: unde omnes una voce clamant; Deus in adjutorium meum, etc. Intentio: Monet ut in Deo non in nobis gloriemur. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo in persona omnium justorum petit se adjuvari, et malos erubescere. Secundo monet laetari bonos quos egenos Deus adjuvat et liberat, ibi, exsultent et laetentur. In persona ergo omnium justorum, ait:

VERS. 1.-- « Deus, in adjutorium meum intende: Domine ad adjuvandum me festina. »

Deus [Cassiod., Aug., Cassiod., Alcuin.] qui soles juvare intende, id est respice in adjutorium meum contra pericula. Semper enim egemus adjutorio Dei in hoc saeculo, et maxime in tribulatione. Adjuva, et cito. Et hoc est, Domine, ad adjuvandum me festina. Ita petit quasi si tardet misericordia, crescant tormenta. Et nota quia hinc omnis affirmatio est. Unde, non sunt timendae tribulationes. Nota etiam quod hic versiculus ante omnes horas, id est in initio praedicitur: qui cum orare debemus, maxime tunc nititur tentare diabolus, ut muscae morientes perdant suavitatem unguenti (Eccle. X). Contra ergo illius assultus, auxilium a Deo postulamus ante omnia. Et, o Domine,

VERS. 2.-- « Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam. »

Qui quaerunt animam meam ad opprimendum [Aug., Cassiod.] scilicet trucidantes, confundantur. Confundi est de perversitate turbari, antequam confusionem defendunt peccata sua, vel facta ut gloriosi, sed post convertuntur. Unde subdit, et revereantur: revereri est timere, ne pro laesa justitia poena sequatur.

VERS. 3.-- « Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala. »

Avertantur retrorsum, [Aug.] non praecedant, sed sequantur; non consilio suo vivant, sed sanctorum. Et erubescant qui volunt vel cogitant mihi mala. Nota quia diversa sunt tempora in Ecclesia. Primo fuit impetus persequentium unde supra dixit, qui quaerunt animam meam; modo remansit malevolentia cogitationum. Unde hic ait, qui volunt

VERS. 4.-- « Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge. »

Avertantur etiam statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge euge [Cassiod., Aug.] irrisorie, vel adulatorie. Duo enim sunt genera persequentium, vituperantium et adulantium. Sicut enim igne aurum probatur, ita vir lingua adulantium (Prov. XXVII). Plus enim nocet lingua adulatoris, quam manus persecutoris. utrumque vituperatio et adulatio ignis est. Intrat hunc ignem, qui tentatur vituperio vel laude; exit integer, qui neutro capitur. Sicut Paulus, qui repulit dicentes: Ego sum Pauli (I Cor. I) .

PARS II. VERS. 5.-- « Exsultent et laetentur in te; et dicant semper: Magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum. »

Exsultent. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi monet laetari bonos quos egenos Deus adjuvat et liberat. His omnibus aversis et confusis, exsultent et laetentur in te, in quo sunt lux, non in alio, omnes qui quaerunt, non homines, sed te, qui prior eos quaesisti; et dicant, qui hoc non dicit, non quaerit Deum. Quid? semper magnificetur Dominus. Nostro more dictum est, ubi quis laudibus crescit, quod non Deus, sed nos laudando proficimus. Non ergo in se, sed in nobis magnificatur. Dicant ergo: Semper magnificetur Dominus, quia peccatorem vocat, confitenti dat veniam, inde facit juste vivere, tandem glorificat. [Cassiod., Aug.] Vel ita distingue: Et dicant semper; quid? Magnificetur Dominus. Hoc semper dicant quia nunquam debent cessare a laude ejus, qui hoc dicant, qui diligunt salutare tuum, quia ab illo salus eis, non a se.

VERS. 6.-- « Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me. »

Ego vero. [Aug., Alcuin, Cass., Aug., Cass.] Quasi dicat: Ita hortaris alios, ut dicant: Magnificetur Dominus, tu ergo, quid facis? ego vero, quod hortor alios facio. Dico quod ego, etiam jam justus, sum egenus vel mendicus, id est petens, quia adhuc lex membrorum repugnat legi mentis meae (Rom. VII), et esurio justitiam (Matth. V); ille vero dives, nullius eges lumen meum. Vel ita continua: Ipsi de Deo illud dicant, sed de se ita sentiant, ut dicat: Ego sum egenus, etc. Vel ita: Assumit iste sibi verba Dei, qui in praecedenti psalmo de se haec eadem dixit. Quod illi qui quaerunt animam meam sunt divites, sed ego sum egenus, id est petens, et pauper sum, id est insufficiens mihi, quia et mundanas copias non habet, et intus ubi est dives, semper ambit, desiderat, accipit. Sed o Deus adjuva me in mundi tribulationem. Ecce unde coepit. Vel, Deus adjuvat me, alia littera. Et

VERS. 7.-- « Adjutor meus et liberator meus es tu Domine, ne moreris. »

Esto adjutor meus, [Gl. int., Aug.] ut vincam: Hoc semper dicendum est etiam justis. Vel sic, secundum aliam litteram. Ideo adjuva, quia adjutor meus es tu, et liberator meus, de tot nexibus curarum. Et ne cedam, tu, non alia mihi spes est. Et ideo, Domine, ne moreris. Tardum ei videtur, quod magno desiderio quaeritur; non tamen optat eum venire antequam statuit, sed patientiam quaerit. Et est, Domine ne moreris, id est ne mihi tardius videatur, quod venturus es, quod fit per patientiam, qua qui caret, tardum ei videtur, et deflectitur ab eo, sicut et uxor Lot respexit retro, quae facta est statua salis (Gen. XIX), ut te condiat. Exemplo enim tibi est ne respicias retro.

Collatio In Psalmum LXIX, « Deus In Adjutorium Meum Intende, » Etc.

Titulus simpliciter in Hebraeo ponebatur, ad recordandum LEHAZKIR, Propterea non otiose explicuerunt LXX hujusmodi recordationem vagam, εἰς τὸ σωσαί με κύριον.

VERS. 4.-- « Avertantur statim erubescentes. Hoc in versiculo habetur quod vocula EQUEB, quae est ambigua ad vestigium et mercedem seu retributionem, quare Hieronimus vertit, ad vestigium confusionis suae, id quod sonat statim, nimirum super vestigium, ut ad verbum legitur in Hebraeo: tropus est indicans rem mox futuram. Etenim premere alterius calcaneum, quid est quam eum proxime sequi? Alii alteram acceptionem tenentes, transferunt digno sensu, pro mercede confusionis suae, veluti quantum merentur pudefiant. »

Chapter 76 of 157